2014-05-20 16:46:40

Nuntii Latini


Die vicesimo mensis Maii anni bismillesimi quarti decimi

Nuntii latini, cum interpres noster absens sit, hebdomada sequenti non conficientur.

E Civitate Vaticana/ex Nederlandia. Cardinalis Parolin quemdam Ruremundae episcopum consecravit
Papam Franciscum pro Sudania preces effundere Secretarius Status Petrus Cardinalis Parolin in ecclesia cathedrali Sancti Christophori in urbe Nederlandica sita, cui nomen est Ruremunda, dixit. Ibi Cardinalis Parolin consecrationi episcopali Huberti Mathei Mariae van Megen interfuit, qui die nono mensis Martii Nuntius in Sudania nominatus erat. Papam animo cum Sudania, “terra, quae annis proximis tam graviter violentia afflictata et perturbata est”, valde coniunctum se sentire Cardinalis Parolin adiunxit. Novi Nuntii esse in pace confirmanda et reconciliatione fovenda viribus suis impendere et “parvam communitatem christianorum” adiuvare subiunxit.

E Civitate Vaticana. In homilia Papa de tribus ianuis, quibus ad Iesum ducimur, locutus est
Ut Iesus cognocatur, non sufficit, ut studiis de Eo nos dedamus aut de eo cogitamus. Qui Ei occurrere vult, Eum adorare, celebrare et sequi debet. Viam per has tres ianuas ad Eum ducere Papa in homilia die Veneris in domus Sanctae Martae habita recoluit. Summus Pontifex omnes vocavit, ut Evangelium legerent, quod “interdum pulvere operitum est, cum numquam evolvatur“. Maxime in homilia de verbis Iesus „Ego sum via, veritas et vita“ locutus est. Ut hanc sententiam intelligeretur, non sufficere, ut chatechismo studeremus, Papa dixit.

Tres regiones, tres religiones universales et oecumenismus
Intra unam fere hebdomadam iter Summi Pontificis in Terram Sanctam inchoabit diurnariis, qui ex Urbe quoque iter facient et referent, die Iovis de singularibus edoctis. Papa tres dies in triebus terris iter faciet, quattuordecim simul sumptas orationes vel homilias habebit, sed praesertim magni momenti erit colloqium cum Patriarcha Oecumenico Constantinopolitano habendum, cui Papa Franciscus quartum occurret. Maximam inter ea, quae gerentur, significantem vim sacri habebunt ritus, qui in Ecclesia resurrectionis in urbe Ierusalem sita communiter peragentur.

Übersetzung:

20. Mai 2014

Vatikan/Niederlande. Paolin weihte Bischof in Roermond
Papst Franziskus betet für den Sudan. Das sagte der vatikanische Kardinalstaatssekretär Pietro Parolin in der Christophorus-Kathedrale im niederländischen Roermond. Kardinal Parolin nahm an der Bischofsweihe von Hubertus Matheus Maria van Megen teil, der am vergangenen 9. März zum Nuntius im Sudan ernannt wurde. Der Papst fühle sich sehr verbunden mit dem Sudan, „ein Land, das in den vergangenen Jahren so viel Gewalt und Unordnung“ erlebt habe, so Kardinal Parolin. Der neue Nuntius solle sich für Frieden und Versöhnung in dem Land einsetzen und der „kleinen christlichen Gemeinschaft“ beistehen, fügte er an. (agi 17.5.2014)

Papstpredigt: Die drei Türen zu Jesus
Um Jesus kennen zu lernen, reicht es nicht, ihn zu studieren oder „Ideen“ über ihn zu haben. Wer Jesus begegnen will, der muss ihn anbeten, feiern und nachahmen. Der Weg durch diese drei Türen führe zu ihm. Das betonte der Papst in seiner Predigt am Freitagmorgen in der Casa Santa Marta. Der Papst lud alle ein, das Evangelium zu lesen, das „manchmal ganz verstaubt ist, weil es nie aufgeschlagen wird“. Im Mittelpunkt der Predigt stand das Zitat Jesu: „Ich bin der Weg, die Wahrheit und das Leben“. Um diesen Satz zu verstehen, reiche es nicht, den Katechismus zu studieren, so der Papst. (rv 16.5.2014)

Drei Länder, drei Weltreligionen und die Ökumene
In gut einer Woche beginnt die Papstreise ins Heilige Land, und an diesem Donnerstag wurden die mitfahrenden und berichtenden Journalisten aus Rom über die Einzelheiten unterrichtet. Drei Tage wird der Papst in drei Ländern unterwegs sein, insgesamt 14 Ansprachen bzw. Predigten will er halten, doch vor allem der Begegnung mit dem Ökumenischen Patriarchen von Konstantinopel wird viel Platz eingeräumt: Vier Mal wird Franziskus ihn treffen; der wohl symbolträchtigste Programmpunkt ist hier ein gemeinsamer Gottesdienst in der Auferstehungskirche von Jerusalem. (rv 15.5.2014)








All the contents on this site are copyrighted ©.