2016-05-26 15:23:00

Nuntii Latini


Interpres feriarum causa absens est.

Die vicesimo sexto mensis Maii anno bismillesimo decimo sexto

Benedictus XVI: Tertium arcanum Fatimae integre publicatum est
Sedes Apostolica enixe negavit se anno bismillesimo quandam partem verborum tertii arcani Fatimae non enunitasse. Quidam amicus Iosephi Ratzinger, tunc Cardinalis, cui nomen est Ingus Dollinger, perhibuisse dicitur Josephum Ratzinger tunc temporis sese certiorem fecisse unam tantum partem arcani publicatam esse. Qua in parte non publicata de quodam Concilio inter alia sermonem esse. Eis autem, quae perhibita sunt, Papa emeritus obstitit: Se „numquam cum professore Dollinger de Fatima locutum esse“ Benedictus XVI in quadam nota scripserat, quae in aula Vaticana diurnariis edocendis Saturni die edita est. Verba Ingi Dollinger hac de re prolata “inventa esse, omnino non vera“.

Approbatio Sanctae Sedis requiretur
Instituta vitae consecratae, quae futuro tempore erigentur, approbatione Sanctae Sedis egunt, etiam si in dioecesi tantum erigentur. Secretariatus Status hanc normam Veneris die publici iuris fecit. Petrus Cardinalis Parolin, Secretarii Status Secretarius exposuit hoc effici, ut novae communitates religiosarum examine earum indolis spiritualis non expleto impedirentur, quominus exciterentur. Summum Pontificem Franciscum hanc decisionem rebus a Concilio Pontificio pro Legum textibus examinatis tulisse. Quae prima die mensis Iunii obligare incipiet.

Übersetzung:

26. Mai 2016

Benedikt XVI.: Drittes Fatima-Geheimnis komplett veröffentlicht
Der Vatikan dementiert entschieden, dass im 2000 einen Teil des Textes zum dritten Geheimnis von Fatima zurückgehalten habe. Ein Freund des damaligen Kardinal Joseph Ratzingers namens Ingo Dollinger hat nach Berichten behauptet, Ratzinger habe ihm damals anvertraut, dass nur ein Teil des dritten Geheimnisses veröffentlicht worden sei. Im nicht veröffentlichten Teil gehe es u.a. um ein Konzil. Doch diesen Behauptungen widerspricht der emeritierte Papst deutlich: Er habe „nie mit Professor Dollinger über Fatima gesprochen“, so eine Stellungnahme Benedikts, die der vatikanische Pressesaal an diesem Samstag veröffentlicht hat. Die Äußerungen Dollingers über dieses Thema „sind pure Erfindungen, absolut nicht wahr“. (rv 21.05.2016)

Künftig Billigung des Heiligen Stuhles erforderlich
Neu entstehende Institute geweihten Lebens brauchen in Zukunft auch dann eine Billigung durch den Heiligen Stuhl, wenn sie einzig auf Bistumsebene gegründet werden. Diese Weisung gab am Freitag das vatikanische Staatssekretariat aus. Sie dient nach Erklärung von Kardinalstaatssekretär Pietro Parolin dazu, das Entstehen neuer diözesaner Ordensgemeinschaften ohne hinreichende Prüfung ihrer geistlichen Eigenschaften zu unterbinden. Papst Franziskus habe die Entscheidung nach einer Prüfung der Sachlage durch den Päpstlichen Rat für die Gesetzestexte getroffen. Die Weisung tritt am 1. Juni in Kraft. (rv 20.05.2016)








All the contents on this site are copyrighted ©.