2013-12-03 16:08:38

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die tertio mensis Decembris anni bismillesimi tredecimi

Franciscus Papa notionem ductricem anni bismillesimo decimi quinti de vocationibus spiritualibus proposuit
Summus Pontifex annum bismillesimum decimum quintum vocationibus ad sacra ministeria vitamque consecratam dedicavit. Hanc notionem ductricem illius anni Veneris die, postquam eos, qui ad associationem superiorum institutorum vitae consecratae pertinent, in Civitate Vaticana allocutus est, proposuit. Benedictus XVI, cum munus Petrinum exercuit, annum sacerdotum atque annum fidei proclamaverat, quod necopinatum erat. …

Papa: In dialogo interreligioso „alii occurrere oportet, sicut sumus“
Ecclesia Catholica bonum cognoscit, quod ex observantia inter virorum et mulierum diversarum translaticiarum consuetudinum religiosarum oriuntur. Hoc in commercio tempus futurum societatis situm esse, si in pace vivere vellet. Hoc Summus Pontifex Franciscus Iovis die recoluit Sessiona plenaria Pontificii Consilii pro Dialogo inter Religiones admissa, quod hebdomada praeterita in Civitate Vaticana conventum habuerat. Argumentum conventi sonavit „De iis, qui ad diversas translaticias consuetudines religiosas pertinent“.

„Solliciti amoris perturbatio“
Sub fine anni fidei Summus Pontifex Franciscus Exhorationem quae vocatur Apostolicam scripsit, quae est documentum doctrinale Summi Pontificis et „Evangelii gaudium“ appellatur. Quod documentum Die iam Dominica, dum Missa ad annum fidei concludendum in Area Petriana celebratur, eis, qui Ecclesiae partes toto orbe terrarum agunt, traditum erat. Die Martis Sedes Apostolica publice id proposuit. … „Hoc in documento omnes christianos alloqui in animo habeo, ut eos ad novum gradum Evangelii nuntiandi invitem“. ….

Übersetzung:

3. Dezember 2013

Franziskus kündigt 2015 Motto-Jahr zu geistlichen Berufungen an
Der Papst stellt das Jahr 2015 in das Zeichen geistlicher Berufungen. Das Motto-Jahr kündigte der Papst an diesem Freitag am Ende eines Treffens mit Vertretern der Vereinigung der Ordensoberen im Vatikan an. Papst Benedikt hatte in seiner Amtszeit ein Priesterjahr und das Jahr des Glaubens ausgerufen. Es war eine überraschende Ankündigung. … (rv 29.11.2013)

Papst: Im interreligiösen Dialog „dem anderen begegnen wie wir sind“
Die Katholische Kirche kennt den Wert, der aus der Freundschaft und dem Respekt zwischen Männern und Frauen verschiedener religiöser Traditionen entsteht. In dieser Gegenseitigkeit liege die Zukunft der Gesellschaft, wenn sie im Frieden leben wolle. Das betonte Papst Franziskus an diesem Donnerstag bei einer Audienz für die Vollversammlung des Päpstlichen Dialogrates, der diese Woche im Vatikan getagt hatte. Thema der Versammlung war „Mitglieder verschiedener religiöser Traditionen in der Gesellschaft“. (rv 28.11.2013)

„Revolution der zärtlichen Liebe“
Zum Ende des Jahres des Glaubens hat Papst Franziskus eine sogenannte apostolische Exhortation geschrieben, das ist ein päpstliches Lehrschreiben. ‚Evangelii Gaudium’ heißt es, also ‚Freude des Evangeliums’, und am vergangenen Sonntag wurde es während der Abschlussmesse auf dem Petersplatz bereits einigen Repräsentanten der Kirche aus der ganzen Welt übergeben. An diesem Dienstag hat es der Vatikan nun der Öffentlichkeit vorgestellt. … „In diesem Schreiben möchte ich mich an die Christgläubigen wenden, um sie zu einer neuen Etappe der Evangelisierung einzuladen“. … (rv 26.11.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.