2016-03-31 00:59:00

Nuntii Latini


Die undetricesmo mensis Martii anno bismillesimo decimo sexto

Urbi et Orbi: Iesus virtus est, qui homines consolatur
Iesum terroribus atque discriminibus in orbe terarum instantibus resurrectione Eius consolationem spemque afferre Franciscus Papa in nuntio suo Paschali dominica Paschatis coram fere octoginta milia fidelium in Area Petriana congregata dixit. Iesum Ipsum resurrectione Eius monstravit praecipem mortis, luctum, clamorem et dolorem superari posse (cfr. Apc 21, 4). Summus Pontifex praecipitia hominum huius aetatis ad res spirituales et moris pertinentia in memoriam revocavit, quae non superarentur, nisi misericordia amoreque infinitis Dei, veluti terroribus bellisque in Syria et Ucraina saevientibus afflictos, patria profugos, qui in Europam profecti vitam amitterent, destructionem locorum naturalium et privationem cibi.

Archiepiscopus Gänswein: Silentium feriae sextae maioris hebdomadae proprium fidei est
Archiepiscopus Theodiscus natione, Georgius Gänswein nomine, percontatus a nostris collegis Stationis Radiophonicae Ecclesiae Cathedralis Coloniensis dixit se vix intelligere disputationem de praecepto silentium feriae sextae marioris hebdomadae servandi levando in Germania ortam esse. Rerum gravitatem divinarum huius commemorationis, quae maximi in fide christiana ponderis esset, eum ipsum adiuvare quotannis paulo altius in mysterium huius diei penetrare Praefectus Domus Pontificiae et secretarius particularis Summi Pontificis emeriti Benedicti XVI explanavit. Magni vero esse ponderis silentium observare et omnia sensibilia vitare, etiam si de musica sacra ageret.

Übersetzung:

31.3.2016

Urbi et Orbi: Jesus ist tröstende Kraft für die Menschheit
Im Angesicht von Terror und Krisen auf der Welt spendet Jesus Christus mit seiner Auferstehung Trost und Hoffnung. Das sagte Papst Franziskus bei seiner Osterbotschaft an diesem Ostersonntag vor rund 80.000 Gläubigen auf dem Petersplatz. Jesus selbst habe mit seiner Auferstehung gezeigt, dass der Abgrund des Todes, die Trauer, die Klage und die Mühsal überwindbar seien (vgl. Offb 21,4). Der Papst erinnerte an die geistigen und moralischen Abgründe der gegenwärtigen Menschheit, die nur mithilfe der unendlichen Barmherzigkeit und Liebe Gottes zu überwinden seien. Etwa an die Opfer von Terror und Krieg in Syrien und der Ukraine, an die Flüchtlinge, die auf dem Weg nach Europa ums Leben kommen, an Umweltzerstörung und Nahrungsmittelkrisen. (rv 27.3.2016) 

Erzbischof Gänswein: Karfreitagsruhe Essential des Glaubens
Der deutsche Kurienerzbischof Georg Gänswein hat wenig Verständnis für die immer wieder aufflackernden Diskussionen um eine Lockerung des Gebotes der Karfreitagsruhe in Deutschland. Das sagte er im Interview mit unseren Kollegen vom Domradio zum Karfreitag. Die ernste Liturgie dieses zentralen christlichen Feier- und Gedenktages helfe ihm persönlich dabei, jedes Jahr ein wenig tiefer in das Geheimnis dieses Tages einzudringen, so der Präfekt des päpstlichen Hauses und Privatsekretär des emeritierten Papstes Benedikt XVI. Ein zentrales Element sei dabei aber auch die Stille und der Verzicht auf „Sinnliches“, selbst wenn dies sakrale Musik sei. (rv/domradio)








All the contents on this site are copyrighted ©.