2015-12-22 14:45:00

Nuntii Latini


Die vigesimo secundo mensis Decembris anni bismillesimi decimi quinti

Mater Teresa in librum Sanctorum referri potest
Canonizationi Matris Teresae Calcuttensis nihil obstat miraculo a Sede Apostolica agnito Congregationeque de Causis Sanctorum a Summo Pontifice iussa, ut de hac re publici factura esset iuris decretum, quod Veneris die (feria sexta) confecit. Quo tempore canonizatio celebretur, adhuc non certum est neque a Sede Apostolica, ut mos est, cum huiusmodi decreta feruntur, notum factum est, quod miraculum religiosa anno millesimo nongentesimo nonagesimo septimo defuncta et anno bismillesimo tertio beatificata intercedente patratum sit.

Franciscus Papa Portam Sanctam sedis communis convivii „Caritas“ aperuit
Veneris die (feria sexta) Summus Pontifex Franciscus sacra celebrans sedem communis convivii Ioannis Pauli II, quae ad institutum Caritatis pertinet, publice dedicavit. Dum sacra celebrat, huius domus Portam Sactam, quae sola non in aliqua aede sacra in Urbe invenitur, aperuit. Sedes Caritatis prope a statione ferriviaria principali sita est, in qua inde ab annis duodetriginta pauperes tectoque carentes adiuvantur et recipiuntur, pernoctari et in sede communis convivii recenter renovata, ubi Sancta Missa habita est, cenam vespertinam consumere possunt. 

Übersetzung:

Mutter Teresa kann heilig gesprochen werden
Der Heiligsprechung von Mutter Teresa von Kalkutta steht nichts mehr im Weg. Der Vatikan hat ein Wunder auf ihre Fürsprache anerkannt, Papst Franziskus wies die Heiligsprechungskongregation dazu an, ein entsprechendes Dekret zu veröffentlichen, was an diesem Freitag geschah. Wann die Heiligsprechung stattfinden wird, steht noch nicht fest. Auch über das Wunder, das auf die Fürsprache der 1997 verstorbenen und 2003 selig gesprochenen Ordensfrau eintrat, machte der Vatikan – wie bei solchen Dekreten üblich – vorerst keine Angaben. (rv 18.12.2015)

Papst Franziskus eröffnet Heilige Pforte in Caritas-Mensa
Mit einer Messfeier hat Papst Franziskus am Freitag die Caritas-Mensa „Johannes Paul II.“ offiziell eingeweiht. Während der Messfeier öffnete er auch die Heilige Pforte des Hauses, die einzige in Rom, die sich nicht in einer Kirche befindet. Die Caritas-Institution befindet sich direkt beim römischen Hauptbahnhof, sie kümmert sich bereits seit 28 Jahren um arme Menschen und Obdachlose, ist Anlaufstelle, bietet Übernachtungsmöglichkeiten und ein Abendessen in der frisch renovierten Mensa, in der die Messe stattfand. (rv 18.12.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.