2015-06-30 15:20:00

Nuntii Latini


Die tricesimo mensis Iunii anni bismillesimi decimi quinti

E CivitateVaticana. Sententia de apparitionibus Beatae Mariae Viginis, quae dicuntur, post aestatem
Summum Pontificem post aestatem de apparitionibus, quae loco Medjugorje percipi perhibentur, diiudicaturum esse Federicus Lombardi Sanctae Sedis locutor notum fecit. Sancta Sedes anno bismillesimo decimo Congregatione de Doctrina Fidei commissionem omnium gentium constituerat, quae eventus particulares loco Medjugorje habitos investigarent. Huic commissioni Camillus Ruini, olim Cardinalis Vicarius, praeest. Alia membra commissionis cardinales, episcopi et periti sunt. Papa conventu diurnariorum, cum Serario Romam ante tres hebdomadas reverteretur, locum habente dixit: „Operam magni momenti praestasti.“

Summus Pontifex novum dicasterium, cui alia incorporarentur, constituit
Franciscus Summus Pontifex, ut in rebus, quae ad communicationem socialem pertinent, mutationes peragerentur, statuit. Omnia pontificia media communicationis socialis novo dicasterio incorporabuntur, id est Secretariatui de rebus ad communicationem spectantibus, ut in Litteris Apostolicis motu proprio a Summo Pontifice datis dieque Saturni publicatis constitutum est. Incorporantur Pontificium Consilium de Communicationibus Socialibus, aula Sedis Apostolicae diurnariis edocendis, officium pontificium ad interrete pertinens, Statio Radiophonica Vaticana, Centrum Televisificum Vaticanum CTV, acta diurnaria „L´Osservatore Romano“ una cum officio imaginibus luce impressis edendis, Typographia Polyglotta Vaticana et Officina libraria editoria Vaticana. Haec instituta operam, ut solent, impendunt, sed posthac praescriptis Secretariatus de rebus ad communicationem spectantibus obsequentur, ut Papa constituit.

Kasper: „Iustitia superior eis, qui denuo matrimonium inierunt“
Quaestionem de eis, qui denuo matrimonium inierunt, ad sacramenta admittendis, non esse novam necque solam difficultatem Theodiscam Valtherus Cardinalis Kasper in commentario periodico „Stimmen der Zeit“ Iovis die (feria quinta) publice edito scripsit. Qui – olim Concilii pro Unitate Christiana moderator – sententiae opponit hanc de eis, qui matrimonium denuo inierunt, quaestionem tesserulam tantum esse musivo curae de matrimonio et familiis pastoralis insitam. De hac quaestione inde a saeculis in multis gentibus disputari Cardinalis Kasper adiunxit. Ioannem quoque Paulum II de quaestione difficili et vix solvenda“ locutum esse. „Hanc difficultatem fidelium multos muneribus curae animarum fungentes, confessarios, peritos disciplinae theolgicae et episcopos gravissime sollicitare“. Cardinalis Kasper solutionem secundum Ecclesiam antiquam proponit, qua nova ad sacramenta admissio provideatur.    

Übersetzung:

30 Juni 2015

Entscheidung über angebliche Marienerscheinung erst nach dem Sommer
Eine Entscheidung des Papstes zu den angeblichen Marienerscheinungen in Medjugorje kommt erst „nach diesem Sommer“. Das teilte Vatikansprecher Federico Lombardi mit. … Der Heilige Stuhl hat 2010 durch die Kongregation für Glaubenslehre eine internationale Kommission erstellt, die das Phänomen von Medjugorje untersucht hat. Die Kommission steht unter dem Vorsitz des ehemaligen römischen Kardinalsvikar Camillo Ruini. Weitere Mitglieder dieser Kommission sind einige Kardinäle, Bischöfe und Fachleute. „Sie haben eine bedeutende Arbeit geleistet”, hatte der Papst bei der Pressekonferenz auf dem Rückflug von Sarajevo nach Rom vor drei Wochen gesagt. (adnkronos 28.6.2015)

Papst schafft neue Über-Behörde
Papst Franziskus hat tiefgreifende Änderungen in der vatikanischen Medienlandschaft verfügt. Alle Medien des Heiligen Stuhles werden zu einer neuen Behörde zusammengelegt, das „Sekretariat für Kommunikation“. Das steht in einem „Motu Proprio“ des Papstes, das an diesem Samstag veröffentlicht wurde. Betroffen sind der Päpstliche Medienrat, der Pressesaal des Heiligen Stuhles, der vatikanische Internet-Service, Radio Vatikan, das Vatikan-Fernsehen CTV, die Zeitung L´Osservatore Romano mit ihrem Fotodienst, die vatikanische Druckerei und der Verlag Libreria Editrice Vaticana. Die einzelnen Einrichtungen arbeiten weiter wie bisher, sind aber in Zukunft an die Weisungen des Sekretariats für Kommunikation gebunden, ordnet Papst Franziskus an. (rv 27.6.2015)

Kasper: „Höhere Gerechtigkeit“ für Wiederverheiratete
Die Frage der Zulassung der wiederverheiratet Geschiedenen zu den Sakramenten sei kein neues und kein nur deutsches Problem. Das schreibt Kardinal Walter Kasper in einem Aufsatz, den die Zeitschrift „Stimmen der Zeit“ an diesem Donnerstag veröffentlicht hat. Der frühere Leiter des vatikanischen Ökumenerates widerspricht dem Eindruck, dass diese Frage der Wiederverheirateten im Mosaik der kirchlichen Ehe- und Familienpastoral nur ein ganz kleines Steinchen wäre. Die Diskussion um diese Frage werde international seit Jahrzehnten geführt, schreibt Kasper: Auch Johannes Paul II. habe schon „von einer schwierigen und kaum lösbaren Frage“ gesprochen. Das „Problem so vieler Gläubigen“ brenne „vielen Seelsorgern und Beichtvätern, Theologen und Bischöfen auf der Seele“. Kaspar plädiert für einen Lösungsansatz gemäß der alten Kirche, der in einer erneuten Zulassung zu den Sakramenten münden kann. (rv 25.6.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.