NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die
duodetrecesimo mensis Ianuarii anni bismillesimi quarti decimi
Papa
Franciscus: Plus onerum munerumque mulieribus Magnum mulieris pro familia momentum
Summus Pontifex Saturni die confirmavit. Eodem tempore adhortatus est, ut mulieribus
plus onerum munerumque aliis quoque in campis attribueretur. … Praeteritis annis
numerum mulierum, quae onera et munera suscepissent, vale crevisse Papa addidit. Praeterea
Summus Pontifex nuntium Diei Pacis Universalis anno milesimo nogentesimo nonagesimo
quinto celebratae, cui ratio ductrix sonavit: „Mulier: educatrix ad pacem fovendam“,
in memoriam revocavit. Se ipsum in documento pontificio, cui titulus est „Evangelii
Gaudium“, clare explicavisse „spatia, in quibus mulieres in Ecclesia opera praestantes
adessent, amplificanda esse“.
Papa Auditoribus dixit: „Estote misericordes“ Summus
Pontifex Franciscus plus misericordiae in canonicis processibus matrimonialibus poposcit.
„Laborantes nolite oblivisci vos esse pastores“ dixit Veneris die Auditoribus Romanae
Rotae, tribunalis, quod secundum locum in Ecclesia Catholica obtinet. Iuris Canonici
peritum fidelibus ministrare Papa recoluit. Ius Canonicum et curam animarum inter
se non adversa esse.
Praeses Papam invitavit, ut Galliam adiret Summus
Pontifex Franciscus matutino tempore diei Veneris Praesidem Gallicum, Franciscum Hollande
nomine, recepit. Ambo primum convenerunt. Cum collocuti sunt, de familia et vita tuenda
sermo erat, de quibus opiniones Ecclesiae et regiminis Lutetiae Parisiorum dehiscunt.
Hollande Sedem Apostolicam cohortatus est, ut in pacem in Syria fovendam incumberet,
et se Franciscum, ut Galliam adiret, invitavisse notum ipse fecit.
Übersetzung:
28.
Januar 2014
Papst Franziskus: Mehr Verantwortung für Frauen Die
große Bedeutung der Frau für die Familie hat Papst Franziskus an diesem Samstag betont.
Gleichzeitig warb er auch für mehr Verantwortung der Frauen in anderen Bereichen.
… Die Verantwortung für Frauen sei in den vergangenen Jahren stark gestiegen, so der
Papst. Zudem erinnerte der Papst an die Botschaft zum Weltfriedenstag 1995 unter dem
Motto „Die Frau: Erzieherin zum Frieden“. Er selbst habe in Evangelii Gaudium klar
geäußert, dass „die Räume für eine wirksamere weibliche Gegenwart in der Kirche noch
erweitert werden“ müssten (EG, 25.01.2014).
Papst an Eherichter: „Seid barmherziger“ Papst
Franziskus hat mehr Barmherzigkeit in kirchlichen Ehenichtigkeitsverfahren gefordert.
„Vergesst bei eurer Arbeit nicht, dass ihr Hirten seid“, sagte er am Freitag vor Kirchenrichtern
der römischen Rota, dem zweithöchsten Gericht der katholischen Kirche. Ein Kirchenrichter
stehe im Dienst der Gläubigen, betonte der Papst; Kirchenrecht und Seelsorge bildeten
keinen Gegensatz. (rv 24.1.2014)
Präsident lädt Papst nach Frankreich ein Papst
Franziskus hat am Freitagmorgen den französischen Präsidenten François Hollande empfangen.
Es war das erste Treffen zwischen den beiden. Bei dem Gespräch ging es unter anderem
um Familie und Lebensschutz – zwei Themen, bei denen die Positionen der Kirche und
der Pariser Regierung auseinanderklaffen. Hollande ermunterte den Vatikan außerdem
zu noch mehr Engagement für einen Frieden in Syrien und lud Franziskus nach eigenen
Angaben zu einem Besuch nach Frankreich ein. (rv 24.1.2014)