2014-07-16 17:15:56

Nuntii Latini


RealAudioMP3 Die decimo quinto mensis Iulii anni bismillesimi quarti decimi


Cohors Helvetica ad Poloniam sacram expeditionem fecit
Cohors Helvetica peregrinationis causa ad Poloniam iter fecerunt. Ab hebdomada proxima milites in coetibus certa ratione dispositi in patriam Summi Pontificis Ioannis Pauli II nuper canonizati iter fecerunt. Quotannis tempore aestivo Cohors Helvetica saram expeditionem ad quemdam locum magni momenti facit. Cum omnes milites manus, quae circa centum decem virorum comprehendit, eo tempore non peregrinationis causa iter facere possent, in tres coetus divisi sunt. Iter ad Poloniam ad Diem Dominicam usque protractum est sanctuarium Marianum, quod vulgo „Tschenstochau“ vocatur, et domum natalem Caroli Wojtyla comprehendens. Mulites quoque pristinum campum captivis custodiendis loci, qui vulgo „Auschwitz“ appellatur, adierunt.

Cardinalis Pell: Finis aevi scandalorum
Praefectus novi Secretariatus de Rebus Oeconomicis, Georgius Cardinalis Pell, diurnariis die Mercurii consilia de rebus instaurandis proposuit. Pristinus archiepiscopus Sydneiensis explicuit hoc primum suum, sed non ultimum esse conventum diurnariis edocendis in Civitate Vaticana habitum: „Studebimus, ut certis temporibus explicemus, quid faciamus! Quo diligentiora sunt nuntia, quae dantur, eo minus spatii manet, ut cogitationes coniectionesque evitentur. Simul ut ergo notum faciendum fuerit nos quasdam progressiones graves fecisse, palam id communicabo.

Papa cum abusu afflictis collocutus est
Papa … tres horas aliquos, qui abusibus a clericis patratis afflicti erant, auscultavit. Sex afflicti, qui a Sean Cardinali O´Malley, qui Commissioni Sedis Apostolicae de abusu liberorum unitatem agendi provideret, ad conventum invitati erant, ad quos duo Theodisci pertinebant. Fuit primus Romani Pontificis cum afflictis abusibus a clericis patratis conventus. Qui in Civitatem Vaticanam vocati Missae matutinae Summi Pontificis interfuerunt. Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, notum fecit eos “animis commotos et gratos esse, quod cum Papa sic uberius locuti essent”. Franciscum colloquiis longis finitis defatigatum et animo percussum esse visum ei esse Lombardi addidit.

Übersetzung:


15. Juli 2014

Schweizergarde nach Polen
Die Schweizergarde pilgert nach Polen. Seit letzter Woche reisen die Gardisten in drei Gruppen gestaffelt in das Herkunftsland des vor kurzem heiliggesprochenen Papstes Johannes Paul II. Jedes Jahr im Sommer organisiert die Päpstliche Schweizergarde eine Pilgerreise zu einem kirchlich relevanten Ort. Da nicht alle Gardisten der rund 110 Mann starken Truppe gleichzeitig reisen können, teilen sie sich in drei Gruppen ein. Die Reise nach Polen dauert bis Sonntag und umfasst den Marienwallfahrtsort Tschenstochau und das Geburtshaus von Karol Wojtyla. Die Gardisten besuchen aber auch das Ex-Konzentrationslager Auschwitz. (pm 10.7.2014)

Kardinal Pell: Abschied von der Ära der Skandale
Der Präfekt des neuen vatikanischen Wirtschaftssekretariats, Kardinal George Pell, stellte die Reformpläne am Mittwoch der Presse vor. Der frühere Erzbischof von Sydney machte dabei klar, dass das seine erste, aber sicher nicht letzte Pressekonferenz im Vatikan sei: „Wir werden uns darum bemühen, regelmäßig zu erklären, was wir tun! Je akkurater die Informationen sind, die man gibt, desto weniger Raum bleibt für Phantasie und Spekulation. Sobald wir also substantielle Fortschritte zu vermelden haben, werden wir das öffentlich machen.“ (rv 9.7.2014)

Papst trifft Missbrauchsopfer im Vatikan
Papst Franziskus hat … drei Stunden lang Opfern von Missbrauch durch Kleriker zugehört. Sechs Personen waren von Kardinal Sean O´Malley, dem Koordinator der Vatikan-Kommission über Kindesmissbrauch, zu dem Treffen eingeladen worden, darunter zwei aus Deutschland. Es war die erste Begegnung des Papstes mit Missbrauchsopfern; Benedikt XVI. war in seinem Pontifikat mehrfach mit Opfern zusammengetroffen. Die in den Vatikan Eingeladenen nahmen an der Morgenmesse mit dem Papst teil; Vatikansprecher Federico Lombardi teilte mit, sie seien „emotional berührt und voller Dankbarkeit gewesen für die Möglichkeit, mit dem Papst so ausführlich sprechen zu können“. Franziskus habe nach den langen Begegnungen erschöpft und erschüttert auf ihn gewirkt, sagte Lombardi. (rv 7.7.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.