2014-01-22 17:05:30

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



RealAudioMP3 Die vicesimo primo mensis Ianuarii anni bismillesimi quarti decimi

Papa: Scandala „Ecclesiae dedecori“ sunt
Intuitu scandalorum in Ecclesia patratorum Papa Franciscus ad maiorem conscientiam de culpa colendam et ad maiorem iudicium de seipso adhibendum adhortatus est. Pessimi exempli res “Ecclesiae dedecori” esse Summus Pontifex Franciscus Iovis die in missa tempore matutino in Civitatis Vaticanae taberna deversoria Sanctae Martae dedicata celebrata dixit. “Sed erubuimusne presbyterorum, episcoporum, laicorum contumelia?” Franciscus Papa addidit se non in animo habuisse singularia scandala numerare, quae nota esse constare. Quaedam eorum multi steterunt, quod bonum est, hoc modo id faciendum est”. Verbum Domini, cum de scandalis sermo erat, raro auditum esse. Horum causa viros et mulieres esse, quibus Deus alienus esset, qui potestate in Ecclesia gavisi essent, Papa explicavit.

Sedes Apostolica expensa canonizationum minuere intendit
Sedes Apostolica expensa causarum canonizationis minuere et computabiliora reddere intendit. Ab initio anni, ut in acta diurna „L’Osservatore Romano‘ notum factum est, summae statutae in huiusmodi causas valent, quae omnes, quorum interest, observare deberent. Hoc suscepto consilio modestiam et iustitiam fovendam et impediendam esse, quominus causae inaequaliter tractarentur Cardinalis Romanae Curiae Angelus Amato a diurnario actorum Papae percontatus dixit. Ille simul communicavit dicasterium suum massam stipum causis canonizationis peragendis constiturum esse, quae in eo fuerunt, ut successu carent. Causae canonizationis saepe plus quam quinquaginta miliis euronum constant. De more haec pecuniae ab actoribus, plerumque a dioecesibus aut institutis vitae consecratae, solvi debent.

Administer Americae Septentrionalis exteris negotiis praepositus longum tempus colloquendi causa in Civitate Vaticana fuit
John Kerry, Americae Septentrionalis Administer exteris negotiis praepositus, cum Petro Parolin, Sedis Apostolicae Status Secretario, collocutus est. Colloquio finito Sedis Apostolicae locutor, Federicus Lombardi nomine, dixit hoc unam horam et quadraginta minuta protractum esse, quod ex ordinem longum et grave esset. De Medio Oriente, maxime de Syria, ratione habita conventus de pace, vulgo “Genf 2” appellatus, die vicesimo secundo mensis Ianuarii habita, collocuti sunt. Papam magnam Sanctae Sedis sollicitudinem de condicionibus Syriae manifestasse et iterum recoluisse huic regioni opus esse, ut dimicationes negotionibus reducerentur et adiumenta humanitaria, quae urgerent, praestarentur. De valetudinis quoque tutela emendenda, quam ad rem deductum iri Obama, Civitatum Foederatorum Americae Septentrionalis praeses, in animo habet, collocuti sunt.

Übersetzung:

21. Januar 2014

Papst: Skandale sind „die Schande der Kirche“
Papst Franziskus hat zu mehr Schuldbewusstsein und Selbstkritik angesichts der Skandale in der katholischen Kirche ermahnt. Die Skandale seien „die Schande der Kirche“, sagte Franziskus am Donnerstag in seiner Frühmesse im vatikanischen Gästehaus Santa Marta. „Aber haben wir uns denn geschämt über diese Niederlagen von Priestern, Bischöfen, Laien?“ Er wolle die Skandale nicht einzeln aufzählen, sie seien ohnehin bekannt, so Franziskus. Einige von ihnen hätten „richtig Geld“ gekostet und „das ist auch gut so, so muss man das machen“. Das Wort Gottes sei bei den Skandalen selten zu hören gewesen. Dahinter stünden Männer und Frauen ohne Gottesbeziehung, die eine Machtposition in der Kirche gehabt hätten, erläuterte der Papst.
(kna/rv 16.1.2014)

Heiligsprechungen: Vatikan will Kosten senken
Der Vatikan will die Kosten für Verfahren zur Heiligsprechung senken und berechenbarer machen. Wie die Vatikanzeitung „L´Osservatore Romano“ meldet, gelten seit Jahresbeginn feste Sätze für solche Prozesse, an die sich die Beteiligten halten müssten. Die Maßnahme solle Bescheidenheit und Gerechtigkeit fördern und Ungleichbehandlungen von Fällen vermeiden, zitiert die päpstliche Zeitung den zuständigen Kurienkardinal Angelo Amato. Zugleich teilte Amato mit, seine Behörde werde einen Spendenfonds für Heiligsprechungsverfahren einrichten, die an Geldmangel zu scheitern drohten. Selig- und Heiligsprechungsverfahren kosten oft weit mehr als 50.000 Euro. Dieses Geld müssen in der Regel die Antragsteller, zumeist Bistümer oder Orden, aufbringen. (kna 15.1.2014)

US-Außenminister zu langem Gespräch im Vatikan
US-Außenminister John Kerry hat an diesem Dienstag den vatikanischen Staatssekretär Pietro Parolin getroffen. Das Gespräch dauerte eine Stunde und 40 Minuten, war also außergewöhnlich lang und bedeutend, teilte Vatikansprecher Pater Federico Lombardi im Anschluss mit. Es ging um den Nahen Osten und speziell Syrien, mit Blick auf die bevorstehende Friedenskonferenz „Genf 2“ am 22. Januar. Der Papst habe die große Sorge des Heiligen Stuhles über die Lage in Syrien formuliert und neuerlich darauf hingewiesen, dass das Land eine Verhandlungslösung und dringende humanitäre Hilfen brauche. Auch die umstrittene Gesundheitsreform von US-Präsident Obama war Thema. (rv 14.1.2014)







All the contents on this site are copyrighted ©.