Die decimo sexto anno bismillesimo decimo sexto
Maria Magdalena in rebus sacris Apostolis aequabitur
Maria Magdalena in rebus sacris maioris aestimabitur, nam memoria eius liturgica,
quae die vicecimo secundo mensis Iulii celebari solet, postero tempore in tota Ecclesia
Romana Catholica dies festus agetur. … Papa decreto suo diei tertii mensis Iunii,
quod titulo „Apostola Apostolorum“ inscribitur, statuit, ut ea gradu saltem suae memoriae
in calendario sanctorum tributae Apostolis aequaretur.
„Novae normae episcopos tuentur“
Considerationes admoverunt Litterae Apostolicae a Summo Pontifice Francisco die Saturni
praeterito motu proprio datae, quibus Papa statuit, ut episcopus tunc etiam officium
suum amitti posset, cum officiis ad liberos iuvenesque ab abusu protegendos non, sicut
oporteret, perfungeretur. Tremuntne nunc episcopi ubique terrarum? Minime, Carolus
Scicluna dixit. Qui quinquaginta septem annos natus in insula Malitensi archiepiscopus
est et multos simul annos ad abusus in Ecclesia patratos in Congregatione pro Doctrina
Fidei se applicavit.
Übersetzung:
16. Juni 2016
Maria Magdalena wird liturgisch den Aposteln gleichgestellt
Maria Magdalena wird liturgisch aufgewertet: Ihr „gebotener Gedenktag“ am 22. Juli
wird künftig in der ganzen römisch-katholischen Kirche als „Fest“ eingestuft. … Mit
einem Dekret vom 3. Juni namens „Apostola Apostolorum„ hat der Papst entschieden,
sie – zumindest was den Rang ihres Gedenkens im Heiligenkalender betrifft – den Aposteln
gleichzustellen. (rv 10.06.2016)
Motu Proprio: „Neue Prozedur gibt Bischöfen auch Garantien“
Es hat einige Aufmerksamkeit erregt: das Motu Proprio von Franziskus vom letzten Samstag.
Damit legt der Papst fest, dass ein Bischof auch dann seines Amtes enthoben werden
kann, wenn er seinen Amtspflichten beim Schutz von Kindern und Jugendlichen vor Missbrauch
nicht genügend nachgekommen ist. Zittern jetzt überall in der Welt die Bischöfe? Nein,
sagt Charles Scicluna. Der 57-Jährige ist Erzbischof auf der Insel Malta und hat sich
zugleich jahrelang an der vatikanischen Glaubenskongregation mit kirchlichen Missbrauchsfällen
beschäftigt. (rv 10.06.2016)
All the contents on this site are copyrighted ©. |