2012-07-17 17:32:38

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die decimo septimo mensis Iunii anni bismillesimi duodecimi

E Civitate Vaticana. Cardinalis Koch: "Novae evangelizationi opus est "indice fidiculae oecomenico"
Kurt Cardinalis Koch, praeses Pontificii Concilii ad Unitatem Christianorum Fovendam, die Iovis acroasim in pago Austriaco habens, qui vulgo „Kärnten“ appellatur, confirmavit novam evangelizationem Europae "indice fidiculae oecomenico" solummodo processuram esse. Subiunxit "numquam" christianos licere separatione christianorum "quiescere". Nullam esse optionem intuitu ocumenisimi, quem etiam esse "mandatum Domini, cui omnes christianos obsequi oporteret". Unitatem scilicet Ecclesiae unitatem fore diversitatis. Dolet autem Cardinalis quaestionem de fini oecumenismi magis offuscatam esse. Ecclesiis separatis disputantibus tempore nuper peracto novas exortas esse controversias, praesertim de quaestionibus ad mores spectantibus. Koch illas quaestiones bioethicas de initio et fine vitae, quae fundamentales praecipuaeque essent christiana anthropologia respecta, ut exempla attulit. His rebus respectis Cardinalis oecumenismum christiana antropologia communiter acceptata "maxime provocari" putat.

Tertius liber praeparatur
Benedictus XVI tertium suum librum de Iesu scribit. Hoc locutor Sedis Apostolicae Federicus Lombardi confirmavit die Iovis a diunariis interrogatus. Papam censere librum tempore aestivo confectum iri. Tertium volumen seriei aetati puerili Iesu dedicatum est. Papa quoque, laborem tempore aestivo dum intermittit, Adhortationem Apostolicam Postsynodalem de Mediae Orientis partibus conficit et orationes, quas iter in Libanon feciens ibi habebit, praeparat, ut locutor Sedis Apostolicae adiunxit. Praeterea Benedictum XVI textus de "Anno fidei" exaraturum esse.

Papa discipulos suos conveniet
Procuratio diurnis edocendis vulgo "apic" nuncpata die Iovis palam fecit Papam Benedictum XVI initio mensis Septembris in Arca Gandulfiana aliquos, qui ad coetum discipulorum Iosephi Ratzinger pertinerent, recepturum esse. In huius anni Papae cum eis, qui olim eius erant discipuli, conventu diebus primo et secundo mensis Septembris habendo de quaestionibus, quae ad oecumenismum pertinent, tractabitur, quae etiam disputationes, quas his temporibus Ecclesia Catholica cum Anglicanis et Lutheranis habet, complectentur. Conventus, qui inde ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo de more habuntur, ab illo tempore repetit, quo Summus Pontifex nunc feliciter regnans adhuc professor theologiae in studiorum Universitate Ratisbonensi fuit. Triginta membrorum coetus discipulorum maiore ex parte ex regionibus linguae Theodiscae proveniunt.


Übersetzung:

17. Juli 2012


Kardinal Koch: „Neuevangelisierung braucht ökumenischen Notenschlüssel“
Die Neuevangelisierung Europas wird nur mit dem „ökumenischen Notenschlüssel“ erfolgreich sein. Das hat der vatikanische Ökumene-Verantwortliche, Kurienkardinal Kurt Koch, am Donnerstagabend in einem Vortrag in Kärnten betont. Mit der Trennung der Christen dürften sich die Gläubigen „nie abfinden“, fügte Kardinal Koch an. Zur Ökumene gebe es „keine Alternative“, sie sei sogar ein „Gebot des Herrn, dem alle Christen zu folgen haben“. Freilich werde die Einheit der Kirche eine Einheit in Vielfalt sein, so der Kurienkardinal. Kardinal Koch bedauerte, dass die Frage des Ziels der Ökumene unklarer geworden sei. In der Diskussion der getrennten Kirchen seien in der jüngsten Vergangenheit zudem neue Kontroversen, vor allem in Zusammenhang mit ethischen Fragestellungen, entstanden. Koch nannte als Beispiel bioethische Fragen rund um den Beginn und das Endes des Lebens, die wesentlich für das Menschenbild seien. Vor diesem Hintergrund sieht der Kardinal die Entwicklung einer gemeinsamen christlichen Anthropologie als „zentrale Herausforderung“ für die Ökumene. (kap 06.07.2012)

Drittes Buch in Vorbereitung
Benedikt XVI. schreibt an seinem dritten Jesus-Buch. Das bestätigte Vatikansprecher Federico Lombardi an diesem Donnerstag vor Journalisten. Der Papst rechne damit, das Buch während der Sommerzeit fertigzustellen. Der dritte Band der Reihe ist der Kindheit Jesu gewidmet. Auch werde der Papst während der Sommerpause am postsynodalen Schreiben zum Nahen Osten arbeiten und die Reden für die Libanon-Reise vorbereiten, so der Vatikansprecher weiter. Darüber hinaus werde Benedikt XVI. auch an den Texten zum „Jahr des Glaubens“ arbeiten. (rv 12.7.2012)

Treffen des Papstes mit seinen Schülern
Papst Benedikt XVI. empfängt Anfang September in Castel Gandolfo wieder Vertreter des Ratzinger Schülerkreises. Das berichtet die Agentur apic an diesem Donnerstag. Bei der diesjährigen Begegnung des Papstes mit seinen ehemaligen Studenten am 1. und 2. September stehen Fragen der Ökumene auf der Tagesordnung, darunter soll es auch um die laufende Diskussion der katholischen Kirche mit den Anglikanern und Lutheranern gehen. Die seit 1970 regelmäßig stattfindenden Treffen gehen bis in die Zeit zurück, als der heutige Papst noch Professor für Theologie an der Universität Regensburg war. Die 30 Mitglieder des Schülerkreises kommen zum größten Teil aus deutschsprachigen Ländern. (apic 12.7.2012)








All the contents on this site are copyrighted ©.