2012-06-05 16:56:40

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE IN LINGUAM LATINAM VERSI

Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die quinto mensis Iunii anni bismillesimi duodecimi

Allocutio Papae, in qua de fundamentis familiarum sermo erat
Rerum politicarum periti viri bono communi fulti operari debent, imprimis familias eis cordi esse oportet. Hoc Summus Pontifex Benedictus XVI Saturni die in praetorio Archiepiscopi coram viris politicis recoluit. Papa munus praecipuum rei publicae libertatis tuendae in memoriam revocavit, ut omnes sententiam de vita communi semper vero alios verentes proferre possent. Summus Pontifex orationem in legum latorum curia Theodisca habitam recolens monuit rem publicam in iure naturali necessario fundatam esse, quod esset fundamentum ordinis cum dignitate hominis congruentis“ quodque quandam rationem mere positivisticam et mores neglegentem superaret.

Cardinalis Turkson de bello, quod in Syria inchoari potest, monuit
Moderatorum civitatis, moderatorum quoque Syriae, maxime est proprium populum protegere. Hoc Petrus Cardinalis Kdwo Appih Turkson, Cardinalis Curiae Romanae, Iovis die procuratoris sedi nuntiis divulgandis, "Sir" titulo, dixit. Se spe affectum esse fore, ut moderatores Syriae Kofi Annan, qui a Foedereratarum Nationum Consilio mandatum accepit quique inceptum iterum ipse inchoavit paci restituendae, ut Praeses Pontificii Consilii „Iustitia et Pax“ notum fecit. Cuius monitus fine cuiusdam conventus eius Consilii de anniversaria memoria Litterarum Encyclicarum Summi Pontificis Ioannis XXIII, quae a verbis "Pacem in Terris" incipiunt, prolatus est. In Statione Radiophonica Vaticana percontatus partem in memoriam revocavit, quae Ecclesiae in pace conferenda agit: Ecclesiam ipsam suapte natura pacem fovere, Conditorem eius enim pacem constituisse".

Vatileaks: Cardinales se fidem Papae praestare confirmaverunt
Cum causa de documentis secretis, quae personae Sedis Apostolicae in lucem ediderunt ("Vatileaks"), semper semperque diffunderetur, multi Cardinales natione Italici coram diurnariis fidem erga Summum Pontificem confirmaverunt. "Ne Papam molesti simus, non a munere decedet, cur hoc faciat?", Ersilius Cardinalis Tonini a quodam diurnario actorum diurnorum interrogatus explicavit. "Non intellego, qua de causa nunc quidam homo callidus sordida spargat", Cardinalis his verbis utens dixit. Attamen in hac re "se nihil cognosere posse, quod triste esset, omnino nihil, quod singulariter grave".


Übersetzung:


5. Juni 2012


Grundsatzansprache des Papstes zum Thema Familie
Politik muss im Sinne des Gemeinwohls arbeiten, und vor allem die Familie muss ihr am Herzen liegen. Das hat Papst Benedikt XVI. am Samstagnachmittag im Erzbischöflichen Palast vor Politikern betont. Der Papst erinnerte an die Grundaufgabe des Staates, die Freiheit zu garantieren, damit alle ihre Sicht vom gemeinschaftlichen Leben einbringen könnten, immer aber im Respekt vor dem Anderen. An seine Rede im Deutschen Bundestag anknüpfend erinnerte der Papst an die notwendige Grundlegung des Staates aus dem Naturrecht, das „Grundlage einer der menschlichen Würde angemessen Ordnung“ sei und das eine bloß positivistische, ethikfreie Konzeption überwinde. Frei könnte man hier den Papst übersetzen. … (rv 2.6.2012)

Kardinal Turkson: Warnung vor Krieg um Syrien
Das eigene Volk zu schützen ist die wichtigste Aufgabe einer Regierung, auch der Regierung Syriens. Das sagte Kurienkardinal Peter Kodwo Appiah Turkson an diesem Donnerstag der Nachrichtenagentur „Sir“. Er hoffe, dass die syrische Regierung auf den UNO-Beauftragten Kofi Annan höre, der gerade wieder eine neue Initiative für Frieden in Syrien starte, so der Leiter des Päpstlichen Rates für Gerechtigkeit und Frieden. Seine Aufforderung kam zum Abschluss einer Tagung seines Rates anlässlich des Jubiläums der Enzyklika „Pacem in Terris“ von Papst Johannes XXIII. Gegenüber Radio Vatikan betonte er die Rolle der Kirchen beim „Peacebuilding“: Die Kirche sei selber „von Natur aus ein Peacebuilder, ihr Gründer war ein Peacebuilder“. ... (rv/sir 1.6.2012)

Vatileaks: Kardinäle bekräftigen ihre Treue zum Papst
Angesichts der Kreise, die die sogenannte Vatileaks-Affäre zieht, bekräftigen viele italienische Kardinäle in den Medien ihre Treue zu Papst Benedikt. „Lassen wir den Papst in Ruhe – er wird nicht zurücktreten, warum sollte er auch“: Das erklärte Kardinal Ersilio Tonini in einem Zeitungsinterview. „Ich verstehe nicht, warum derzeit irgendwelche Schlaumeier mit Dreck werfen“, so der Kardinal wörtlich. Allerdings könne er in der ganzen Angelegenheit auch „nichts Tragisches erkennen, keinerlei Drama“. ... (rv 31.5.2012)







All the contents on this site are copyrighted ©.