NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die undevicesimo
mensis Martii anni bismillesimi tredecimi
"Christus non Summus Pontifex
pastor est Ecclesiae" "Noli pauperum oblivisci": Numero suffragorum ad duas
partes pervenuto applausuque exorto Cardinalis ille Brasiliopolitanus, Emminentissimus
Claudius Hummes, amicum suum Georgium Marium Bergoglio, iuxta se sedentem amplexus
illa verba dixit. Ita Summus Pontifex Franciscus die Saturni (die Sabbati) diunariis
aliisque ministris mediorum communicationis admissis de temporis momento suae electionis
retulit. Hoc quoque temporis momento se de nomine cogitasse, cum Franciscus vir esset
humilitatis et simplicitatis. Praeterea vero amorem eius rerum creatarum ante oculos
nostros proponi, quod nostra ipsa aetate magni momenti esset, cum homines "non bene"
cum natura coniuncti essent. Nomine quoque Francisci pacem repraesentari. Se de eo
cogitare debuisse numeratione suffragorum locum habente. Summus Pontifex Franciscus
admissos alloquens eis de laboribus diurnariorum mediorumque communicationis gratias
egit. "Intendentem iam laborem perfecistis" eis cum ironia oculos suos nictans acclamavit.
Primus Papa non Europaeus ex mille ducentis septuaginta duobus annis Summus
Pontifex Franziscus primus est Papa non Europaeus ex mille ducentis septuaginta duobus
ipsis annis. Ultimus non Europaeus in sede episcopi Romani adhuc usque erat Gregorius
III e Syria ortus, qui ab anno septingentesimo tricesimo primo usque ad annum septingentesimum
quadragesimum primum Ecclesiam gubernavit. Inter ducentos sexaginta sex Summos Pontifices
simul sumpti octo viri ecclesiastici ex Medio Oriente et tres ex Africa oriundi erant.
Papa Americanus numquam electus erat. Numerus maximus Summorum Pontificum (erant duocenti
decem) ex Italia orti erant, sedecim Francogallici, undecim Graeci, sex Syria et quinque
Theodisci.
De eis, quae de novo Papa modo telegrammatis dici potest Natus
in Bonäeropoli anno millesimo nongentesimo trigesimo sexto. Quatuor habens fratres
sororesque, parentes immigrati ex Italia septentrionali. In disciplina chemica institutus,
Americae merdianae saltationis amans, aliquam sponsam habitus. In Societatem Iesu
adscriptus, Chiliae et Francofurti studia in disciplina theologica absolutus, idcirco
linguae Theodiscae paulum peritus. Presbyterato auctus professor primum litterarum
et psychologiae, deinde theologiae, annum trigesimum septimum natus provincialis Societatis
Iesu sex annos Argentiniae. Parochus in dioecesi Sancti Michaelis, anno millesimo
nogentesimo nonagesimo secundo episcopus auxiliaris Bonäeropolis, anno millesimo nongentesimo
nonagesimo octavo Archiepiscopus capitis. Per sex anno praeses conferentiae Episcoporum
Argentinorum, diurnarios timens, populo simplici proximus, Hölerdin et Beethoven aestimans,
adfectibus quidem motus, sed res exsequendi capax. Cardinalis pauperum. Ex vespero
die Mercurii (feriae quartae) Summus Pontifex.
Übersetzung:
19.
März 2013
„Christus ist der Hirt der Kirche, nicht der Papst“ „Vergiss
die Armen nicht“: Als die Stimmenzahl im Konklave die zwei Drittel Mehrheit erreicht
hatte und Applaus aufkam, wandte sich der brasilianische Kardinal Claudio Hummes an
seinen neben ihn sitzenden Freund Kardinal Jorge Mario Bergoglio, umarmte ihn und
sprach diese Worte. So erzählte an diesem Samstag bei einer Audienz für Journalisten
und Medienvertreter Papst Franziskus den Moment seiner Wahl. In diesem Augenblick
sei auch die Idee des Namens in ihm wach geworden: Franziskus, ein Mann der Demut
und Einfachheit. Darüber hinaus stehe er aber auch für die Liebe zur Schöpfung, was
gerade heute wichtig sei, wo die Menschen eine „nicht gute“ Beziehung zur Natur hätten.
Franziskus stehe auch für den Frieden, woran der Papst die restliche Zeit der Auszählung
der Stimmen lang habe denken müssen. Papst Franziskus bedankte sich bei dieser Audienz
für die Arbeit der Journalisten und Medien. „Ihr habt ganz schön gearbeitet“ rief
er ihnen mit einem ironischen Augenzwinkern zu. (rv 16.3.2013)
Erster nichteuropäischer
Papst seit 1.272 Jahren Papst Franziskus ist der erste nichteuropäische Papst
seit genau 1.272 Jahren. Der bisher letzte Nichteuropäer auf dem Stuhl des römischen
Bischofs war der Syrer Gregor III., der von 731 bis 741 regierte. Insgesamt waren
unter den 266 Päpsten bislang acht Kirchenmänner aus dem Nahen Osten und drei aus
Afrika; einen amerikanischen Papst hingegen hatte es bislang noch nie gegeben. Die
weitaus größte Zahl von Päpsten (210) kam aus Italien; 16 waren Franzosen, elf Griechen,
sechs Syrer und fünf Deutsche. (rv 14.3.2013)
Der neue Papst in Stichworten Geboren
im Dezember 1936 in Buenos Aires. Vier Geschwister, die Eltern Einwanderer aus Norditalien.
Ausbildung zum Chemietechniker, Tangoliebhaber, eine Verlobte. Mit 22 Jahren dann
die spirituelle Wende: Jorge Mario Bergoglio will Priester werden. Eintritt bei den
Jesuiten, Studien in Chile und in Frankfurt am Main, daher einige Deutschkenntnisse.
Priester, Professor für Literatur und Psychologie, später für Theologie, mit 37 Jahren
für sechs Jahre Jesuiten-Provinzial für Argentinien. Pfarrer im Bistum San Miguel,
1992 Weihbischof von Buenos Aires, 1998 Erzbischof der Hauptstadt. Sechs Jahre lang
Präsident der Bischofskonferenz von Argentinien. Medienscheu, nah an den einfachen
Leuten, liebt Hölderlin und Beethoven, sensibel aber durchsetzungsfähig. Kardinal
der Armen. Seit Mittwochabend Papst. (rv 14.3.2012)