2011-11-22 16:35:58

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3 Die vicesimo secundo mensis Novembris anni bis millesimi undecimi

E urbe Cotonou: Directorium de tempore futuro Ecclesiae Africae traditum
Missa, quae iter Apostolicum absolvit, in stadio urbis Cotonou finita Summus Pontifex novum tradidit directorium de tempore futuro Ecclesiae Catholicae in Africa, quo praesides Conferentiarum Episcoporum nationalium et regionalium Africae a Benedicto XVI publice documentum finale Synodis de Africa anno milesimo nono habitae acciperunt. Documentum postsynodale, quod fere centum quinquaginta paginas comprehendit, titulo "Africae munus" inscribitur. Benedictus XVI dixit propositum esse, ut hoc documentum "directorium esset fidei annuntiandae et Ecclesiam confirmaret, ut iustitiae, reconciliationi et pace impenderet“.

E Minisco. Cardinalis Koch: De eis, quod Minisci vidit et audivit
Kurt Cardinalis Koch, qui Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam praeest, a Metropolitano orthodoxo Miniscano, Filaret nomine, invitatus a die duodecimo usque ad decimum sextum in Bielorussia commorabatur. Cardinalis Helveticus conventui oecumenico de valoribus christianis in Europa interfuit, sed quoque scilicet chatholicos huius terrae vidit. Praeter enim Lituaniam Bielorussia ea pristinarum Foederatarum Civitatum Socialisticarum Sovieticarum res publica est, ubi maximus centesimarum partium catholicorum numerus invenitur. Die Solis Cardinalis Koch cum eis Sanctam Missam celebravit. Percontatus a nobis de colloquio quoque suo cum rei publicae praeside, Alexandro Lukaschenko nomine, habito locutus est, postquam ab eo invitatus est. Praesidem Lukaschenko in luce posuisse sua interesse se necessitudini cum Ecclesia bene coniungi. Cardinalis Koch spei plenus de colloquiis, quae fieri poterunt, Papae cum Cyrillo, Patriarcha Moscuensi, locutus est. Praematurum autem esse nunc iam temporis quandam diem constituere.

E Civitate Vaticana: Societas "Benetton" sensus religiosos violavit
Sedes Apostolica reclamavit societatem "Benetton" clamosi praeconii causa quandam imaginem Summi Pontificis luce impressam adhibuisse. "Omnino improbandum" atque "insolens" esse clamoso preconio illam imaginem prave usurpare et "ad instrumentum redigere". Hoc scripsit Pater Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor in quibusdam litteris protestationis a Sede Apostolica tempore vespertino diei Mercurii in lucem editis. Scripsit praeterea imagine Papam Benedictum XVI Ahmed al-Tayyeb, qui Cairi precationibus islamicis praeest, photographicis imaginibus compositis osculantem monstrante fideles dolore affici. ... Ob imaginem photographice aliis imaginibus coniunctam Secretariatum Status proceduram iudicialem non excludere. Sedes Apostolica die Iovis explicavit iuris peritis mandata data esse, ut in Italia et in terris exteris res imaginum photographicarum compositarum in iudicium veniret. Quae dum geruntur, societas illam imaginem amovit explicans se sensus religiosos non violare in animo habuisse.

Übersetzung:

22. November 2011


Leitfaden für die Zukunft an Afrikas Kirche überreicht
Nach der Abschlussmesse im Stadion von Cotonou überreichte der Papst die neuen Leitlinien für die Zukunft der katholischen Kirche in Afrika. Damit erhielten die Vorsitzenden der nationalen und regionalen Bischofskonferenzen Afrikas von Benedikt XVI. offiziell das Schlussdokument der Afrikasynode 2009. Das rund 150 Seiten umfassende nachsynodale Schreiben trägt den lateinischen Titel „Africae munus“. Dieses Schreiben soll „eine Anleitung für die Glaubensverkündigung sein und die Kirche zum Eintreten für Gerechtigkeit, Versöhnung und Frieden ermutigen“, sagte Benedikt XVI. (rv 20.11.2011)

Kardinal Koch: Eindrücke aus Minsk
Der vatikanische Ökumene-Verantwortliche, Kardinal Kurt Koch, war vom 12. bis 16. November in Weißrussland. Eingeladen hatte ihn der orthodoxe Metropolit von Minsk Filaret. Der aus der Schweiz stammende Kurienkardinal besuchte eine ökumenische Tagung über christliche Werte in Europa, aber natürlich auch die Katholiken im Land. Weißrussland ist nach Litauen der Staat der früheren Sowjetunion mit der größten Prozentzahl von Katholiken. Am Sonntag feierte Koch mit ihnen die Messe in Minsk. Im Interview mit uns äußerte er sich auch zu seinem Treffen mit Präsident Alexander Lukaschenko, das auf Einladung des Präsidenten zustandegekommen sei. Lukaschenko habe deutlich gemacht, dass ihm gute Kontakte zur Kirche am Herzen lägen. Optimistisch äußerte sich Koch über eine mögliche Begegnung des Papstes mit dem Moskauer Patriarchen Kyrill; allerdings sei es noch zu früh, um dafür ein Datum zu nennen. (rv 17.11.2011)

Vatikan: Benetton-Konzern hat religiöse Gefühle verletzt
Der Vatikan hat gegen die Verwendung eines Papstbildes in einer Werbekampagne des Benettons-Konzerns protestiert. Die „Manipulation“ und „Instrumentalisierung“ des Papstbildes innerhalb der Kampagne sei „völlig inakzeptabel“ und „respektlos“. Das schreibt Vatikansprecher Pater Federico Lombardi in einer Note, die der Vatikan am Mittwochabend veröffentlichte. Die Abbildung, die einen Kuss zwischen Papst Benedikt und dem Kairoer Imam Ahmed al-Tayyeb als Fotomontage konstruiert, verletze die Gefühle der Gläubigen, schreibt Lombardi weiter. ... Wegen des fotomontiertes Kuss-Bildes schließt das vatikanische Staatssekretariat gerichtliche Schritte gegen das Modeunternehmen nicht aus. Man habe Anwälte beauftragt, in Italien und im Ausland Schritte gegen eine weitere Nutzung der Fotomontage zu unternehmen, erklärte der Vatikan am Donnerstag weiter. ... Der Benetton-Konzern zog das Bild mittlerweile zurück. In einer Erklärung heißt es, man habe keine religiösen Gefühle verletzen wollen. (rv 16.11.2011)







All the contents on this site are copyrighted ©.