2014-12-09 17:13:00

Nuntii Latini


Die nono mensis Decembris anni bismillesimi quarti decimi

 

 

Nova forma nostrae paginae interretialis
Pars Theodisca Stationis Radiophonicae Veneris die (seu feria sexta) forma paginae interretialis suae mutavit. Tribus annis elapis, a quibus pagina novis composita est elementis, eius species omnino nova redditur aliterque componitur. Speramus fore, ut eo ministerium Stationis Radiophonicae Summi Pontificis Ecclesiaeque Universalis magis emendetur.

 

Archiepiscopus Gänswein in Civitate Vaticana manet
Archiepiscopus Georgius Gänswein, Praefectus Pontificalis Domus, eis se dioecesi cuidam in Germania sitae praefecturum putantibus oblocutus est. In quibusdam iam actis diurnis notum factum esse eum “in diversas dioeceses ab illa Friburgensi, Monaciensi, Berolina usque ad illam Hamburgensem missum iri“ Gänswein dixit a quodam ephemeridum scriptore ephemeridis Italicae „Il mio Papa“ percontatus. Haec omnia esse invenisse. Gänswein perrexit: „Certum est me hic in Civitate Vaticana esse et manere. Tempus in manu Dei est.“ Ortus Anobia Archiepiscopus Gänswein, cum Praefectus sit Domus Ponticalis, omnia, quae a Summo Pontifice agenda sunt, prospicit. Eodem tempore munere Secretarii particularis Benedicit XVI fungitur, qui inde a temporis momento eius renuntiatione recessus in quodam monasterio commutato hortorum Vaticanorum vivit.

 

Summus Pontifex Commissionem Theologicam Internationalem admisit
Commissio Theologica Internationalis proximos quinque per annos inter alia de synodalitate Ecclesiae discutiet. Hoc eos, qui Commissioni adhaerent, in sessione eorum plenaria in Civitate Vaticana habita decrevisse in actis diurnis Vaticanis “Osservatore Romano” legimus. Praeterea de libertate religiosa et de eo, quod inter fidem et sacramenta interest, maxime disceptabitur. … Franciscus Papa Veneris die (feria sexta) eam admisit et inter alia numerum mulierum coetus laudavit. Potissimum pontificatus Francisci Papae est elementum synodale Ecclesiae confirmare.  

 

Übersetzung:

 

9. Dezember 2014

 

Neues Design unserer Webseite
An diesem Freitag stellt das deutschsprachige Programm von Radio Vatikan seine Webseite um. Drei Jahre nach dem letzten Relaunch bekommt der Internetauftritt ein völlig neues Aussehen und wird auch anders als bisher geordnet. Wir hoffen, dass das unsere Dienstleistung als Sender des Papstes und der Weltkirche weiter verbessert. (RV 4.12.2014)

 

Erzbischof Gänswein bleibt im Vatikan
Erzbischof Georg Gänswein, Präfekt des Päpstlichen Hauses, hat Spekulationen über einen Wechsel an die Spitze eines deutschen Bistums zurückgewiesen. Verschiedene Zeitungen hätten ihn schon „in diverse deutsche Diözesen von Freiburg über München und Berlin bis Hamburg geschickt“, sagte Gänswein in einem Interview der italienischen Zeitschrift „Il mio Papa“. Dies sei „alles erfunden“. Gänswein fuhr fort: „Tatsache ist, dass ich hier im Vatikan bin und dort bleiben werde. Die Zeit ist in den Händen Gottes.“ Der aus dem Schwarzwald stammende Gänswein ist als Präfekt des Päpstlichen Hauses für die offiziellen Termine des Papstes zuständig. Gleichzeitig ist er weiterhin Privatsekretär von Benedikt XVI., der seit seinem Rücktritt zurückgezogen in einem umgebauten Kloster in den Vatikanischen Gärten lebt. (kna 5.12.2014)

 

Papst empfing Internationale Theologische Kommission
Die Internationale Theologische Kommission will sich in den nächsten fünf Jahren unter anderem mit dem Thema Synodalität der Kirche beschäftigen. Das entschieden die Mitglieder nach Angaben der Vatikanzeitung „Osservatore Romano“ auf ihrer Vollversammlung im Vatikan. Weitere Schwerpunkte der Untersuchungen sollen die Religionsfreiheit und das Verhältnis von Glauben und Sakramenten sein. ... Papst Franziskus hat sie am Freitag in Audienz empfangen und u.a. die wachsende Zahl von Frauen in dem Gremium gelobt. Die Betonung des synodalen Elements in der Kirche gehört zu den wichtigsten Akzenten im Pontifikat von Franziskus. (or 06.12.2014)








All the contents on this site are copyrighted ©.