Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium
vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem.
Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni
vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.
Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum
agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo
nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro
vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium
etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me
modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum
agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro
me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium
die 19 aprilis MMV commissum renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20,
sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem
ab his quibus competit convocandum esse.
Fratres carissimi, ex toto corde
gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis
et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae
Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem
Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna
sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae
Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim.
Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis
februarii MMXIII