2012-10-30 17:01:09

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


Die tricesimo mensis Octobris anni bismillesimi duodecimi

Aliquot competentiae in Curia Romana commutabuntur
Consultationibus in Synodo Episcoporum institutis primae commutationes in aliquibus muneribus in Curia Romana implendis sequebuntur. Summus Pontifex tempore matutino diei Saturni in Aula Synodis patres de duobus decisionibus certiores fecit, quibus quoque reevangelizatio in rebus administrandis Curiae Romanae fundaretur. Transferatur competentia de seminariis ab Congregatione de Seminariis atque Studiorum Institutis ad Congregationem pro Clericis, cuius vero competentia de cathechesi ad Pontificium Consilium de Reevangelizatione transferetur. Documenta publica brevi tempore nota reddentur.

Iohannes XXIII: Pacem, Pacem!
"Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum." (Nehemina 1, 11). Hac supplicatione Papa Ioannes XXIII quinquaginta annis ante nuntium radiophonicum de discrimine Cubano inchoavit. "Labris trementibus" se supplicare Papa dixit. Mundus extremo pavore afflictus est, cum bellum atomicum inter Res publicas Foederatae Socalisticae Sovieticae et Civitates Unitas Americae Septentrionalis confleturum esset. Concilium Vaticanum Secundum paucos iam dies celebrabatur, cum discrimen acerrimum redditum sit viris politicis a Ioanne XXIII ad officia suscipienda monitis. "Et Nos adiunximus:'Sequantur suam conscientiam audientes infantes innocentes, senes, personas et communitates ex omnibus partibus mundi timore ad caelum clamantes: Pacem, Pacem!"

Sex novi Cardinali nominati sunt
Summus Pontifex Benedictus XVI die vicesimo quarto mensis Novembris sex novos creabit Cardinales. Hoc Papa fine allocutionis ad eos, qui die Mercurii admissi erant, habitae notum fecit. Ad Cardinales creandos Praefectus Domus Pontificiae, Archiepicopus Iacobus Harvey nomine, pertinet, quem Archipresbyterum Basilicae Sancti Pauli ante muros constituturus sit. Praeter eum ambo Episicopi ritus non latini purpera decorabuntur: Bechara Boutros Rai, Patriarcha Maronita Antiochensis, et Basilios Cleeemis Thottunakal, Magnus Archiepiscopus Syracus-Malancaris. Restant tres: Archiepiscopus Abuiensis-Nigeriani, Ioannes Olounfemi Onaiyekan, Archiepiscopus Bogotensis, Rubén Salzar Gómez, et Archiepiscopus Manilensis, Ludovicus Antontius Tagle. Consistorio celebrato Ecclesia centum viginti Cardinales iure eligendi gaudentes habebit, quorum sexaginta septem a Benedicto XVI nominati erunt. De quinto Consistorio huius pontificatus agetur.


Übersetung:

30. Oktober 2012

Umorganisation einiger Zuständigkeiten im Vatikan
Die Beratungen der Bischofssynode haben erste strukturelle Folgen in der Arbeit des Vatikan zur Folge: Papst Benedikt XVI. gab am Samstagmorgen in der Synodenaula zwei Entscheidungen bekannt, welche die Neuevangelisierung auch in der Vatikanverwaltung verankern sollen. So soll die Zuständigkeit für die Priesterseminaren von der Kongregation für das Bildungswesen zur Kleruskongregation wechseln. Die Verantwortung für die Katechese wechselt hingegen von der Kleruskongregation zum Päpstlichen Rat für die Neuevangelisierung. Die offiziellen Dokumente werden in nächster Zeit folgen. ... (rv 27.10.2012)

Johannes XXIII: Frieden! Frieden!
„Ach, Herr, dein Ohr höre aufmerksam auf das Gebet deines Knechtes und das Gebet deiner Knechte, die von Herzen deinen Namen fürchten“ (Nehemia 1,11).
Mit diesen Gebetsworten aus dem Buch Nehemia begann Papst Johannes XXIII. vor 50 Jahren seine Radiobotschaft zur Kubakrise. Er spreche dieses Gebet „auf zitternden Lippen“, so der Papst. Die Welt hielt den Atem an, die Sowjetunion und die USA standen knapp vor einem Atomkrieg. Das Zweite Vatikanische Konzil war erst wenige Tage alt, als die Krise ihrem Höhepunkt entgegenging. Johannes XXIII. hatte gerade erst die Vertreter der Politik zu Verantwortung aufgerufen. „Und Wir fügten hinzu: ,Mögen sie auf ihr Gewissen hören und den furchtsamen Schrei hören, der aus allen Teilen der Welt von unschuldigen Kindern bis hin zu Greisen, von Personen und Gemeinschaften zum Himmel aufsteigt: Frieden! Frieden!´“ (rv 25.10.2012)

Sechs neue Kardinäle
Papst Benedikt XVI. wird am 24. November sechs neue Kardinäle kreieren. Das gab der Papst zum Abschluss der Generalaudienz an diesem Mittwoch bekannt. Zu den designierten Kardinälen gehört der Präfekt des päpstlichen Hauses, Erzbischof James Harvey, den er zum Erzpriester von Sankt Paul vor den Mauern ernennen wolle. Außerdem werden zwei Bischöfe aus nicht-lateinischen Riten zu Kardinälen erhoben: Bechara Boutros Rai, der maronitische Patriarch von Antiochien und Baselios Cleemis Thottunakal, Großerzbischof der Syro-Malankaren. Die verbleibenden drei sind der Erzbischof von Abuja in Nigeria, John Olorunfemi Onaiyekan, der Erzbischof von Bogotà, Rubén Salazar Gómez, und der Erzbischof von Manila, Luis Antonio Tagle. Mit dem Konsistorium wird die Kirche 120 wahlberechtigte Kardinäle haben, 67 von ihnen werden von Benedikt XVI. ernannt sein. Es wird das fünfte Konsistorium während dieses Pontifikates sein. (rv 24.10.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.