NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die
vicesimo quinto mensis Februarii anni bismillesimi quarti decimi
Cardinalis
Müller est „Pontifex“ Conferentia Episcoporum Theodiscorum Archiepiscopum Gerardum
Ludovicum Müller ad cardinalatum assumptum esse gaudet. Episcopus Norbertus Trelle,
propraeses Conferentiae Episcoporum, Cardinalem Müller Saturni die „pontificem“ appellavit.
Hanc proprietatem in eius munere Praefecti Pontificae Congregationis pro Doctrina
Fidei exercendo maximi esse ponderis Episcopus Trelle, dum quidam Consistorio finito
excipiuntur, dixit. Verbotenus dixit: „Spem in te ponimus, praesertim Ecclesia ipsa
in Germania.“ Expressam Episcopus Trelle mentionem fecit se Cardinalem Müller eo laudare,
quod „ad colloquia theologica cum communitatibus ecclesiasticis Reformationis et ecclesiis
Orthodoxiae, quae in Germania essent“, habita eo Episcopo Ratisbonensi multum attulisset.
Excepti quoque sunt Ioachim Cardinalis Meisner et Paulus Ioseph Cardinalis Cordes
necon scriptor ille Martinus Mosebach, Episcopus Valterus Mixa, olim Ordinarius Augustanus,
et Franciscus Petrus Tebartz van Elst, Episcopus Limburgensis. Qui iussu Papae aliquot
mensibus extra dioecesim commoratur, donec ea, de quibus arguitur, tollerentur.
Papa
Franciscus: Liturgiam cognoscere debetis Romanus Pontifex Franciscus laicos
et ecclesiasticos adhortatus est, ut scientiam liturgicam augerent. Anniversarii quinquagesimi
Constitutionis, quae titulo „Sacrosanctum Concilium“ inscribitur, causa Papa in luce
posuit instaurationem liturgicam adhuc usque non omni ex parte ad rem deductam esse.
„Multum faciendum est, ut Constitutio de Sacra Liturgia sive ex parte baptizatorum
singulorum sive ex parte communionis ecclesiascticae rite recteque adhibeatur“ Papa
in litteris ad Antonium Cardinalem Canizares Llovera scripta recoluit. Dixit „nova
voluntate indigere, ut ea, quae a Patribus Concilii praecepta essent, pergerentur.“
Multis alloquendi causa admissis Papa dixit: „Fidens animo esto et peccata
confitere“ Mercurii die Summus Pontifex multis alloquendi causa admissis de
sacramento reconciliationis locutus est. Poenitentiae sacramentum sicut illud infirmorum
„sacramentum sanationis“ esse. „Peccata mea cum confiteor, ad sanitatem perduci desidero,
id est anima et corde sanus fieri propter aliquid, quod feci et non ordinatum est“,
Papa explicavit. Qui confirmavit neminem veniam peccatorum sibi ipsi impartiri posse.
Übersetzung:
25. Februar 2014
Kardinal Müller, der Brückenbauer Die
Deutsche Bischofskonferenz freut sich über die Kardinalserhebung von Erzbischof Gerhard
Ludwig Müller. Der stellvertretende Vorsitzende der Bischofskonferenz, Bischof Norbert
Trelle, nannte Müller am Samstag einen Brückenbauer. Diese Qualität sei in seinem
Amt als Präfekt der vatikanischen Glaubenskongregation besonders wichtig, so Trelle
auf einem Empfang nach dem Konsistorium. Und wörtlich: „Wir zählen dabei sehr auf
Dich, auch und gerade die Kirche in Deutschland.“ Ausdrücklich würdigte Trelle auch
Kardinal Müllers „Beitrag zum theologischen Gespräch mit den Kirchen der Reformation
und mit der Orthodoxie in Deutschland“ während seiner früheren Zeit als Bischof von
Regensburg. An dem Empfang nahmen auch die deutschen Kardinäle Joachim Meisner und
Paul Josef Cordes, der Schriftsteller Martin Mosebach, der frühere Augsburger Bischof
Walter Mixa und der Limburger Bischof Franz-Peter Tebartz-van Elst teil. Der Letztgenannte
nimmt derzeit auf Anweisung des Papstes eine Auszeit, bis Vorwürfe gegen ihn geklärt
sind. (rv 22.2.2014)
Papst Franziskus: Ihr müsst die Liturgie kennen Papst
Franziskus ruft Laien wie Kirchenvertreter zu einer Vertiefung liturgischer Kenntnisse
auf. In einem Brief an den Präfekten der Gottesdienstkongregation anlässlich des 50-Jahr-Jubiläums
der Konstitution „Sacrosanctum Concilium“ betont der Papst, dass die Liturgiereform
noch nicht vollständig umgesetzt sei: „Es bleibt noch viel zu tun für eine korrekte
und komplette Anwendung der Konstitution über die heilige Liturgie – auf Seite der
Getauften und der kirchlichen Gemeinschaften“, schreibt der Papst in seiner Botschaft
an Kardinal Antonio Canizares Llovera. Es brauche hier einen „erneuerten Willen, auf
dem von den Konzilsvätern angezeigten Weg weiterzugehen“, so Franziskus. (21.2.2014)
Generalaudienz:
„Sei mutig und geh zur Beichte“ Über das Sakrament der Versöhnung hat Papst
Franziskus an diesem Mittwoch bei der Generalaudienz gesprochen. Die Beichte sei –
so wie die Krankensalbung – ein „Sakrament der Heilung“. „Wenn ich beichten gehe,
dann möchte ich gesund werden: gesund werden in der Seele und im Herzen für etwas,
das ich getan habe und das nicht in Ordnung ist“, so der Papst. Die Vergebung der
Sünden könne man sich nicht selbst erteilen, betonte Franziskus. (rv 19.2.2014)