2012-10-16 16:26:47

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die decimo sexto mensis Octobris anni bismillesimi duodecimi

Benedictus XVI: "Fidei renovatio non est eius accommodatio"
Summus Pontifex tempore meridiano diei Veneris in Civitate Vaticana illos convenit episcopos, qui ante quinquaginta annos Concilio Vaticano Secundo praesidibus quoque diversarum Conferentiarum Episcoporum praesentibus interfuerunt. Papa dixit se horum annorum valde meminisse. Quemque, qui adesset, recordari, quam negotiosum, quam laboriosum, quam fructuosum Concilium Vaticanum Secundum Ioanne XXIII Papa praeside fuisset. Praesertim se in animo habere in memoriam revocare, quam verbo "Aggiornamento", fidem namque ad paesentia accommodare, Concilium imbueretur. Hoc verbum his etiam temporibus rectum esse, quia, ut Papa ad verbum expressit: "Iesus Christus heri, hodie et in saecula."

Papa Benedictus XVI: "Dei benignitas adolescet"
Die Iovis tempore verspertino quadraginta fere milia fidelium taedas ferentium ab Arce Angelorum ad Aream ante Basilicam Vaticanam sitam processerunt multis quoque Cardinalibus Episcopisque, qui his diebus Synodo Episcoporum in Urbe habitae intersunt, eos concomitantibus, ut illo vespere initium Concilii Vaticani Secundi, quod quinquaqinta annos ante apertum erat, recolerent. Papa Bendictus XVI in allocutione brevi in Area Petriana habita Concilium tunc temporis celebratum in memoriam revocavit dicens eos, qui ei interfuissent, "felices admodumque ferventes" fuisse. Licet hodie quoque sensus felicitatis praevaleret, tamen peccatorum causa et errorum, quibus Ecclesia ipsa ducta esset, deminutum esse gaudium.

Summus Pontifex "Annum fidei" aperuit
Celebrans Sacam Missam in Area Petriana pluribus centum episcopis, praesertim patribus, qui Synodo in Civitate Vaticana de reevangelizatione locum habenti intersunt, cum eo concelebrantibus Primateque Rowan Williams et Antistite honoris causa christianorum Orthodoxorum celebrationi adstantibus Benedictus XVI Summus Pontifex "Annum fidei", quo usque ad diem vicesimum quartum anno proximo celebrabitur, aperuit eodem tempore initium Secundi Concilii Vaticani quinquaginta annis ipsis ante peractum recolens. Ut saeculo dimedio ante, cum Concilium apertum fuisset, illo die Iovis pompa episcoporum per portam Aeneam ad Aream Petrianam processit. Inter episcopos etiam erant quattuordecim, qui quinquaginta annis ante Patres fuerant Concilii. Sumul sumpti fere septuaginta Patres Concilii Vaticani Secundi adhuc vivunt. Benedictus XVI Concilio tunc quoque interfuit, sed peritus tantum, non episcopus.

Übersetzung:

16. Oktober 2012


Benedikt XVI.: „Erneuerung des Glaubens meint nicht Anpassung“
An diesem Freitagmittag hat sich Papst Benedikt XVI. im Vatikan mit Bischöfen getroffen, die vor 50 Jahren am Zweiten Vatikanischen Konzil mitgewirkt haben. Auch die Vorsitzenden der verschiedenen Bischofskonferenzen waren anwesend. Der Papst sagte, er erinnere sich noch lebhaft an damals. Sicher sei jedem der Anwesenden noch im Herzen präsent, wie lebhaft, reich und fruchtbar das Zweite Vatikanum unter Papst Johannes XXIII. gewesen sei. Besonders wolle er ins Gedächtnis rufen, wie das Wort „Aggiornamento“ – den Glauben ins Heute bringen – das Konzil prägte. Das Wort sei auch heute noch richtig, denn, so der Papst wörtlich: „Jesus Christus ist gestern, heute und in Ewigkeit.“ (rv 12.10.2012)

Papst eröffnet „Jahr des Glaubens“
Mit einer Messe auf dem Petersplatz hat Papst Benedikt das „Jahr des Glaubens“ eröffnet. Es dauert bis zum 24. November des nächsten Jahres. Gleichzeitig erinnerte der Papst an den Beginn des Zweiten Vatikanischen Konzils vor genau fünfzig Jahren. Mehrere hundert Bischöfe konzelebrierten mit Benedikt – vor allem Väter der derzeitigen Vatikan-Synode zum Thema Neuevangelisierung. An der Feier nahmen aber auch der anglikanische Primas Rowan Williams und das Ehrenoberhaupt der orthodoxen Christen teil. Wie vor einem halben Jahrhundert bei der Konzilseröffnung gibt es auch an diesem Donnerstag eine Bischofsprozession durch das Bronzetor und über den Platz. ... Unter den Bischöfen sind sogar vierzehn, die vor fünfzig Jahren schon Konzilsväter waren. Insgesamt leben noch fast siebzig Väter des Zweiten Vatikanums. Benedikt XVI. war damals beim Konzil ebenfalls mit dabei, aber als theologischer Berater und noch nicht als Bischof. (rv 11.10.2012)

Papst Benedikt XVI: „Gottes Güte setzt sich durch“
An diesem Donnerstagabend nahmen etwa 40.000 Gläubige an einem Fackelzug von der Engelsburg zum Petersplatz teil. Unter ihnen waren auch viele Kardinäle und Bischöfe, die zur derzeit tagenden Bischofssynode in Rom sind. Sie alle würdigten an diesem Abend den Beginn des Zweiten Vatikanischen Konzils vor genau 50 Jahren. Damals hatte es ebenfalls einen Fackelzug gegeben. In einer kurzen Ansprache auf dem Petersplatz erinnerte sich Benedikt an das damalige Konzil; die Teilnehmer seien „glücklich und voller Enthusiasmus“ gewesen, so der Papst. Auch heute überwiege ein glückliches Gefühl, so der Papst, allerdings sei die Freude nüchterner – auch aufgrund von Sünden und Fehlern in der Kirche selbst. (kna/rv 12.10.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.