2016-01-05 14:35:00

Nuntii Latini


Die quinto mensis Ianuarii anno bismillesimo decimo sexto

Papa: „Maria exemplum Ecclesiae“
Franciscus Summus Pontifex Sancta Porta, quae ultima quattuor Basilicarum Maiorum in Urbe sitarum erat, aperta tempore postmeridiano primi diei novi anni in homilia in aede sacra Sanctae Mariae Maioris dixit eum, qui non ignosci posset, ipsum plenitudinem amoris non accepisse. In Sollemnitate Sanctae Mariae Dei parentis Franciscus Papa ab hymno illo Mariano „Salve, Maria misericordiae“ proficiscens de momento Mariae, de misericordia et de venia impetranda verba protulit. Sicut Iesus tortoribus suis veniam dedit, ita quoque Maria gratia sui Filii eis ignoscere potuit, qui Eum necaverant. Ideo Mariam exemplum Ecclesiae fieri, quomodo venia omnibus danda sit, qui eam oraverint.

Papa: „Cano asini instar!“
Interdum omnibus notum est: Papa Franciscus non canit. “Cano asini instar” Franciscus Summus Pontifex die Iovis (feria quinta) Pueris Cantoribus, id est centum quadraginta chororum iuvenum totius mundi, admissis dixit. Papa iterum secundum animi sui naturam se exhibet iuvenibus, ut fit, quotiescumque iuvenes convenit, ei quaestiones, quas sine scripto respondit, ponentibus. Quaestio, quae liberorum maximi intererat, de eo egit, quod de eorum carminibus cogitaret et num ipsi canere placeret.

Übersetzung:

5. Januar 2015

Papst: „Maria als Vorbild für die Kirche“
Wer nicht vergeben kann, hat selbst noch nicht die Fülle der Liebe erfahren. Das sagte Papst Franziskus am Nachmittag von Neujahr in seiner Predigt in Santa Maria Maggiore. Kurz zuvor hatte er dort die Heilige Pforte geöffnet. Damit öffnete sich die letzte Heilige Pforte der vier päpstlichen Kirchen in Rom. Am Hochfest der Gottesmutter Maria predigte Papst Franziskus ausgehend vom Marienhymnus „Salve, Maria misericordiae!“ über die Bedeutung Mariens, ihre Barmherzigkeit und die Vergebung. So wie Jesus seinen Peinigern am Kreuz vergeben hat, so konnte auch Maria, mit der Gnade ihres Sohnes, denen vergeben, die Jesus umbrachten. Somit werde Maria auch Vorbild für die Kirche, wie sie die Vergebung ausdehnen müsse auf alle, die um Vergebung bitten. (rv 2.1.2016)

Papst: „Ich singe wie ein Esel“
Mittlerweile weiß es jeder: Papst Franziskus singt nicht. „Ich singe wie ein Esel.“ Das sagte Papst Franziskus an diesem Donnerstag bei der Audienz für die Pueri Cantores, 140 geistliche Kinder- und Jugendchöre aus aller Welt. Der Papst war wieder voll in seinem Element, wie so oft bei Treffen mit Jugendlichen wurden ihm Fragen gestellt und er antwortete frei. Die wichtigste Frage für die Kinder war natürlich, was er – also der Papst – von ihrem Gesang denke und ob er selber es möge, zu singen. (rv 31.12.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.