2017-11-28 16:51:00

Nuntii Latini


Die duodetricesimo mensis Novembris anno bismillesimo decimo septimo

De petitione ad Petrum Teilhard de Chardin in meliorem statum restituendum
Pontificium Consilium de Cultura petitionem misit, ut Petrus Teilhard de Chardin in meliorem restitueretur statum, ut ex quodam brevi nuntio Subsecretarii huius dicasterii, Melchioris Sánchez de Toca y Alameda nomine, patet. Petro Teilhard de Chardin, perito illi scientiarum naturalium et Patri Societatis Iesu natione Gallico, postquam scripta eius prima publicata sunt, interdictum est, ne ultra scriberet. Atqui et Franciscus Papa in suo documento „Laudato Si“ et decessores sui Petrum Teilhard de Chardin praedicaverunt. Pontificium Consilium de Cultura putat Petri Teilhard de Chardin conatus, quibus ad scientiam et fidem christianam reconsciliandas contulerit, publice quoque aestimare.

Summus Pontifex munus Episcoporum dioecesanorum corroboravit
Franciscus Papa onus munusque iuridica Episcoporum dioecesanorum, quae ad causas matrimonialia pertinent, secundum novum processum corroboravit. Episcopum per se iudicem unum in his causis esse Franciscus Papa confirmavit. Insuper monuit magnopere referre Ecclesiam magis magisque modo synodali iterum uti.

 

Übersetzung:

28. November 2017

Petition zur Rehabilitierung Pierre Teilhard de Chardin
Der päpstliche Kulturrat hat eine Petition zur Rehabilitierung von Pierre Teilhard de Chardin verabschiedet. Das geht aus einem Tweet des Untersekretärs des Kulturrates, Melchor Sánchez de Toca y Alameda, hervor. Der französische Naturwissenschaftler und Jesuitenpriester Teilhard de Chardin wurde nach der Veröffentlichung seiner ersten Schriften mit einem Publikationsverbot belegt. Doch sowohl Papst Franziskus in seinem Schreiben „Laudato Si“ als auch seine Vorgänger bezogen sich positiv auf Teilhard de Chardin. Hier sieht der Kulturrat Chancen, Teilhard de Chardins Bemühungen auch offiziell zu würdigen, die zur Versöhnung von Wissenschaft und christlicher Weltsicht beitragen können. (23.11.2017)

Papst stärkt Rolle von Diözesanbischöfen
Franziskus bekräftigt die juristische Verantwortung des Diözesanbischofs bei Ehenichtigkeitssachen nach dem neuen Verfahren. Der Bischof sei „persönlicher und einziger Richter“ in diesen Fällen, unterstrich Franziskus. Und er mahnte außerdem, es sei „wichtig, dass sich die Kirche immer mehr die synodale Praxis wieder aneignet“. (rv)








All the contents on this site are copyrighted ©.