2016-07-14 00:09:00

Nuntii Latini


Die septimo mensis Iulii bismillesimo decimo sexto

 “Amoris laetitia est “actus magisterii Ecclesiae”
Cardinalis Vindobonensis Christopherus Schönborn indolem magisterialem Exhortationis Apostolicae, quae a verbis „Amoris laetitia“ incipiunt, confirmavit. In percontatione commentarii periodici picturis exornati , cui nomen est “Civlità Cattolica”, quae integer die vicesimo tertio mensis Iulii edetur, Cardinalis Schönborn, qui multos annos munere professoris disciplinae dogmaticae fungebat, explicavit Exhoratationem post Synodum Episcoporum publicatam “actum magisterii Ecclesiae” esse in condicionibus huius temporis aptatum. Omnia, quae prius ab Ecclesia de matrimonio et familia docta esset, lumine huius documenti Francisci Summi Pontifici praelucente legenda esse.

Poena carceris afflicti sunt, qui documenta secreta non ligitime nota fecerant
In processu de secretis Sedis Apostolicae non ligitime notis factis sententiae Iovis die latae sunt. Disceptatione circiter post quinque horas finita tribunal Vaticanum clericum Hispanicum Lucio Angelo Vallejo Balda, qui olim commissioni rebus oecumenicis examinandis (COSEA) praefuit, crimini dedit traditionem illicitam documentorum secretorum poena carceris ad undeviginti menses eum afficiendo, ad dimidiam poenae a causae criminialis actore exactae. Consultrix de necessitudinibus publicis, Francesca Immaculata Chaouqui, cum adiutorium praebuisset, ad decem menses in carcerem tradita est, quae autem ponae executio suspensa est. Qui praeterea accusati sunt, extra poenam fuerunt.

Übersetzung:

14. Juli 2016

Amoris Laetitia ist „Akt des kirchlichen Lehramts“
Der Wiener Kardinal Christoph Schönborn hat den lehramtlichen Charakter des Päpstlichen Schreibens „Amoris Laetitia“ hervorgehoben. In einem Interview mit der Jesuiten-Zeitschrift „Civiltà Cattolica“, das in voller Länge am 23. Juli erscheint, betont der langjährige Dogmatik-Professor Schönborn, die Exhortation im Anschluss an die Bischofssynode sei ein „Akt des kirchlichen Lehramtes“, aktualisiert im Kontext der heutigen Zeit. Alle früheren lehramtlichen Äußerungen zu Ehe und Familie müssten nun im Licht des Dokuments von Papst Franziskus gelesen werden. (rv 7.7.2016)

Haftstrafen im Vatileaks-II-Prozess
Im Prozess um Geheimnisverrat im Vatikan sind an diesem Donnerstagabend die Urteile ergangen. Nach etwa fünfstündiger Beratung befand das Vatikangericht den spanischen Geistlichen Lucio Angel Vallejo Balda, den früheren Leiter der vatikanischen Wirtschaftsprüfungskommission COSEA, der unerlaubten Weitergabe vertraulicher Dokumente für schuldig. Er wurde zu 18 Monaten Haft verurteilt, die Hälfte dessen, was die vatikanische Staatsanwaltschaft gefordert hatte. Die PR-Beraterin Francesca Immacolata Chaouqui erhielt wegen Beihilfe eine Haftstrafe von zehn Monaten, die aber zur Bewährung ausgesetzt wurde. Die übrigen Angeklagten gingen straffrei aus. (rv, 8.7.2016)








All the contents on this site are copyrighted ©.