2014-08-26 16:33:22

Nuntii Latini


Die vicesimo sexto mensis Augusti anni bismillesimi quarti decimi


E Civitate Vaticana. Beatissimus Pater Franciscus cum parentibus necati telefonice collocutus est
Franciscus cum parentibus photographici relatoris, Iacobi Foley nomine, cuius caput in Iraquia amputatum est, telefonice collocutus est dolorem suum eis die Iovis (feria quinta) telefonice communicando et se eis hoc momento temporis difficili coniunctum esse promittendo. Foley quadraginta annos natus duo ante annos in Syria vi abductus a fautoribus proelii in via ad deum, qui vulgo „Dschihadisten“ appellantur, nuper necatus est. Auctores necis imagines televisificas in interrete publicaverunt, quibus capitis amputatio illius civis Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis monstraretur. Iacobus Foley fidem catholicam professus erat.

Beatissimus Pater: De Iesu loqui non sufficit
Iesum proprio vitae suae modo testificari ratio praecipua missionis est. De Iesu solum loqui non sufficit. Hoc Papa Franciscus eis, qui ad „Opus Nazarenum“ pertinent, dixit. Quo motu spirituali alloquendi causa vesperi die Mercurii (feria quarta) admisso id, quod de missione ipse intelligit, eis explicavit, quod quoque in eis operibus percipit. Motus, cui nomen est „Opus Nazarenum“, qui tempore Concilii Vaticani Secundi in Italia conditus est, se cum fere quinquaginta sodalibus in septendecim nationibus adesse dixit.

Ex Iraquia. Cardinalis Filoni ut delegatus in Iraquia
Summum Pontifecem Francisum Iovis die (feria quinta) Fernandum Cardinalem Filoni munus delegati exercentem de condicionibus in Iraquia nuntiaturum esse iussisse Praefectus Pontificalis Domus communicavit. Indea ab hebdomada praeterita Cardinalis Filoni partem septentrionalem huius terrae peragravit, ut de condicionibus christianorum persecutorum et illorum, qui Jesiden appellantur, qui a militibus dschihadisticis, qui vocantur, quibus nomen est „Civitas Islamica“, modis crudelissimis pulsi erant, edoceretur. Praeterea Cardinalis Sedis Apostolicae cum diversis collocutoribus Iraquianis de ratione et via ad dschihadisticos cohibendos et ad adiumenta humanitaria praestanda excussit. … Bagdati Cardinalis Praesidem Iraquinam, Fuad Masum nomine, convenit.


Übersetzung:

26. August 2014

Franziskus spricht mit Eltern des im Irak enthaupteten Reporters
Der Papst hat die Eltern des im Irak enthaupteten Fotoreporters James Foley angerufen. Er drückte ihnen am Donnerstagabend telefonisch seine Anteilnahme aus und versicherte sie seiner Nähe in diesem schweren Moment. Der 40-jährige Foley war vor zwei Jahren in Syrien von Dschihadisten entführt und kürzlich umgebracht worden. Die Mörder stellten ein Video ins Internet, das die Enthauptung des US-Amerikaners zeigt. James Foley war Katholik. (rv 22.8.2014)

Papst: Von Jesus reden reicht nicht
Jesus mit dem eigenen Lebensstil bezeugen: das ist die wichtigste Gangart der Mission. Nur von Jesus zu reden, reicht nicht. Das hat Papst Franziskus Angehörigen des „Werkes von Nazareth“ gesagt. Er empfing die geistliche Bewegung am Mittwochabend in Audienz und buchstabierte ihnen sein Verständnis von Mission aus, das er auch in ihrem Wirken sehe. Die Bewegung „Werk von Nazareth“ wurde während des II. Vatikanischen Konzils in Italien gegründet und ist heute nach eigenen Angaben mit rund 500 Mitgliedern in 17 Ländern vertreten. (rv 21.8.2014)

Kardinal Filoni als Sondergesandter im Irak
Papst Franziskus hat sich am Donnerstag von seinem Sondergesandten Kardinal Fernando Filoni über die Lage im Irak berichten lassen. Das teilte die Präfektur des Päpstlichen Hauses mit. Filoni hatte seit vergangener Woche den Norden des Landes bereist. Er informierte sich über die Lage der verfolgten Christen und Jesiden, die von der dschihadistischen Terrormiliz „Islamischer Staat“ mit bestialischen Methoden vertrieben wurden. Daneben erörterte der Vatikan-Kardinal mit verschiedenen irakischen Gesprächspartnern das Vorgehen gegen die Dschihadisten und die Möglichkeiten rascher humanitärer Hilfe. … In Bagdad traf der Kardinal den irakischen Präsidenten Fuad Masum. (kipa 21.8.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.