2015-03-03 16:32:00

Nuntii Latini


Die tertio mensis Martii anni bismillesimi decimi quinti

 

Summus Pontifex pro eis, qui „Civitate Islamica“ afflictantur, preces effudit
Franciscus Papa “atrocitatem non ferendam“ „Civitatis Islamicae“ vehementer condemnavit. De nomine coetus terrotorum non mentionem faciens magna cum sollicitudine de condicionibus in regionibus a “Kalitfat” occupatis die Dominica precatione Angelica prolata locutus est. “At vero nuntii terrifici ex Syria et Iraqua missi non minuuntur: legimus de violentia, raptionibus, malis christianis aliisque coetibus patratis. Omnibus, qui eis afficiuntur, asserere volo nos esse eorum non oblitos, mentibus propinquos et multis supplicibusque verbis preces nos effusuros, ut huius non ferendae, qua afflictantur, atrocitatis, mox finis fiat. …“

Summus Pontifex sacras exercitationes finivit
Finitae sunt Summi Pontificis atque Curiae Romanae sacrae exercitationes. A Brunone Secondin, Patre Ordinis Fratrum Beatissimae Mariae Virginis de Monte Carmelo ab Ariccia in montibus Albanis sita oriundo, brevem hebdomadam dies spirituales habitae sunt, propter quod Franciscus Papa ei gratias egit. Non esse facile sacras exercitationes sacerdotum habitu, quia omnes difficiliores essent, Franciscus Papa concedit. Patrem Secondim semina serere succesisse.

Novus Archiepiscopus Malitensis nominatus est
Carolus Scicluna a Francisco Summo Pontifice Archiepiscopus Malitae nominatus est. Malitensis Scicluna anno millesimo nongentesimo undesexagesimo in Candada natus ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo nono usque ad annum bismillesimum duodecimum superius tribunal Sedis Apstolicae vel in Congregatione de Doctrina Fidei operam praestitit. Ibi promotoris iustitiae officium exercens ad delicta graviora incumbuit, veluti ad abusus sexuales minorum aetate a sacerdotibus patratos. Inde ab mense Ianuarii consilio Congregationis de Doctrina Fidei de causis appellationis, in quibus de abusibus iudicatur, praeest.

Übersetzung:

3. März 2015

Papst betete für die Oper des „Islamischen Staates“
Franziskus hat die „unerträgliche Brutalität“ des ‚Islamischen Staats’ scharf verurteilt. Ohne die Terrorgruppe beim Namen zu nennen, sprach er an diesem Sonntag beim Angelusgebet mit großer Besorgnis über die Lage in den vom ‚Kalifat’ gehaltenen Gebieten. „Leider reißen die dramatischen Nachrichten aus Syrien und dem Irak nicht ab: Da geht es um Gewalt, Entführungen und Schikanen gegenüber Christen und anderen Gruppen. Ich will allen, die davon betroffen sind, versichern, dass wir sie nicht vergessen, dass wir ihnen nahe sind und dass wir inständig beten, dass dieser unerträglichen Brutalität, deren Opfer sie sind, bald ein Ende gemacht werde! …“ (rv 01.03.2015)

Papst beendet Fastenexerzitien
Die Fastenexerzitien für den Papst und die römische Kurie sind zu Ende. Eine knappe Woche lang hatte der römische Karmelit Bruno Secondin in Ariccia in den Albaner Bergen Einkehrtage für die Vatikanspitze gehalten. Franziskus bedankte sich an diesem Freitag bei ihm. Es sei nicht leicht, Exerzitien für Priester zu halten, sie alle seien etwas kompliziert, gibt Papst Franziskus zu. Aber Pater Secondin sei es gelungen, Samen auszustreuen. ... (rv/zenit 27.02.2015)

Neuer Erzbischof für Malta ernannt
Papst Franziskus hat Charles Scicluna zum neuen Erzbischof von Malta ernannt. Der 1959 in Kanada geborene Maltese Scicluna hat von 1995 bis 2012 am obersten Vatikangericht bzw. in der römischen Glaubenskongregation gearbeitet. Als Justizpromotor befasste er sich dort mit den besonders schwerwiegenden Delikten in der Kirche, beispielsweise mit sexuellen Übergriffen von Priestern auf Minderjährige. Seit Januar leitet Scicluna, mittlerweile Weihbischof in Malta, ein Komitee für Berufungsverfahren in Missbrauchsfällen an der Glaubenskongregation. (rv 27.02.2015)








All the contents on this site are copyrighted ©.