2014-07-22 17:26:43

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die vicesimo secundo mensis Iulii anni bismillesimi quarti decimi


E Civitate Vaticana. Franciscus: „Deus nos exspectat cor in manu sua habens“
Malum mundi non a Deo venit, sed ab inimico Eius, id est Satano. Hoc Franziscus Papa Dominica Die occasione precationis Angelicae in Area Petriana factae confirmavit parabola boni seminis et zizaniae ab inimico superseminatae explicata, quae Die Dominica in Evanglio lecta erat. Verbum haebraicum zizaniae eandem habere radicem ac Satanae et „discidium“ significare Franciscus Papa in memoriam revocavit. „Nos omnes scimus daimonium eum esse, qui zizaniam seminat, nam homines, familias, nationes et populos dissociare conatur.“

Papa telefonice cum Abbas et Peres collocutus est
Veneris die Summus Pontifex Palestinae Israelisque praesides Mahmud Abbas et Shimon Peres telefonice collocutus est, quod Sedes Apostolica notum fecit. Eum rogare perrexisse, ut incessanter ad pacem fovendam preces ad Deum effunderentur. Die octavo mensis Iunii Papa itinere in Terram Sancta facto ambos necnon Patriarcham Constantinopolitanum, Bartholomaeum nomine, pacis preces effusuros invitaverat. Eum ambos collocutores de magno sollicitudine de inter se nunc temporis conflictantibus certiores fecisse Sedes Apostolica diurnariis notum fecit. Eum eos viros pacis considare non cessare et eos rogare, ut ad pacem fovendam precarentur.

E Civitate Vaticana/ex Australia. Fides tamquam arma contra morbum Aids
Omnium Gentium Caritas et alia instituta catholica civitates omnium gentium adhortantur, ut contra morbum Aids certare pergant et rationes ad hunc morbum extinguendum foveant. Dixit hoc presbyter ille Robertus Vitillo, qui Caritatis Omnium Gentium vice fungitur, a quodam diunario Stationis Radiophonicae Vaticanae percontatus. Instituta catholicae Melburni colloquendi causa convenerunt, ut vicesimum conventum omnium gentium de morbo Aids qui hac hebdomada in metropoli Australiana locum habet, praeparentur. Huic conventui eos quoque intersunt, qui ad alias confessiones et religiones pertinent.

Übersetzung:

22. Juli 2014


Franziskus: „Gott wartet auf uns, mit dem Herzen in der Hand“
Das Böse in der Welt kommt nicht von Gott, sondern von seinem Feind, dem Satan. Das hat Papst Franziskus an diesem Sonntag beim Angelusgebet auf dem Petersplatz festgehalten. Er legte das Gleichnis vom guten Samen und dem vom Feind gesäten Unkraut aus, das Evangelium von diesem Sonntag. Das hebräische Wort „Unkraut“ habe die gleiche Wurzel wie das Wort „Satan“ und stehe für Spaltung, erinnerte Franziskus. „Alle wissen wir, dass der Dämon einer ist, der Unkraut sät: Er versucht die Menschen zu entzweien, die Familien, die Nationen und Völker.“ (RV 20.7.2014

Papst telefoniert mit Abbas und Peres
Papst Franziskus hat an diesem Freitagmorgen den Präsidenten Palästinas, Mahmud Abbas, und den Präsidenten Israels, Shimon Peres, angerufen. Das gab der Vatikan bekannt. Er setzte damit seine Bitte fort, nicht aufzuhören für den Frieden zu beten. Am 8. Juni hatte der Papst im Anschluss an seiner Reise ins Heilige Land die beiden und den Patriarchen von Konstantinopel, Bartholomaios, zu Friedensgebeten in den Vatikan eingeladen. Er habe den beiden Gesprächspartnern seine große Sorge um den aktuellen Konflikt mitgeteilt, so der Vatikan in einer Pressemeldung. Er betrachte die beiden weiterhin als Männer des Friedens und bitte sie, weiter für den Frieden zu beten. (rv 18.7.2014)

Vatikan/Australien: Treue als Waffe gegen Aids
Caritas Internationalis und weitere katholische Einrichtungen rufen die internationale Staatengemeinschaft auf, den Kampf gegen Aids weiterzuführen und Schritte zur Tilgung dieser Krankheit zu fördern. Das sagt im Gespräch mit Radio Vatikan der Vertreter von Caritas Internationalis, der Priester Robert Vitillo. Derzeit treffen sich katholische Organisationen in Melbourne, um sich auf die 20. Internationale Aids-Konferenz vorzubereiten, die nächste Woche in der australischen Metropole stattfindet. An dem Vortreffen nehmen auch Vertreter anderer Konfessionen und Religionen teil. (rv 17.7.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.