NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die vicesimo
tertio mensis Iulii anni bismillesimi tredecimi
Papa emeritus preces
effundet Domnus Apostolicus Franciscus Veneris die brevi post horam decimam
sextam Benedictum XVI, decessorem suum, convenit. Precibus communiter effusis Franciscus
Papam emeritum, ut Sedes Apostolica conventu triginta minutis elapsis finito notum
fecit, rogavit, ut iter ad Mundialem Iuvenum Diem, quod Lunae die inchoavit, precibus
ad Deum effundendis prosequeretur. Franciscus Papa libellum rerum, quae ex occasione
Mundialem Iuvenum Diei in Civitate Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii celebrandi
agentur, Benedicto XVI tradidit invitationem exprimendo, ut eventus emissionibus directis
televisificis spectaret. Papa emeritus promisit se iter prosecuturum et pro eo esse
precaturum. Insimul Francisco Papae de Mundialibus Iuvenum Diebus Coloniae, Sydneii
et Matriti celebratis, quibus interfuit ipse, commotus narravit.
Structurae
oeconomincae Sedis Apostolicae reformabuntur Papa Franciscus in animo habet
res oecunomicas et adiminstrativas Curiae Romanae et Civitatis Vaticanae perspectum
iri. Ad hoc efficiendum quandam constituit commissionem, cuius esset ordinationi structurarum
oeconomicarum et administrativarum providere. Hoc patet, ut Sedes Apstolica Veneris
die communicavit, ex quodam decreto Summi Pontificis manu scripto, quod Franciscum
iam Iovis die subscripserat. Novae Pontificiae Commissionis munus est instituta, quae
sunt, simpliciora et efficientiora reddere. Franciscus in documento explicavit Commissionem
anniti, ut “navitatibus omnium dicasteriorum Curiae Romanae maiore cum diligentia
provideretur”. Nova Commissio octo Cardinalibus, qui a Domno Apostolico Francisco
aliquot iam tempore ante ad hoc praeparandum convocati sunt, ut de curia reformanda
cogitarent, operam commodans adiutricem notitias magni momenti de quaestionibus oeconomicis
Curiae Romanae et de administratione Civitatis Vaticana colligere debet.
Pater
Lombardi: „Iter particulare erit“ Est iter particulare, cum „Papa alio ex fine
mundi“ ad continentem terram sui originis profisceretur. Federicus Lombardi, locutor
Sedis Apostolicae, in conventu diurnariis de eis, quae in itinere agentur, edocendis
habito hebdomadam hanc, qua Papa Francisus primum iter in loca extera facit, sic censuit.
Ordinem rerum agendarum, postquam Domnus Apostolicus Franciscus Papae Benedicto XVI
successerit, modo agendi Papae accomodatum esse. Papam Franciscum Apparitionem maxime
petere peroptavisse, quo documentum Apparitionense in memoriam reducere vellet. Lombardi
quoque confirmavit administri Sedis Apostolicae, quamvis motus excitarentur, qui tamen
nec ad Papam nec ad Ecclesiam spectarent, magistratibus plene fidere et iter quieto
animo expectare.
Übersetzung:
23. Juli 2013
Gebet durch den
emeritierten Papst Am Freitagnachmittag, kurz nach 16 Uhr, hat sich Papst Franziskus
mit seinem Vorgänger, Benedikt XVI. getroffen. Nach einem gemeinsamen Gebet bat Franziskus
den emeritierten Papst um seinen spirituellen Beistand für die am Montag beginnende
Reise zum Weltjugendtag. Dies gab der Vatikan nach der etwa 30-minütigen Begegnung
bekannt. Franziskus überreichte Benedikt das Programmheft zum Weltjugendtag in Rio
de Janeiro und lud ihn ein, das Ereignis anhand der Live-Übertragungen mitzuerleben.
Der emeritierte Papst versicherte, dass er die Reise verfolgen werde und in seine
Gebetsanliegen aufnehme. Zudem erzählte er Franziskus begeistert von den Weltjugendtagen,
die er selbst erlebt hat – in Köln, in Sydney und in Madrid. (rv 20.7.2013)
Wirtschaftliche
Strukturreform im Vatikan Papst Franziskus will Klarheit in Wirtschaft und
Verwaltung der Kurie und des Vatikanstaates bringen: Dazu hat er jetzt eine Kommission
ins Leben gerufen, die sich mit der Organisation der Wirtschafts- und Verwaltungs-Strukturen
des Heiligen Stuhls beschäftigen soll. Wie der Vatikan am Freitagmittag bekannt gab,
geht das aus einer handschriftlichen Verfügung des Papstes hervor, die Franziskus
bereits am Donnerstag unterzeichnete. Die neue Päpstliche Kommission soll zu einer
„Vereinfachung und Rationalisierung der existierenden Organismen“ führen. Ziel ist
auch eine „aufmerksamere Planung der wirtschaftlichen Aktivitäten aller Vatikan-Verwaltungsbehörden“,
erklärt Franziskus in dem Dokument. Die neue Kommission soll wichtige Informationen
zu wirtschaftlichen Fragen der Kurie und zur Verwaltung des Vatikanstaates sammeln.
Dabei soll sie auch mit den acht Kardinälen zusammenarbeiten, die Papst Franziskus
bereits vor einiger Zeit dazu berufen hat, sich Gedanken über eine Kurienreform zu
machen. (rv 19.7.2013)
P. Lombardi: „Es wird eine besondere Reise“ Es
ist eine besondere Reise, weil der „Papst vom anderen Ende der Welt“ auf den Kontinent
seiner Herkunft reist. So bewertet Vatikansprecher Federico Lombardi in einer Pressekonferenz
zur Programmvorstellung die kommende Woche mit der ersten Auslandsreise Papst Franziskus.
Das Programm sei nach dem Wechsel im Pontifikat an den Stil des neuen Papstes angepasst
worden. Besonders der Besuch in Aparecida sei von Papst Franziskus ausdrücklich gewünscht
worden, so Lombardi. Damit wolle er an das Dokument von Aparecida von 2007 erinnern.
Lombardi betonte auch, im Vatikan habe man angesichts der anhaltenden Unruhen im Land,
die jedoch nicht gegen den Papst oder die Kirche gerichtet seien, „volles Vertrauen“
zu den Behörden und sehe der Reise ruhig entgegen. (rv 17.7.2013)