2011-09-20 17:05:58

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)


Die vicesimo mensis Septembris anni bis millesimi undecimi


E Civitate Vaticana: "Summus Pontifex de quaestonibus essentialibus loquetur"
Pater Federicus Lombardi, Sedis Apostolicae locutor, intuitu iteneris Summi Pontificis hac hebdomada faciendi expectat visitatione eius in Germania fidelibus monstratum iri, quomodo tempus futurum dignitati hominis conveniens componere possint. Exposuit Germaniam ipsam esse terram, ubi Deus iam "prorsus negatus" fuisset. Hoc autem tempore Foederalem Rem Publicam Germanicam a multis "ducem Europae in rebus oecunomicis gerendis" putari. Haec vero quod deesset in Germania virtus, quotiescumque fides vita profitenda esset, dolendum esse Lombardi exponavit.


Sedes Apostolica Fraternitati Sancti Pii X indicem postulationum proposuit
Sedes Apostolica Fraternitati Sancti Pii X moribus translaticiis studenti quandam "Notam doctrinalem" de doctrinis fundamentalibus Ecclesiae Catholicae ad fidem spectantibus subscribendam proposuit. Mercurii die in sede Sedis Apostolicae diurnariis edocendis notum factum est Fraternitati Presyterorum, quae anno millesimo nongentesimo octogesimo octavo se a Roma seiuncta est, nunc examinandum esse, num hunc textum acciperet. Nota illa, postquam Superior generalis, Bernhardus Fellay nomine, cum Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei, illi Wilhelmo Cardinali Levada, collocutus est, divulgata est. Fraternitas Sancti Pii X se deductionem exhibiturum esse annuntiavit.


Papa Anconae familias et sponsos sponsasque allocutus est
Summus Pontifex Benedictus XVI sacerdotibus adhortatus est, ut eis, qui divortio digressi sunt, misericordiam praestarent. Anconae, urbe principali regionis Italicae, quae Piscenum appellatur, dum commoratur, Papa tempore postmeridiano diei Dominicae eos easque, qui matrimonium contracturos promiserunt, convenit, postquam matutino tempore Nationalem Conventum Eucharisticum sollemniter finivit. Matutino vero et vespertino tempore illius Diei Dominicae matrimonium et familiam in lucem proferens in ecclesia cathedrali presbyteros simul et familias allocutus est, quod inconsuetum erat. "Hoc modo perpulchre demonstratur sacramenta ordinis et matrimonii inter se coniuncta esse et quomodo mutuo se compleantur", Archiepiscopus Anconitanus, Menichelli nomine, explanavit ad id, quod vidit, referens. "Ambo sacramenta inter se conectuntur et utroque idem amor exclusivus et fertilis modo utrique proprio exprimitur."


Übersetzung:


20. September 2011


Vatikan: „Papst wird auf essentielle Fragen eingehen“
Der Papstbesuch in Deutschland wird den Gläubigen zeigen, wie sie eine menschenwürdigere Zukunft gestalten können. Das ist die Erwartung des Vatikansprechers, Pater Federico Lombardi, zur Reise des Papstes von nächster Woche. Gerade Deutschland sei ein Land, in dem Gott schon einmal „total negiert“ worden sei. Heute hingegen sähen viele in der Bundesrepublik in ihrem Land die „wirtschaftliche Lokomotive Europas“. Leider gelte diese Stärke nicht auch für den christlichen Glauben in Deutschland, so Lombardi. Der Papst werde bei seinem Besuch „auf essentielle Fragen“ eingehen, fuhr er fort. (rv 17.9.2011)


Vatikan legt den Piusbrüdern Forderungskatalog vor
Der Vatikan hat der traditionalistischen Piusbruderschaft eine „Lehrmäßige Erklärung“ über grundlegende Glaubenslehren der katholischen Kirche zur Unterzeichnung vorgelegt. Die seit 1988 von Rom abgespaltene Priesterbruderschaft müsse nun prüfen, ob sie diesen Text akzeptiere, hieß es in einer Erklärung des vatikanischen Presseamtes vom Mittwoch. Sie wurde im Anschluss an ein Treffen des Generaloberen der Piusbruderschaft, Bernard Fellay, mit dem Präfekten der Glaubenskongregation, Kardinal William Levada, herausgegeben. Die Piusbrüder kündigten eine Stellungnahme an. (rv 14.9.2011)


Papst in Ancona: Treffen mit Familien und Verlobten
Papst Benedikt XVI. hat Priester zu Barmherzigkeit mit Geschiedenen aufgerufen. Bei einem Besuch in Ancona, der Hauptstadt der italienischen Region Marken, traf sich der Papst an diesem Sonntag Nachmittag auch mit verlobten Paaren.Am Morgen hatte Benedikt noch den Nationalen Eucharistischen Kongress feierlich beendet. Am Nachmittag und Abend dieses Sonntags aber schob sich das Thema Ehe und Familie in den Vordergrund. Der Papst traf sich in der Kathedrale mit Priestern und mit Familien – eine ungewöhnliche Kombination. „Das zeigt aufs schönste die Einheit von Weihe- und Ehesakrament“, und wie sie sich gegenseitig ergänzen“, kommentierte Anconas Erzbischof Menichelli das Bild. „Diese beiden Sakramente verweisen doch eines auf das andere, und sie drücken jedes auf seine Weise dieselbe exklusive und fruchtbare Liebe aus.“ (rv 12.9.2011)








All the contents on this site are copyrighted ©.