2011-08-16 13:27:23

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

Die XVI mensis Augusti anni MMXI


Feriae aestivae:Nuntiorum Latinorum interpres usque ad initium mensis Septembris ferias aget.

E Civitate Vaticana: "In sanctuariis eis, qui fide remoti sunt, occurrere oportet"
Ecclesia Catholica in sanctuariis hominibus fide remotis veritatemque quaerentibus magis prodesse desiderat. Hoc in quodam documento Pontificii Congregationis pro Clericis die decimo quinto, sollemnitate Sanctae Mariae in caelum Assumptionis, ad episcopos dioecesanos totius mundi, in quorum dioecesibus sanctuaria catholica sita sunt, misso notum factum est. Quo in documento de hominibus bene comprehendis atque de officiis laicis attribuendis sermo est. Ea etiam, quae ad hominum cultum pertineant et quae pio Dei sanctorumque cultui addantur, sanctuaria pluris aestimata reddere posse. ... In prima parte documenti Pontificia Congregatio certas ac definitas normas ad res divinas et sacramentum poenitentiae in sanctuariis celebranda praebet. Cardinalis Piacenza adhortatur, ut maior numerus presbyterorum ad confessionem excipiendam adsit. "Benignum et benevolum" presbyterum se praebere, qui sacramentum poenitentiae conferat. Praeterea eum animos confirmare debere. Certis rationibus prodesse posse institutionis presbyterorum suppletionem, puta ad homines adiuvandos, qui abortum patraverint. In rebus quoque, quae ad familiam et matrimonium pertineant, presbytero confessionem recipienti "evitandum esse doctrinas suas, sententias proprias aut iudicia arbitraria proferre", quae doctrinae catholicae adversentur.

Dies Iuvenum Totius Mundi: "Veni et vide!"
Pauci iam sunt dies, priusquam Dies Iuvenum Totius Mundi Matriti celebrandus incipiet. Ad decies centena milia et quinque centum milia hominum in capite Hispanico exspectabuntur. Papa Benedictus XVI die duodevicesimo mensis Augusti adveniet. "DJTM" mulieribus virisque credulis et quaerentibus institutus est. Hoc dixit ultimis praeparationibus concitantibus Yago de la Cierva, locutor ille Diei Iuvenum Totius Mundi, qui sperat regionem stimulatum iri, praesertim quod attinet ad animarum iuvenum curam.

Ex Arce Gandulfi. Summus Pontifex: "Vivaldi et Bach fide coniuncti sunt"
Occasione data vesperi arti musicae Antonii Vivaldi et Ioannis Sebatiani Bach dedicati Summus Pontifex in Arce Gandulfi delectatus est symphonia, quam Arabella Steinbacher, violinista natione Theodisca, et Albrecht Mayer, altisona tibis Gallica canens canebant, qui, dum symponia in caevedio Domus Apostolicae Gandufinae habitur, cum congregatione "News Seasons" coram cardinalibus, episcopis, presbyteris et minstris Curiae Romanae eos audientibus cecinerunt. Symphonia donum fuit Papae eiusque fratri oblatsexagesimae anniversariae memoriae eius presbyteratus occasione data. Fine symphoniae Summus Pontifex gratias egit artifecibus et vicario foreneo ex archidioecesi Bambergeni oriundo, Kiliano Kammer nomine, qui symphoniae apparandae operam quoque praestituerat.

Übersetzung:

Ferien: Der Übersetzer der Lateinnachrichten ist bis Anfang September im Urlaub.

Vatikan: „An Wallfahrtsorten auf Glaubensferne zugehen“
Die katholische Kirche möchte in Wallfahrtsorten mehr für glaubensferne, suchende Menschen tun. Das geht aus einem Dokument der vatikanischen Kleruskongregation hervor. Das Schreiben zum 15. August, dem Hochfest der Aufnahme Mariens in den Himmel, geht an alle Diözesanbischöfe der Welt, in deren Bistümern katholische Heiligtümer liegen. Darin wird unter anderem für einen verständnisvollen Umgang mit suchenden Menschen sowie den Einsatz von Laien geworben. Auch ein kulturelles Rahmenprogramm könne Wallfahrtsorte attraktiver machen, heißt es weiter. ... Im ersten Teil des Schreibens gibt die vatikanische Kleruskongregation auch sehr konkrete Anweisungen für Gottesdienst und Beichte an Wallfahrtsorten. Piacenza regt mehr Präsenz von Beichtpriestern an. „Verständnisvoll und empfangsbereit“ müsse sich ein Geistlicher zeigen, der das Sakrament der Versöhnung spendet. Außerdem solle er „ermutigend wirken“. In manchen Punkten könnte es sinnvoll sein, die Ausbildung der Beichtpriester zu ergänzen, etwa wo es um die Betreuung von Menschen geht, die abgetrieben oder Abtreibungen durchgeführt haben. Auch „im Bereich von Familie und Ehe“ müsse der Beichte hörende Priester es „vermeiden, private Lehren, persönliche Meinungen oder willkürliche Bewertungen auszusprechen“, die nicht mit der katholischen Lehre im Einklang stehen. (rv 12.08.2011)

Weltjugendtag: „Komm und sieh!“
Wenige Tage noch bis zum Startschuss für den Weltjugendtag in Madrid. Bis zu eineinhalb Millionen Menschen werden in der spanischen Hauptstadt erwartet. Papst Benedikt XVI. reist am 18. August an. Der „WJT“ ist für gläubige und suchende junge Frauen und Männer da, sagt inmitten der Hektik der letzten Vorbereitungen Yago de la Cierva, der Sprecher des Weltjugendtages. Von dem Treffen erhofft sich de la Cierva Impulse für das Land – zum Beispiel in der Jugendseelsorge. (rv 11.08.2011)

Papst: „Vivaldi und Bach verbindet Glaube“
Ein Musikabend mit Bach und Vivaldi: Am Dienstag genoss der Papst in Castel Gandolfo ein Konzert mit der deutschen Violinistin Arabella Steinbacher und dem Oboisten Albrecht Mayer. Bei der Aufführung im Innenhof des Apostolischen Palastes in Castel Gandolfo musizierten sie zusammen mit dem Ensemble „New Seasons“ vor einem Publikum aus Kardinälen, Bischöfen, Priestern und Mitarbeitern der römischen Kurie. Das Konzert war ein musikalisches Geschenk an den Papst und dessen Bruder zu ihrem 60-jährigen Priesterjubiläum. Zum Abschluss dankte der Papst den Künstlern sowie dem aus dem Erzbistum Bamberg stammenden Dekan Kilian Kemmer, der am Zustandekommen des Konzerts beteiligt war. Dabei analysierte der Papst auch das künstlerische Schaffen des katholischen Priesters Vivaldi und des evangelischen Christen Bach. (rv 10.08.2011)









All the contents on this site are copyrighted ©.