2013-01-01 16:59:54

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die primo mensis Ianuarii anni bismillesimi tredecimi

E Civitate Vaticana: Archiepisopus Müller demigrat
Praefectus Congregationis pro Doctrina Fidei, Gerhardus Ludowico Müller, in domum, quae prius Benedicto XVI erat, qui in praesenti Papa est, nunc immigrat. Vehiculo demigrationis suppellices librique Archiepisopi ex sede Ratibonensi, ubi antea officium suum exercuerat, in novam domum Suam Romanam lati sunt. In domo in area, quae vulgo Piazza della Città Leonina vocatur, sita, numero primo signata, viginti tres annos Joseph Cardinalis Ratzinger Praefectus tunc temporis Congregationis pro Fidei ab anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo usque ad diem, quo anno bismillesimo secundo Summus Pontifex electus est, hac in domo procul Civitate Vaticana sita habitaverat. Ad finitimos quoque Archiepiscopi Müller Valtherus Cardinalis Kasper, qui iam Josepho Ratzinger Praefecto ibi habitavit, pertinet.

E Civitate Vaticana/ex Italia
In Urbe die Veneris trigesimus quintus Conventus Europaeus communitatis oecumenicae pagi Gallici, qui vulgo Taizé appellatur, inceptus est. Quattuor milia adultorum totius Europae aliarumque nationum in capite Italico convenerant, ut usque ad secundum diem mensis Ianuarii preces effunderent, cantica canerent et vitam cotidianam familiarum, apud quas hospitati sunt, paroeciarum et communitatum religiosarum Urbis participarent. Papa Benedictus XVI participantes iam salutem benevolens dedit. Conventus precibus in septem ecclesiis medio in Urbe effusis apertus erat. Die Saturni (seu Sabbato) peregrinae adulescentes in area Petriana una cum Papa preces Deo admoverunt.

E Civitate Vaticana/ex Italia
Sedis Apostolicae locutor, Pater Federicus Lombardi, confirmavit Ecclesiam Catholicam coetum legibus ferendis moderatoresque rei publicae propriis legibus regi. Laicos christianos intra ambitum eorum responsabilitatis partes conferre rerum politicarum socialiumque Ecclesia normas ad mores doctrinamque pertinentes praebente, quibus christifideles responsabilitatem recto modo vivere possent. Pater Lombardi in quadam percontatione in editione empheridis "Don Orione Oggi" mense Ianuario edenda subiunxit: "Nonnumquam Ecclesia in Italia necnon Summus Pontifex aestimationem et solicitudinem exprimunt, cum dignitas hominis, iustitia et pax in discrimen adductae sunt." ...


Übersetzung:

1. Januar 2013

Vatikan: Erzbischof Müller zieht um
Der Präfekt der vatikanischen Glaubenskongregation, Erzbischof Gerhard Ludwig Müller, zieht derzeit in eine frühere Wohnung des jetzigen Papstes Benedikt XVI. ein. Ein Umzugswagen brachte Möbel und Bücher Müllers aus seinem früheren Regensburger Amtssitz zu seiner neuen römischen Adresse. In dem Appartement an der Piazza della Città Leonina Nr. 1 hatte zuvor 23 Jahre Kardinal Joseph Ratzinger gewohnt. Der damalige Präfekt der Glaubenskongregation lebte von 1982 bis zu seiner Wahl zum Papst im April 2005 in der Wohnung, die nicht weit vom Vatikan entfernt ist. Zu Müllers neuen Nachbarn zählt auch der frühere vatikanische Ökumeneverantwortliche, Kardinal Walter Kasper, der schon zu Ratzingers Zeiten dort wohnte. (kna 29.12.2012)

Vatikan/Italien
In Rom hat an diesem Freitag das 35. Europäische Jugendtreffen der ökumenischen Gemeinschaft von Taizé begonnen. 40.000 junge Erwachsene aus ganz Europa und darüber hinaus treffen in diesen Stunden in der italienischen Hauptstadt ein, um bis zum 2. Januar gemeinsam zu beten, zu singen und das tägliche Leben der Gastfamilien, Gemeinden und religiösen Gemeinschaften Roms zu teilen. Papst Benedikt XVI. hieß die Teilnehmer bereits in einer Grußbotschaft herzlich willkommen. Das Treffen wurde mit Gebeten in sieben großen Kirchen des Stadtzentrums eröffnet. Am Samstagnachmittag werden die jungen Pilger auf dem Petersplatz gemeinsam mit dem Papst beten. (rv 28.12.2012)

Vatikan/Italien
Der Pressesprecher des Heiligen Stuhls, Pater Federico Lombardi, hat bekräftigt, dass die katholische Kirche die Autonomie des Parlaments und der Regierung vollständig respektiere. Die christlichen Laien leisteten ihren politischen und gesellschaftlichen Beitrag im Rahmen ihrer Verantwortlichkeiten, während die Kirche die moralischen und doktrinären Leitlinien liefere, die es den Gläubigen erlaubten, ihre Verantwortung in korrekter Weise zu leben. In einem Interview, das in der Januarausgabe des Magazins „Don Orione Oggi“ erscheinen wird, fügt Pater Lombardi an: „Manchmal verleihen die italienische Kirche oder der Papst Bewertungen oder ihrer Sorge Ausdruck, wenn sie wichtige Werte wie die Menschenwürde, die Gerechtigkeit oder den Frieden auf dem Spiel sehen.“ ... (agi 27.12.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.