2014-10-14 17:36:14

Nuntii Latini


Die decimo quarto mensis Octobris anni bismillesimi quarti decimi


Singula, de quibus Synodus Episcoporum anno bismillesimo decimo quinto disceptabit, nota facta sunt
Proxima de matrimonio et familia Syndus Episcoporum a die quarto usque ad diem vicesimum quintum mensis Octobris anno bismillesimo decimo quinto de „Vocatio(ne) et Missio(ne) in Ecclesia et mundo nostrae aetatis“ in Civitate Vaticana celebrabitur. Hoc Secretarius generalis Synodi Episcoporum, Laurentius Cardinalis Baldisseri, Lunae die (feria secunda) communicavit. Qui dixit se sperare Patres Synodales in coetibus hac hebdomada quaestiones perpendentes mente iam recogitaturos esse Synodum proximi anni. „In coetibus“ inquit, „quaestiones non iam tractatae proponantur“.

Processus matrimoniales accelerentur et simpliciores reddantur oportet
Sedes Apostolica notum fecit multos Patres Synodi consentire, ut processus matrimoniales accelerarentur et simpliciores redderentur. Pater Federicus Lombardi Iovis die (feria quinta) coram diurnariis explicavit processum matrimonialem acceleratum ad matrimonium canonice contractum nullum declarandum non esse „divortium catholicum“. Raymundus Leo Cardinalis Burke, Summi Signaturae Apostolicae Tribunalis Praefectus, ante microphonium Stationis Radiophonicae Vaticanae capita explicavit, quibus fieri potest, ut matrimonium nullum declararetur.

Indissolubilitas matrimonii curae animarum misericordia inbutae non contraria est
Godfriedus Cardinalis Daneels natione Belgicus, ut cura pastoralis eorum, qui post divortium novas inierunt nuptias, diligentius adhiberetur, postulavit. In oratione sua Archiepiscopus emeritus Mechliniensis-Bruxellensis coram Patres Synodi viam “misericordiae” christifidelium proposuit, qui in secundo matrimonio a Ecclesia non valido agnito et non sacramentali vivunt. Antistes natione Belgicus, ut a procuratione “Apic” notum factum est, dixit his coniugibus aliquid institui posse, quod catechumenatui et “Ordini poenitentium” compararetur, quin necessarium esset, ut praxis Ecclesiae mutaretur.


Übersetzung:

14. Oktober 2014

Erste Einzelheiten zur Bischofssynode 2015
Die nächste Bischofssynode zum Thema Ehe und Familie wird vom 4. bis 25. Oktober 2015 unter dem Motto „Berufung und Mission der Familie in der Kirche und der Welt von heute“ im Vatikan durchgeführt. Das kündigte der Generalsekretär der Bischofssynoden, Kardinal Lorenzo Baldisseri, am Montag an. Er hoffe, dass die Synodenväter bei ihren Beratungen in Arbeitsgruppen diese Woche schon an die Synode vom nächsten Jahr dächten, so der Kardinal. „In den Gruppen könnte man auch Themen vorschlagen, die noch nicht behandelt worden sind“, sagte er. (rv 13.10.2014)

Eheannullierungen: Schnellere und besser zugängliche Verfahren
Viele Synodenväter wären nach Vatikanangaben mit einer Beschleunigung und Vereinfachung der Verfahren zur Eheannullierung einverstanden. Die schnellere Nichtigkeitserklärung einer kirchlich geschlossenen Ehe bedeute jedoch keine „Scheidung auf katholisch“, präzisierte Vatikansprecher Pater Federico Lombardi am Donnerstag vor der Presse. Am Mikrofon von Radio Vatikan erläutert Kardinal Raymond Leo Burke, Präfekt der Apostolischen Signatur, die möglichen Gründe einer Eheannullierung. (rv 10.10.2014)

Ehe-Unauflöslichkeit nicht im Widerspruch zu Pastoral der Barmherzigkeit
Der belgische Kardinal Godfried Danneels hat sich für eine intensivere pastorale Begleitung wiederverheirateter Geschiedener ausgesprochen. In seinem Redebeitrag schlug der emeritierte Erzbischof von Mecheln-Brüssel vor den Synodenvätern einen Weg der „Barmherzigkeit“ für Gläubige vor, die in einer zweiten, „für die Kirche nicht gültigen“ und „nicht-sakramentalen“ Ehe leben: Man könnte für solche Paare etwa „etwas einrichten, das dem Katechumenat und dem ,Ordo poenitentium‘ vergleichbar ist“, ohne zwangsläufig die Praxis der Kirche zu ändern, gibt die Agentur „Apic“ den belgischen Prälaten wieder.(kipa 10.10.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.