2015-06-09 16:40:00

Nuntii Latini


Die nono mensis Iunii anni bismillesimi decimi quinti

 

Papa de simulatione monuit
Papa in pace fovenda de simulatione monuit. “Qui de pace loquitur bellum venditione armorum fovendo simulat et dissimulat”, Papa diurnariis dixit, cum in aeroplano a Serario ad Urbem reverteretur. Cum diurnarii percontarentur, Summus Pontifex de itineribus quoque in Francogalliam et Croatiam, quae fieri possunt, locutus est. Quando haec instituenda essent, non iam certe constitutum esse. Verumtamen se Episcopos Gallicos promisisse se venturum.

Papa in homilia dixit: „Oculi Eius erimus Eiusque manus“
Celebrationem gratiarum actionis et communionis, celebrationem Iesu in sacramento praesentiae christianos in nomine Dei agentes reddere Summus Pontifex Franciscus Iovis die (feria quinta) in homilia in festo Sanctissimi Corporis et Sanguinis Domini in Urbe habita dixit. … Eucharistiam significare cum Christo coniunctum manere et non dignitate abici Papa in homilia subiunxit. Pericula esse primum seiunctionem. Dignitate autem abici deinde significare dignitatem christianam extenuare.

Summus Pontifex: „In rebus politicis et oeconomicis familiae contemptui habentur“
Quaestioni de familia ab hebdomadas maxima tribuitur attentio multis in Area Petriana adimissis. Francisus Romanus Pontifex eos, qui in rebus politicis, oeconomicis et in mediis communicationis socialis versantur, vituperavit, cum nucleum societatis contemptui haberent familiam secundariam putantes. Papa monuit familiis opus esse, ut respicerentur et foverentur in omnibus, quae ad laborem, institutionem et valetudinem pertinerent. Interesse quoque, ut non solum pulchra verba exprimerentur, sed etiam virtute adiuvaretur. Mediis communicationis socialis huius aetatis falsum modum vivendi praeberi, quo itidem, quominus famliia cohaeretur, impediretur.

Übersetzung:

9. Juni 2015

Papst warnt vor Doppelmoral
Der Papst hat vor einer Doppelmoral beim Einsatz für Frieden gewarnt. „Wer von Frieden spricht und einen Krieg mit dem Verkauf von Waffen begünstigt handelt heuchlerisch“, sagte der Papst bei der fliegenden Pressekonferenz auf dem Rückflug von Sarajevo nach Rom. Franziskus äußerte sich bei dem Interview auch zu möglichen Reisen nach Frankreich und Kroatien. Es gebe bisher noch keine konkrete Zeitplanung. Allerdings habe er den französischen Bischöfen einen Besuch zugesichert. …  (rv 07.06.2015)

Papstpredigt: „Wir werden seine Augen sein, seine Hand sein“
Die Feier des Dankes und der Gemeinschaft, die Feier der Gegenwart Jesu im Sakrament, macht aus den Christen Handelnde im Namen Gottes. Das sagte Papst Franziskus an diesem Donnerstag bei seiner Predigt zum Fronleichnamsfest in Rom. … Eucharistie bedeute, in der Gemeinschaft mit Christus zu bleiben und sich nicht herabwürdigen zu lassen, so der Papst in seiner Predigt. Die Gefahren seien erstens die Trennung. Sich herabwürdigen lassen – die zweite Gefahr – hingegen bedeute, die christliche Würde verwässern zu lassen. … “ (rv 4.6.2015)

Papst: „Politik und Wirtschaft missachten Familien“
Das Thema Familie ist seit Wochen im Fokus der Generalaudienz. Papst Franziskus äußerte an diesem Mittwoch Kritik an Politik, Wirtschaft und Medien. Sie missachten den kleinen Kern der Gesellschaft. Für sie sei die Familie etwas Zweitrangiges, beklagte auf dem Petersplatz. Familien bräuchten dringend Anerkennung und Unterstützung im Bereich Arbeit, Bildung und Gesundheit, so der Papst. Es sei es essentiell, nicht nur schöne Worte auszusprechen, sondern auch konkret zu helfen. Die heutige Medienwelt biete ein „falsches Lebensmodell“ an, das ebenfalls den Zusammenhalt der Familie gefährde. (rv 3.6.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.