2016-12-06 00:05:00

Nuntii Latini


Die sexto mensis Decembris anno bismillesimo decimo sexto

Commissio Theologica principia de synodalitate editura est
Id, quod ad synodalitatem pertinet, res praecipua Sedis Apostolicae est, etiamsi proxima Synodus Episcoporum ad normas autumno tempore anni bismillesimi duodevicesimi habebitur. Congregatio de Doctrina Fidei notum fecit Commissionem Theologicam Internationalem apud se constitutam de synodalitate Ecclesiae quaedam principia elaboraturam esse. “Documento de hoc argumento in vulgum edendo studemus, quod iam dimidia parte confectum est iam multis votis respectis – est iam satis perfectum”, Episcopus Brasiliopolitanus Ludovicus Catelanus Ferreira, membrum Commissionis in Statione Radiophonica Vaticana percontatus exposuit.    

De „Amoris Laetitia“ a quattuor Cardinalibus repugnata
Sedes Apostolica epistulae quattuor Cardinalium, qui expectant, ut Papa de eis, qui post divortium novum matrimonium inierunt, clarius loquatur, non respondebit. Congregationem de Doctrina Fidei “auctoritate Summi Pontificis” agere et loqui, sed una cum aliis opiniones certare non posse Praefectus, Gerhardus Ludovicus Cardinalis Müller a Procuratione Catholica Nuntiis Vulgandis (KNA) interrogatus in Urbe dixit. …

Übersetzung:

6. Dezember 2016

Theologenkommission plant Grundsatzpapier zu Synodalität
Das Thema Synodalität bleibt im Vatikan weiter ganz oben auf der Tagesordnung, auch wenn die nächste reguläre Bischofssynode erst wieder im Herbst 2018 stattfindet. Aus der Glaubenskongregation wird jetzt bekannt, dass die ihr zugeordnete „Internationale Theologische Kommission“ an einem Grundsatzpapier zum Thema Synodalität der Kirche arbeitet. „Wir streben die Veröffentlichung eines Dokuments zu diesem Thema an, und dieser Text ist schon zur Hälfte fertig, viele Stellungnahmen dazu sind schon eingearbeitet – er ist schon ziemlich reif,“ erklärt im Interview mit RV der brasilianische Bischof Luiz Catelan Ferreira, Mitglied der Kommission. (rv 3.12.2016)

„Amoris Laetitia“ und der Widerstand der vier Kardinäle
Der Vatikan wird vorerst nicht auf den Brief von vier Kardinälen antworten, die vom Papst mehr Klarheit im Umgang mit wiederverheirateten Geschiedenen fordern. Die Glaubenskongregation handele und spreche „mit der Autorität des Papstes“ und könne sich „am Streit der Meinungen nicht beteiligen“, sagte ihr Präfekt, Kardinal Gerhard Ludwig Müller, im Interview der KNA in Rom. … (kna 1.12.2016)








All the contents on this site are copyrighted ©.