2011-08-02 20:59:08

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)



Die II mensis Augusti anni MMXI

E Civitate Vaticana/ex Italia: Praeclarus Symphoniacorum moderator Riccardus Muti laudatus est
Praeses Pontificii Concilii de Cultura, Ioannes Franciscus Cardinalis Ravasi, moderatorem illum symphoniacorum Italicus natione, Riccardum Muti nomine, diem natalem septuagesimum cum celebraret, laudavit, quem eius "Opere harmoniae musicae" fines pulchritudinis bonique extendisse Ravasi in actis diurnis Vaticanis "L´Osservatore Romano´diei Iovis scripsit subiungens se cum Riccardo Muti per multos iam annos amicitia coniunctum esse. Riccardus die duodetricesimo mensis Iulii anno millesimo nongentesimo quadragesimo primo Napoli natus ab decennio, quod anno millesimo nongentesimo septuagesimo inchoavit, musicos modos in scaenis omnium gentium moderatus est Concentibus Salisburgensibus et Opera Rei Publicae Vindobonensi non exclusis. Ab anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto usque ad annum bis millesimum quintum munere rectoris artis musicae in theatro, qui vulgo "Mailänder Scala" nuncupatur, functus est. Ab anno bis millesimo decimo primus est moderator symphoniacorum, qui a populo "Chicago Symphony Orchestra" vocantur.

E Germania/E Civitate Vaticana: Episcopi Summum Pontificem certiorem facere in animo habent
Episcopi Summum Pontificem die decimo tertio mensis Augusti de dialogis ab eis in Germania inceptis certiorem facere volunt. Hoc notum fecit Cardinalis Monacensis nomine Reinhardus Marx percontatus a quodam diurnario Monacensis publicae ephemeridis de rebus ecclesiasticis. Episcopos ad dialogum officio adstrictos hoc munus una cum praeside Conferentiae Episcoporum, illi Archiepiscopo Friburgensi Robertgo Zollitsch nomine, suscepturos esse. Ad hunc coetum praeter Reinhardum Marx episcopum illum Essendiensem, Franciscum Iosephum Overbeck nomine, et episcopum illum Osnabrugensem, Franciscum Iosephum Bode nomine, pertinere.

E Civitate Vaticana: Vigilius Noé extremum vitae spiritum edidit
Summus Pontifex Benedictus XVI Vigilium Cardinalem Noé, qui animam efflaverat, laudans in litteris, in quibus Lunae die dolore se affectum esse expressit, scripsit constare Cardinalem Noé studii sui officii sacerdotalis studiosissime testimonium perhibuisse. Praeterea Papa recoluit Noé longum tempus, pie et diligenter Sanctae Sedi operam praestasse. Magister ille Pontificiarum Celebrationum Liturgicarum, qui per multos annos Summos Pontifices in caelebrationibus adiuvaverat, die Dominica octogesimos annos natus in Urbe e vita egressus est. Angelus Sodano, ille Cardinalis Decanus, defunctum Cardinalem Italicum Virgilium Noé ut "eruditum et prudentiae plenum" praedicavit. Cardinalis Sodano Missam exsequialem, cui quoque undecim Cardinales, undeviginti Episcopi necnon multi ministri Curiae Romanae, legati et propinqui interfuerunt, die Martii in Basilica Vaticana celebrans dixit "in rerum statibus adhuc turbulentis ac seditiosis" mundialis belli alterius eum a Deo vocatum esse. Cardinalis Noé usque ad octogesimum aetatis annum explectum decem per annos Archipresbyter Basilicae Sancti Petri fuit, Fabricae Sancti Petri praefuit et Civitatis Vaticanae Vicarii Generalis munus exercuit.


Übersetzung:

2. August 2011

Vatikan/Italien: Würdigung für Star-Dirigent Riccardo Muti
Der vatikanische Kulturbeauftragte, Kardinal Gianfranco Ravasi, hat den italienischen Dirigenten zu dessen 70. Geburtstag gewürdigt. Mit seinem „Werk der musikalischen Harmonie“ habe Muti die Grenzen des Schönen und Guten ausgeweitet, schrieb Ravasi in einem Beitrag der Vatikanzeitung „L´Osservatore Romano“ in der Donnerstagsausgabe. Mit Muti verbinde ihn eine langjährige Freundschaft, so der Kardinal. Riccardo Muti, am 28. Juli 1941 in Neapel geboren, dirigierte seit den 1970er Jahren regelmäßig auf internationalen Bühnen, darunter auch die Salzburger Festspiele und die Wiener Staatsoper. Er war von 1986 bis 2005 Musikdirektor der Mailänder Scala. Seit 2010 ist er Chefdirigent des „Chicago Symphony Orchestra“. (or/kap 29.7.2011)

Deutschland: Bischöfe wollen Papst informieren
Die Bischöfe wollen den Papst am 13. August über den von ihnen angestoßenen Dialogprozess in Deutschland unterrichten. Das gab der Münchner Kardinal Reinhard Marx in einem Interview mit der „Münchner Kirchenzeitung“ bekannt. Die mit dem Dialog beauftragten Bischöfe würden diese Aufgabe gemeinsam mit dem Vorsitzenden der Deutschen Bischofskonferenz, dem Freiburger Erzbischof Robert Zollitsch, übernehmen. Zu diesem Kreis zählen außer Marx der Essener Bischof Franz-Josef Overbeck und der Osnabrücker Bischof Franz-Josef Bode. (kna/pm 29.7.2011)

Vatikan: Kardinal Vigilio Noé gestorben
Papst Benedikt XVI. hat den verstorbenen Kardinal Virgilio Noé gewürdigt. In einem Beileidsschreiben an diesem Montag schreibt der Papst, dass Kardinal Noé ein „leidenschaftliches Zeugnis priesterlichen Eifers“ bewiesen habe. Zudem erinnerte der Papst an die lange und gewissenhafte Tätigkeit Noes für den Heiligen Stuhl. Der langjährige Zeremonienmeister mehrerer Päpste starb am Sonntag im Alter von 89 Jahren in Rom. Als „aufgeklärten und klugen“ Geistlichen hat Kardinaldekan Angelo Sodano den verstorbenen italienischen Kardinal Virgilio Noe gewürdigt.
... Im „noch aufgeheizten Klima“ des Zweiten Weltkriegs sei er seiner Berufung gefolgt, sagte Sodano bei der Totenmesse am Dienstag im Petersdom, an der auch elf Kardinäle und 19 Bischöfe sowie zahlreiche Kurienmitarbeiter, Botschafter und Familienangehörige teilnahmen. Bis zu seinem 80. Lebensjahr war Noe zehn Jahre lang Erzpriester von Sankt Peter, Leiter der Dombauhütte und Generalvikar für den Vatikanstaat. (rv/kna 25 u. 27.7.2011)








All the contents on this site are copyrighted ©.