2013-04-16 16:50:28

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die decimo sexto mensis Aprilis anni bismillesimi tredecimi

Coetus Cardinalium Curiae Romanae reformandae constitutus est
Summus Pontifex Franciscus octo Cardinales ad quemdam coetum de quaestionibus perpendendis constituit, quae ad Curiam Romanam reformandam incumberet. Hoc officium Sedis Apostolicae nuntiis divulgandis Saturni die (die Sabbati) notum fecit. Huius Cardinalium coetus membrum Archiepiscopus quoque Monacensis et Frisingensis, Reinhardus Cardinalis Marx, est. Palam factum est de hoc iam coetu de quaestionibus perpendendis cogitatum esse, cum Conclave perageretur. Sedis Apostolicae locutor, Federicus Lombardi, Saturni die (die Sabbati) explicavit in re propositum esse, ut Constitutio Apostolica a verbis „Pastor bonus“ incipiens accommodaretur. Coetus a die primo usque ad tertium diem mensis Octobris primum conveniet. Summus Pontifex Franciscus vero cum octo Cardinalibus iam convenit.

Franciscus: In disciplina exegesis ratio habenda est vivae fidei
Summus Pontifex Franciscus tempore matutino Veneris diei (feriae sextae) ministros Pontificiae Commissionis Biblicae, quorum consultationes in Curia Romana habitae post dies quinque persolutae erant, allocutus est eos adhortans, ut in Sacris Scripturis exponendis ad vivam traditionem Ecclesiae attenderent: „Iterum“, inquit, „convenisti, ut de argumento maximi momenti colloqueremini, id est de inspiratione et veritate Sacrarum Scripturarum. Non tantum de argumento agitur, quod singulorum christifedelium interest, sed totius Ecclesiae, nam vita et missio Ecclesiae Verbo Dei, quod anima theologiae insimulque inspiratio totius vitae christianae est, innituntur.“

Papa Franciscus Secretariatum Status visitavit
Franciscus Summus Pontifex tempore matutino Veneris die (feriae sextae) Pontificium Secretariatum Status a Tarcisio Cardinali Bertone, Secretaritatus Status Cardinali, receptus visitavit, ut hac visitatione, quae non erat constituta, administris de laboribus impensibusque inde ab electione sua praestatis, ut dixit, ex animo gratias ageret. Bertone Summo Pontifici gratia de visitatione acta nomine omnium administrorum de admiratione, quam ipse novus impetus muneris Summi Pontificis in hoc officio Sedis Apostolicae incitavisset, gratias egit.

Übersetzung:

16. April 2013


Kardinalsgruppe zur Kurienreform
Papst Franziskus hat acht Kardinäle in eine Beratungsgruppe berufen, die sich mit dem Thema einer Kurienreform befassen wird. Das teilte das vatikanische Presseamt an diesem Samstag mit. Mitglied der Kardinalsgruppe ist auch der Erzbischof von München und Freising, Kardinal Reinhard Marx. Die Idee zu dieser Beratungsgruppe sei bereits bei den Gesprächen vor dem Konklave entstanden, heißt es in der Erklärung. Es gehe konkret darum, ein Projekt zu erarbeiten, um die Apostolische Konstitution „Pastor bonus“ zu ändern, so Vatikansprecher Federico Lombardi an diesem Samstag. Die Gruppe wird sich erstmals vom 1. bis 3. Oktober treffen. Papst Franziskus hat aber bereits mit den acht Kardinälen Kontakt aufgenommen. (rv 13.4.2013)

Papstbesuch im Staatsekretariat
Papst Franziskus hat am Freitagvormittag
dem vatikanischen Staatssekretariat einen Besuch abgestattet. Er wolle mit seinem nicht im offiziellen Papstprogramm geplanten Besuch den Mitarbeitern von Herzen für die intensive Arbeit danken, die sie seit seiner Wahl geleistet haben, so der Papst. Er wurde von Kardinalstaatssekretär Tarcisio Bertone empfangen. Bertone dankte dem Papst für seinen Besuch und sprach im Namen aller Mitarbeiter vom Enthusiasmus, den der neue Schwung im Papstamt auch in der vatikanischen Behörde selbst ausgelöst habe. (rv 12.4.2013)

Franziskus: Exegese muss lebendigem Glauben Rechnung tragen
Am Freitagvormittag hat Papst Franziskus die Mitglieder der päpstlichen Bibelkommission getroffen, deren fünftägige Beratung im Vatikan nun zu Ende ging. Der Papst ermunterte die Anwesenden, die Auslegung der Bibel stets in Abgleich mit der lebendigen Tradition der Kirche vorzunehmen: „Ihr seid wieder zusammen gekommen, um über ein sehr wichtiges Thema zu sprechen: Die Inspiration und Wahrheit der Bibel. Es handelt sich um ein Thema, das nicht nur den einzelnen Gläubigen angeht, sondern die gesamte Kirche, denn das Leben und die Mission der Kirche basieren auf dem Wort Gottes, das die Seele der Theologie ist und zur gleichen Zeit auch Inspiration der gesamten christlichen Existenz.“ (rv 12.4.2013)







All the contents on this site are copyrighted ©.