2015-07-07 15:50:00

Nuntii Latini


Die septimi mensis Iulii anni bismillesimi decimi quinti

Prima Benedicti XVI post renunationem ab officio oratio
Papa emeritus, postquam officio suo renuntiavit, primum Saturni die fecit, ut sua audiretur vox. In Arce Gandulfina, secessu aestivo Summorum Pontificum, Benedicto XVI duo sunt honoris causa collati doctoratus Cracovienses, alter Academiae Musicae, alter Pontificiae Alumnorum Universitatis Lateranensis Ioannis Pauli II. Occasionem brevis celebrationis nactus profunde de arte musica deque Constitutione de Sacra Liturgia Concilii Vaticani Secundi meditatus est. „Momentum erat perparticulare“ Cardinalis Dziwisz a Radio Statiophonica Vaticana percontatus explanavit: „Cardinalis Ratinger iam nos Cracoviae visitavit, cum Archiepiscopus Monacensis esset. Hodie videmus consuetudinem, affectum, amicitiam continuari.“

Nunc quoque in sermone Theodisco
Instrumentum laboris proximae Synodi Episcoporum de matrimonii et familiae cura pastorali in Civitate Vaticana celebrandae nunc quoque in versione Theodisca publica in pagina domestica Secretariatus Generalis Synodi Episcoporum in lucem editum est. Hoc Instrumentum laboris, quod dicitur, die vicesimo tertio mensis Iunii in alias iam linguas versum et publicatum, Synodo Episcoporum Ordinariae, quae a die quarto usque ad diem vicesimum quintum mensis Octobris celebrabitur, fundamentum est disputandi. Inscribitur verbis “Vocatio et missio familiae in Ecclesia et mundo huius temporis”. Ratione praevalenti cum documento conclusivo Synodi ultimae mensis Octobris anni bismillesimi decimi quarti celebratae congruit.

Sedes Apostolica ad volutarias peregrinationes circumstantia naturae loca foventes adhortatus est
Sedes Apostolica Litteras Enyclicas, quae ad circumstantia naturae loca pertinent, ferias agentibus legendas commendavit. Qui iter faciens normas rationi consentaneas adhiberet, eum terrae custodiendae operam praestare in quodam nuntio de Die Mundali de voluptaria peregrinatione  Pontificii Consilii de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura Iovis die (feria quinta) notum factum est. Pereginationes delectationis causa susceptae necnon circumstantia natuae loca „inter se arctissime coniuncta sunt“. Ad hoc autem quod attineret, documentum doctrinale „Lauderis“ bonum esse comitem.

Übersetzung:

7. Juli 2015

Erste Rede Benedikts seit Amtsverzicht
Das erste Mal seit seinem Amtsverzicht ließ der emeritierte Papst an diesem Samstag wieder seine Stimme hören. Im päpstlichen Sommersitz Castel Gandolfo erhielt Benedikt XVI. zwei Ehrendoktorwürden aus Krakau - die eine von der Musikakademie, die andere von der Päpstlichen Universität Johannes Paul II.. Und er nutzte die kleine Feier für eine tiefsinnige Meditation über die Musik und die Liturgie-Konstitution des II. Vatikanischen Konzils. … „Ein sehr spezieller Moment“, kommentierte Krakaus Kardinal Dziwisz gegenüber RV: „Kardinal Ratzinger kam schon zu uns nach Krakau zu Besuch, als er noch Erzbischof von München war. Heute sehen wir: Das geht alles weiter. Der Kontakt, die Sympathie, die Freundschaft.“ (rv 4.7.2015)

Jetzt auch auf Deutsch
Das Grundlagenpapier für die kommende vatikanische Bischofssynode zur Ehe- und Familienpastoral gibt es jetzt auch in einer offiziellen deutschen Übersetzung. Sie wurde auf der Webseite des Generalsekretariats der Bischofssynode veröffentlicht. Das sogenannte „Instrumentum Laboris“, das am 23. Juni bereits in anderen Sprachen publiziert wurde, bildet die Grundlage für die Debatten der Ordentlichen Bischofssynode vom 4. bis 25. Oktober. Der Titel lautet „Berufung und Sendung der Familie in Kirche und Welt von heute“. In weiten Teilen deckt sich das Papier mit dem Abschlussdokument der vorigen Synode vom Oktober 2014. (rv 1.7.2015)

Vatikan ruft zu umweltverträglichem Tourismus auf
Der Vatikan empfiehlt die Umwelt-Enzyklika des Papstes als Urlaubslektüre. Wer beim Reisen vernünftigere Maßstäbe anlege, nehme aktiv teil am Schutz der Erde, heißt es in einer Botschaft, die der Päpstliche Rat für Migranten und Menschen unterwegs am Donnerstag zum Welttag des Tourismus veröffentlichte. Tourismus und Umwelt seien „innigst miteinander verbunden“. Das Lehrschreiben „Laudato si“ sei in dieser Hinsicht „eine gute Reisegefährtin“. (kna/rv 3.7.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.