2012-12-04 16:34:51

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die quarto mensis Decembris anni bismillesimi duodecimi

E Civitate Vaticana: Composita normarum ratio de instituta ad caritatem exercendam lata est
Summus Pontifex Benedictus XVI scripsit caritatis Ecclesiae actionem eiusque instituta subsidiis colligendis clare catholicam indolem exprimere debere. Quapropter actionem colligendo et partiendo non continendam, sed servitio christianam erga proximos caritatem exprimendam esse Papa in Litteris motu proprio Datis, quae a verbis "Intima Ecclesiae natura" de caritate ministranda incipiunt die Saturni in Civitate Vaticana publici iuris factis confirmavit, in quibus normae ratio explicaretur, qua "servitium caritatis" in Ecclesia niteretur. Summus Pontifex in documento, quod septem partes comprehendit, addidit Episcoporum esse actionem caritatis Ecclesiae fovere diversa in eorum dioecesibus incepta moderando et statuta congruentia approbando.

Scripta de Concilio a Ioseph Ratzinger confecta publice proposita sunt
Scripta Ioseph Ratzinger de Concilio Vaticano Secundo nunc primum collecta praesto sunt ad usum. Praefectus Congregationis de Fide, Archiepiscopus Gerhardus Ludovicus Müller, ea ... in Urbe publice proposuit. Septimum volumen "Operum collectorum" Ioseph Ratzinge duo comprehendit volumina et inter alia in eis schemata de textibus Concilii a Ioseph Ratzinger confecta recensentur. Theologus ille Bonnensis initio Concilii triginta quinque modo annos natus, dum magnus eventus Romae habetur, peritus Ioseph Frings, Cardinalis illius Coloniensis, et membrum a nullo pendens Commissionis Theologicae serius factus est. Müller, qui scripta Ratzinger edit, recoluit Summum Pontificem praesentem "Concilium in omnibus suis gradibus enixe conformasse, ordinasse, composuisseque".

Papa adhortatus est, ut morbus "Aids" propulsaretur
Benedictus XVI occasione Diei Universalis Morbi "Aids" data studium Ecclesiae morbo defectus immunitatis propulsando laudavit. Simul omnes homines bonae voluntatis adhortatus est, ut numerosis inceptis ad morbum "Aids" propulsandum adiutorium praeberent. Papa multis in aula christifidelibus aliisque recipiendis die Mercurii receptis in memoriam revocavit die Saturni proximo Diem Universalem ad morbum defectus immunitatis propulsandum locum haberet. Postquam annis primis octavi decennii morbus ortus est, fere triginta centies centenia milia hominum effectibus morbi mortui sunt.

Übersetzung:

4. Dezember 2012

Rechtlicher Rahmen für karitative Einrichtungen geschaffen
Caritasarbeit und Hilfsorganisationen der Kirche müssen nach den Worten von Papst Benedikt XVI. ein deutliches katholisches Profil aufweisen. Sie dürften sich nicht auf das Sammeln und Verteilen von Geldmitteln beschränken, sondern müssten ihren Dienst als Ausdruck christlicher Nächstenliebe erfüllen, betont der Papst in dem am Samstag im Vatikan veröffentlichten Motu Proprio „Intima Ecclesiae natura“ über den Dienst der Liebe. Darin sollten, so formuliert es Papst Benedikt in seiner Einleitung zu dem Dokument, die rechtlichen Aspekte umrissen werden, die der „Liebesdienst“ in der Kirche mit sich bringt. Die Verantwortung für kirchliche Hilfstätigkeit liege bei den Bischöfen, die in ihren Diözesen die verschiedenen Initiativen regeln und die entsprechenden Statuten genehmigen müssten, so der Papst in dem siebenseitigen Dokument. (rv 1.12.2012)

Joseph Ratzingers Konzilsschriften vorgestellt
Die Schriften des heutigen Papstes über das Zweite Vatikanische Konzil liegen jetzt erstmals gesammelt vor. Der Präfekt der vatikanischen Glaubenskongregation, Erzbischof Gerhard Ludwig Müller, stellte sie ... in Rom vor. Der siebte Band der „Gesammelten Schriften“ Joseph Ratzingers ist ein Doppelband und führt u.a. Ratzinger-Vorlagen für Konzilstexte auf. Der bei Konzilsbeginn erst 35 Jahre alte Bonner Theologe war während des römischen Großereignisses Berater des Kölner Kardinals Joseph Frings und später eigenständiges Mitglied der Theologiekommission. Müller, der auch als Herausgeber von Ratzingers Schriften fungiert, betonte, der heutige Papst habe „das Konzil in allen seinen Phasen wesentlich mitgestaltet und begleitet“. (rv 29.11.2012)

Papstappell für Kampf gegen Aids
Benedikt XVI. hat anlässlich des bevorstehenden Weltaidstags den Einsatz kirchlicher Einrichtungen im Kampf gegen die Immunschwächekrankheit gewürdigt. Zugleich rief er alle Menschen guten Willens auf, die zahlreichen Initiativen zur Bekämpfung von Aids zu unterstützen. Der Papst erinnerte bei der Generalaudienz an diesem Mittwoch in der Audienzhalle daran, dass am kommenden Samstag der Welttag gegen die Immunschwächekrankheit begangen wird. Seit ihrem ersten Auftreten in den frühen 1980er Jahren sind rund 30 Millionen Menschen an den Folgen dieser Krankheit gestorben. (rv 28.11.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.