2013-10-23 17:04:10

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



RealAudioMP3 Die vicesimo secundo mensis Octobris anni bismillesimi tredecimi

Cardinalis Koch: In rebus oecumenicis non media consilia
Maximum impedimentum in colloquiis de rebus oecumenicis inter Catholicos et Orthodoxos momentum videtur esse et pars Summi Pontificis. Cardinalis Curiae Romanae Kurt Koch, Praeses Pontificii Consilii pro Unitate Chistianorum, dixit ad hoc dialogum quod atteneret, “ut ad media consilia descenderetur, quibus omnes id eligerent, quod omnibus commune esset”, non fieri posse. Cardinalis natione Helveticus locutus est, dum Vindobonae eos convenit, qui ad Commissionem “Pro Oriente” iuvenum theologorum Orthodoxorum et Catholicorum pertinent. Magnopere referre Ecclesiam et Catholicam et Orthodoxam enixius paratam esse ad invicem discendum.

De sacris exercitationibus Curiae Romanae tempore quadragesimali habendis
Proximo anno sacrae exercitationes Curiae Romane quadragesimales non in Civitate Vaticana, sed Albani habebuntur. Hoc Summus Pontifex Franciscus statuit loco, qui vulgo „Casa del Divin Maestro“ (domus Divini Magistri) appellatur, electo. Sacrae exercitationes a presbytero illo Romano, Angelo De Donatis nomine, a die nono usque ad diem decimum quartum mensis Martii moderabuntur. Magni Papae est momenti, ut sacrae exercitationes quadragesimales „recessu tranquilitateque“ longe ab officiis habeantur. „Patribus Societatis Iesu non placet sacras exercitationes locis operis haberi“ moderator adiunctus aulae diurnariis edocendis Sedis Apostolicae, Cirus Benedittini nomine, explicavit. Hoc Papa respicit. Franciscus Papa omnes, qui cuidam dicasterio Curiae Romanae praesunt, expresse invitavit ad sacras exercitationes participandas.

Papa Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda dixit: “Occursus cum Christo confirmandus est”
Christum convenire res principalis est, quam Christiani enuntiare debent. Hoc Summus Pontifex tempore merdiano diei Lunae commemoravit membris sessionis plenariae Pontificii Consilii de Nova Evangelizatione Promovenda in Civitate Vaticana admissis. Confirmavit Papa “Annum fidei” impulsum esse oportere gravem ad fidem proclamandam: „Quod motum ad illos peculiariter significat, qui fidem amiserunt. Essere Eccelsia his nostris temporibus significat locum ianuis apertis praebere, ut unusquisque intrare possit et nos exire possimus ad amorem Dei proclamandum”, Fanziscus adiunxit.

Übersetzung:

22. Oktober 2013

Kardinal Koch: Keine Kompromisse bei Ökumene
Der wohl größte Stolperstein in den ökumenischen Gesprächen zwischen Katholiken und Orthodoxen ist die Bedeutung und Rolle des Papstes. Bei diesem Dialog könne man aber nicht „einen Kompromiss auf der Suche nach dem kleinsten gemeinsamen Nenner“ setzen, sagt der vatikanische Ökumeneverantwortliche, Kurienkardinal Kurt Koch. Der Schweizer Kardinal sprach in Wien bei einer Begegnung mit den Mitgliedern der „Pro Oriente“-Kommission junger orthodoxer und katholischer Theologinnen und Theologen. Wichtig sei ihm, dass es eine verstärkte gegenseitige Lernbereitschaft von der katholischen und orthodoxen Kirche gibt.
(kap 17.10.2013)

Fastenexerzitien des Vatikans
Die Fastenexerzitien für die Römische Kurie werden in diesem Jahr nicht wie gewohnt im Vatikan stattfinden, sondern in Albano. Das hat Papst Franziskus entschieden. Er wählte als Ort die „Casa del Divin Maestro“ oberhalb des Albaner Sees. Vom 9. bis 14. März wird der römische Priester Angelo De Donatis die Exerzitien leiten. Dem Papst geht es darum, dass sie „in Rückzug und Stille, fern von den Büros“ stattfinden. … „Die Jesuiten halten nichts davon, die geistlichen Exerzitien am Arbeitsplatz abzuhalten“, erklärte der Vizedirektor des Vatikanischen Pressesaals, Ciro Benedettini. Daran halte sich der Papst. Franziskus habe ausdrücklich alle Leiter römischer Dikasterien zu den Exerzitien eingeladen. (rv 17.10.2013)

Papst an Neuevangelisierungsrat: „Begegnung mit Christus betonen“
Das Zusammentreffen mit Christus ist das Wichtigste, was Christen verkünden müssen. Daran erinnerte der Papst an diesem Montagmittag bei einer Audienz für die Teilnehmer der Vollversammlung des Päpstlichen Rates für die Neuevangelisierung im Vatikan. Der Papst unterstrich, dass das „Jahr des Glaubens“ ein wichtiger Impuls für die Glaubensverkündung sein solle: „Das bedeutet insbesondere eine Bewegung hin zu jenen, die den Glauben verloren haben. Kirche-Sein heute heißt also, einen Ort anzubieten mit offenen Türen, damit jeder hineinkommen kann und damit wir auch hinausgehen können, um die Liebe Gottes zu verkünden“, so Franziskus. (rv 14.10.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.