2012-09-25 16:30:45

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


RealAudioMP3 Die vicesimo quinto mensis Septembris anni bismillesimi duodecimi


Ex Austria. Cardinalis Kasper: Concilium irritum fieri non potest
Ea, quae a Concilio Vaticano Secundo de liturgia, oecumenismo, cooperatione laicorum et iuribus hominum statuta sunt, irrita non fieri possunt. Hanc sententiam Valtherius Cardinalis Kasper ut principuus orator, qui "Hebdomadibus Paroeciarum Stirensium" loco Austriaco, qui vulgo Seggauberg vocatur, habitis interfuit, protulit. Cardinalis Kasper, qui multos annos Praeses Pontificii Concilii ad Christianorum Unitatem Fovendam fuit, explicavit, etsi tempore post Concilium "praeter lucem etiam umbrae" exortae essent, eo intimum vigorem diffusum esse, qui non iam cohiberi posset quemque cohibere non liceret. Dixit quoque Cardinalis Concilium non fabulam habendum esse, quae semel accidisset. Spiritum enim Sanctum receptionem eius moderari.

E Civitate Vaticana: Summus Pontifex Benedictus XVI episcopis Gallicis favit
Controversia inter Ecclesia Catholica in Gallia et moderatores socialistici rei publicae de matrimonio et familia emersit Papa episcopis favente. Die Veneris Summus Pontifex episcopis, qui visitationis ad limina apostolorum causa Romae degebant, explanavit: "Hanc provocationem accipere debemus. Ii, qui una cum Francisco Hollande summam imperii tenent, matrimonium validum inter duas personas eiusdem sexus introducere in animo habent." Cardinalis Lugdunensis, Philippus ille Barbarin, hebdomade exeunte monuit polygamiam et incestum iure comprobata prosecuta iri. Ex quo fieret, ut grativer disceptum esset etiamnuncque disceptaretur.

Benedictus XVI: Vaticanum Secundum nova Pentecoste fuit
Benedictus XVI Papa bonos fructus, quos Concilium Vaticanum Secundum Ecclesiae universae attulerat, laudibus extulit. In Arce Gandulfiana coetui cuidam episcoporum dixit certum esse novam Pentecosten "vitam Ecclesiae in omnibus rerum adiunctis" attigisse. Effectus Concilii inter alia ex "participatione christifidelium laicorum in Ecclesia usque ad chrismata et sanctitatem in ea florentia" patere. Episcopis enixe in memoriam reduxit non fieri posse, ut quis homini serviret, quin prius Deo servisset".

Übersetzung:

25. September 2012

Kardinal Kasper: Konzil unumkehrbar
Die Beschlüsse des Zweiten Vatikanischen Konzils hinsichtlich Liturgie, Ökumene, Laienmitwirkung und Menschenrechte sind unumkehrbar. Diese Auffassung vertrat Kardinal Walter Kasper als Hauptreferent bei den steirischen Pfarrerwochen im österreichischen Seggauberg. Auch wenn es in der Zeit nach dem Konzil „neben viel Licht auch Schatten“ gäbe, habe es eine Dynamik ausgelöst, die nicht mehr rückgängig gemacht werden könne und dürfe, betonte der emeritierte Kurienkardinal und langjährige Präsident des Päpstlichen Einheitsrates. Kardinal Kasper sagte, dass man „im Konzil keinen Mythos sehen soll“, der sich einmalig ereignet habe. Die Rezeption sei ein Prozess im Heiligen Geist. (kap 22.9.2012)

Papst Benedikt stärkt französischen Bischöfen den Rücken
Zwischen der französischen Kirche und der neuen sozialistischen Regierung zeichnet sich eine Kontroverse um das Thema Ehe und Familie ab – und der Papst stärkt den Bischöfen dabei den Rücken. „Wir müssen diese wichtige Herausforderung annehmen“, sagte er an diesem Freitag zu Bischöfen aus Frankreich, die zum Ad-Limina-Besuch in Rom sind. Die Regierung von Präsident Francois Hollande will vollgültige Ehen auch für zwei Partner desselben Geschlechts einführen. Lyons Kardinal Philippe Barbarin warnte daraufhin am Wochenende, der nächste logische Schritt sei etwa die Legalisierung von Polygamie oder Inzest. Eine heftige Debatte war – und ist immer noch – die Folge. ... (rv 21.9.2012)

Benedikt XVI.: Zweites Vatikanum war ein neues Pfingsten
Papst Benedikt hat die positiven Wirkungen des II. Vatikanischen Konzils auf die Weltkirche gewürdigt. Wie von Johannes XXIII. gewünscht, habe tatsächlich ein neues Pfingsten „das Leben der Kirche in all ihren Bereichen erreicht“, sagte er zu einer Gruppe von Bischöfen in Castelgandolfo. Man sehe die Wirkungen des Konzils u.a. an der „Teilhabe der gläubigen Laien an der Kirche bis bin zur Blüte der Charismen und der Heiligkeit.“ Den Bischöfen schrieb Benedikt ins Stammbuch, man könne „nicht im Dienst an den Menschen sein, ohne zuvor Gott zu dienen“. (rv 20.9.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.