NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM
VERSI
Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)
Die
duodecimo mensis Iunii anni bismillesimi duodecimi
Cardinalis Koch:
"Intercommunio finis, non initium oecumenismi est". "Iudicium christianorum
orthodoxorum et protestantium de Ecclesia, quae rebus divinis suffulcitur, fundamentali
ratione doctrinae Ecclesiae non adversatur." Hoc Curt Cardinalis Koch, natione Helveticus,
Veneris die confirmavit. ... Koch, qui Pontificiae Consiliae ad Unitatem Christianorum
Fovendam praeest, re vera ecclesiologiam orthodoxorum et potestantium doctrinae catholicae
latius intellectae coniungi posse. Consensum inter protestantes et catholicos ad doctrinam
de Ecclesia quod attineret, iudicium esse "Ecclesiam in synaxi eucharistica totam
adesse". Cardinalis tamen adiunxit synaxim eucharisticam "Ecclesiam non esse totam".
Doctrinam catholicam docere communitates fidelium, qui Eucharistiam celebrarent, inter
se, cum Episcopo et Summo Pontifice coniunctas esse debere. "Qua communione Ecclesiam
constitui"... . Ut in Ecclesia primordiali veram communionem eucharisticam sine communione
ecclesiastica, veram vero communionem ecclesiasticam sine communione eucharistica
non esse." Monuit Cardinalis intercommunionem finem, non initium oecumenismi esse.
Eucharistia:
"Cum modestia et silentio manet nobiscum" Veneratio eucharistica et sacralitas
eius: hi erant ambo aspectus, quos Papa Benedictus XVI in homilia Iovis die, Sollemnitate
Sanctissimorum Corporis et Sanguinis Christi, extulit. Summus Pontifex explicavit
post Concilium Vaticanum Secundum hos ex parte uno tantum latere et integritate praetermissa
expositos esse. Cultum Iesu eucharistici solum ad celebrationem Sanctae Missae cum
coarctaretur, periculum subesse, ne ex eis, quae reliqua essent temporis et ad vitam
pertinerent, eximeretur. Ad litteram Summus Pontifex dixit sacramentum amoris Christi
"totam nostram vitam perfundere debere".
Cardinalis Sodano: "Ratio iudicandi
vitio affecta est" Decanus Collegii Cardinalium, Angelus Cardinalis Sodano,
nuntios de controversia, in quam summa Ecclesiae auctoritas adduxisse dicitur, repulsit.
... Sodano explicavit "rebus improbandis respectis" "rationem iudicandi" de Sede Apostolica
"vitio affici". Se eis, quae ipse percepisset, tantum confirmare posse "omnes vere
contendere ad laborandum, ut Summo Pontifici servitium praeberent". In Curia Romana
duo milia octingenti quadraginta tres administorum et duo milia unus administratorum
in civitate gerenda inter se fiducia coniuncti operam praestant. Esse quidem semper,
"qui in muneribus implendis deficerent". Cardinalis his verbis utens dixit: "Angeli
tantum et sancti paradisi perfecti sunt!" Übersetzung:
12. Juni
2012
Kardinal Koch: „Interkommunion ist Ende, nicht Beginn der Ökumene“ „Die
orthodoxe wie die protestantische Sicht der Kirche, die vom Gottesdienst ausgeht,
steht nicht prinzipiell im Widerspruch zum katholischen Verständnis von Kirche.“ Das
hat der Schweizer Kurienkardinal Kurt Koch an diesem Freitag betont. ... Die Ekklesiologie
von Orthodoxen wie Protestanten „lassen sich tatsächlich in eine breitere katholische
Sicht integrieren“, so Koch, der den vatikanischen Einheitsrat leitet. Schnittstelle
zwischen protestantischem und katholischem Kirchenverständnis sei die Überzeugung,
„dass in einer eucharistischen Versammlung die Kirche zur Gänze anwesend ist“; allerdings
fügten Katholiken noch hinzu, dass eine eucharistische Versammlung „nicht die ganze
Kirche“ sei. Aus katholischer Sicht müßten Gemeinden, die die Eucharistie feiern,
untereinander, mit ihrem Bischof und dem Papst in Gemeinschaft stehen; das sei „konstitutiv
für das Kirchesein“. ... „Wie schon in der Urkirche kann es ohne kirchliche Gemeinschaft
keine echte eucharistische Gemeinschaft geben und umgekehrt.“ Interkommunion liege
am Ende, nicht am Beginn des ökumenischen Wegs, so der Kardinal. (rv 08.06.2012)
Eucharistie:
„Er bleibt mit seiner diskreten und stillen Präsenz“ Die eucharistische Verehrung
und ihre Sakralität: das sind die beiden Aspekte, die Papst Benedikt bei seiner Predigt
am Fronleichnamsdonnerstag hervorgehoben hat. Im Zuge des Zweiten Vatikanischen Konzils
seien diese, so der Papst, teilweise einseitig und unvollständig interpretiert worden.
Indem die ganze Beziehung mit dem eucharistischen Jesus allein auf den Augenblick
der Heiligen Messe konzentriert wurde, riskierte man die restliche Zeit und die existenziellen
Räume seiner Gegenwart zu entleeren. Das Sakrament der Liebe Christi, so der Papst
wörtlich, „ muss unser ganzes Leben durchdringen.“ (rv 8.6.2012)
Kardinal
Sodano: „Verfälschende Optik“ Der Dekan des Kardinalskollegiums, Angelo Sodano,
weist Berichte über angebliche Machtkämpfe an der Kirchenspitze zurück. ... Von „negativen
Phänomenen ausgehend“ werde derzeit alles im Vatikan in einer „verfälschenden Optik“
gesehen, so Sodano. „Aus persönlicher Erfahrung“ könne er nur versichern, „dass es
im allgemeinen wirklichen Einsatz dafür gibt, eine echte Arbeitsgemeinschaft im Dienst
des Papstes zu sein“. An der Kurie arbeiteten 2.843 Personen und in der vatikanischen
Staatsverwaltung weitere 2.001 vertrauensvoll zusammen. Natürlich gebe es immer einige,
„die ihren Aufgaben nicht ganz genügen“. Der Kardinal wörtlich: „Perfekt sind nur
die Engel und Heiligen des Paradieses!“ (or/stampa/ansa 7.6.2012)