2014-04-08 16:35:28

Nuntii Latini


Die octavo mensis Aprilis anni bismillesimi quarti decimi

De beatificatione Summi Pontificis Pauli VI
Causa beatificationis Summi Pontificis Pauli VI bene procedit. Hoc Praefectus Congregationis pro Causis Sanctorum, Angelus Cardinalis Amato nomine, dum in Urbe occursus habetur, dixit. In praesens miraculum, quantum sane concederetur, approbari debere. Amato autem non cogitat Papam Montini iam hoc anni decursu beatificari posse. Ioannes Baptista Montini Lombardiae natus ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio usque ad annum millesimum nongentesimum septuagesimum octavum Summus Pontifex Paulus VI fuit. Concilium Vaticanum II absolvit. Iter historicum in Terram Sanctam faciendo aevum Summorum Pontificum pietatis causae peregrinantium incohavit.

Summus Pontifex: „Gratias agere“ et „rogare“ verba magica matrimonii sunt
Summus Pontifex Mercurii die multis alloquendi causa admissis monuit precationem fundamentum matrimonii et vitae familiae esse debere. In catechesi Papa de sacramento matrimonii docuit. Matrimonium similitudinem fidei amorisque Creatoris esse in memoriam revocavit de libro Genesis mentionem faciendo. „Gratias agere“, „rogare“ et „excusare“ „verba magica“ in matrimonio esse Papa Franciscus putat. Coniugibus non dolendum esse ordinariis in vitae adiunctis etiam atque etiam inter eos iurgium intecedere. Magni refert, ut omni tempore vespertino se reconciliarent. „Sufficit“, inquit, „iam hoc in causu signum parvum“

Papa Franciscus: Nos ea, quae a Ioanne Paulo II relicta sunt, reviviscere oportet
Summus Pontifex Franciscus momentum eorum, quae a Ioanne Paulo II relicta sunt, in luce posuit et adhortatus est, ut canonizatio pie praepararetur. Papa Franciscus nonum anniversarium mortis Summi Pontificis Ioannis Pauli II recolens die Mercurii multis admissis dixit Ioannem Paulum II Summum Pontificem indefesse de nuntio Dei, de veritate et de boni praedavisse. Franciscus duo decessores suos Ioannem Paulum II et Ioannem XXIII die vicesimo septimo mensis Aprilis in urbe in Sanctorum numerum referet.

Übersetzung:


8. April 2014


Seligsprechung Pauls VI.
Das Seligsprechungsverfahren von Papst Paul VI. ist auf einem guten Weg. Das sagte der Präfekt der Heiligsprechungskongregation, Kardinal Angelo Amato, am Rande einer Veranstaltung in Rom. Zur Zeit müsse nur noch ein mögliches Wunder bestätigt werden. Amato geht allerdings nicht davon aus, dass eine Seligsprechung des Montini-Papstes schon im Laufe dieses Jahres stattfinden könne. Der aus der Lombardei stammende Giovanni Battista Montini war von 1963 bis 1978 Papst Paul VI. Er führte das Zweite Vatikanische Konzil zu Ende und begann mit einer historischen Reise ins Heilige Land die Ära der pilgernden Päpste. (adnkronos 4.4.2014)

Papst: „Danke“ und „Bitte“ sind magische Worte einer Ehe
Das Gebet sollte Grundlage der Ehe und des Familienlebens sein. Daran hat der Papst an diesem Mittwoch bei der Generalaudienz erinnert. In seiner Katechese ging Franziskus auf das Sakrament der Ehe ein. Die Ehe sei ein Abbild der Treue und Liebe des Schöpfers, erinnerte er in Anlehnung an das Buch Genesis. „Danke“, „Bitte“ und „Entschuldigung“ sind laut Papst Franziskus „magische Worte“ in einer Ehe. Dass es im Alltag immer wieder Streit gebe, dürfe Eheleute nicht betrüben. Wichtig sei, dass sie sich jeden Abend versöhnten. „Da reicht schon eine kleine Geste“, so der Papst. (rv 2.4.2014)

Franziskus: Erbe von Johannes Paul II. wiederbeleben
Papst Franziskus hat die Bedeutung des Erbes von Papst Johannes Paul II. hervorgehoben und zur geistigen Vorbereitung auf die Heiligsprechung aufgerufen. Papst Johannes Paul II. sei ein unermüdlicher Prediger der Botschaft Gottes, der Wahrheit und des Guten gewesen, sagte Franziskus anlässlich des neunten Todestages von Papst Johannes Paul II. am Mittwoch bei der Generalaudienz. Franziskus spricht seine beiden Vorgänger Johannes Paul II. und Johannes XXIII. am 27. April in Rom heilig. (kna 2.4.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.