2015-07-21 15:10:00

Nuntii Latini


Die vicesimo primo mensis Iulii anni bismillesimi decimi quinti

Bibliotheca Benedicti XVI Papae in Civitate Vaticana

In Civitate Vaticana bibliotheca Benedicti XVI Papae constituetur. Quae libros a Iosepho Ratzinger/Benedicto Papa deque eius theologia conscriptos comprehendens die undecimo mensis Novembris apud Campum Teutonicum aperietur, ubi iam bibliotheca scientifica optime disposita invenitur, id est ea et Collegii Presbyterorum et Instituti Societatis, cui nomen est “Görres”, uterque ad Campum Sanctum sita. Bibliotheca Benedicti XVI Papae huic collectioni tamquam corpus particulare inseritur, ad quod ad effectum adducendum opera minora brevi incipientur.

Statio helicoptera in Civitate Vaticana a valetudinario quoque adhibetur

In parte superiore hortorum Vaticanorum statio helicoptera reperitur, quo ab nunc quoque veletudinarium filiorum, cui nomen est „Iesus Infans“, uti potest inter adnimistrationem Civitatis Vaticani et valetudinarium pacto mandato. Gravibus in casibus necessitatis conceditur, ut helicopteri hanc stationem advolent. Illud valetudinarium in Ianiculari monte prope Civitatem Vaticanam situm est. Sedes Apostolica notum fecit Franciscum Papam valde de hoc incepto gavisum esse. Valetudinarium Iesu Infantis unum ex spatiosissimis valetudinariis mundi est et optimum in Italia censetur.

---------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Papst Benedikt-Bibliothek im Vatikan
Im Vatikan entsteht derzeit eine „Papst Benedikt-Bibliothek“. Sie wird Bücher sowohl von als auch über Joseph Ratzinger / Papst Benedikt und seine Theologie enthalten und am 18. November am Camposanto Teutonico eröffnet werden. Dort gibt es bereits eine gutsortierte wissenschaftliche Bibliothek, nämlich jene des deutschen Priesterkollegs und des römischen Instituts der Görres-Gesellschaft (RIGG), die beide am Camposanto ansässig sind; die Benedikt-Bibliothek wird dieser Sammlung als Sonderbestand eingegliedert, in Kürze laufen kleinere Bauarbeiten dazu an. (rv 18.7.2015)

Hubschrauberplatz im Vatikan wird auch von Krankenhaus genutzt

In der höchstgelegenen Ecke der vatikanischen Gärten befindet sich ein Hubschrauberlandeplatz, der ab sofort auch vom Kinderkrankenhaus des Papstes, dem Bambino Gesù, genutzt werden kann. Dazu hat die Verwaltung des Vatikanstaates mit dem Krankenhaus eine Übereinkunft geschlossen. In schwerwiegenden Notfällen dürfen die Helikopter den Platz anfliegen. Das Krankenhaus liegt auf dem Gianicolo, dem Nachbarhügel des Vatikans. Papst Franziskus habe sich sehr über diese Initiative gefreut, gab der Vatikan bekannt. Das Kinderkrankenhaus Bambino Gesù ist eines der größten Kinderkrankenhäuser der Welt und gilt als das beste in Italien.

(rv 21.07.2015 gw)

 

 








All the contents on this site are copyrighted ©.