2011-07-19 17:25:25

Nuntii Latini


NUNTII STATIONIS RADIOPHONICAE VATICANAE PARTITIONIS GERMANICAE
IN LINGUAM LATINAM VERSI


Traduxit: Gero Pius Caputsapiens (Gero P. Weishaupt)

RealAudioMP3
Die IXX mensis Iulii anni MMXI

E Civitate Vaticana/e Sinis: Laus repugnandi
Sedes Apostolica agendi rationem de ordinatione episcoporum in Sinis peracta confirmavit. Sedes Apostolica Saturni die publice declaravit ordinationem diei Iovis praeteriti in dioecesi Sciantouvensi in parte meridiana Sinarum sita impertitam sine mandato pontificio peractam esse et proinde illegitimam". Romanum Pontificem de modo dolere, quo Ecclesia in Sinis tractaretur. Nonnullos episcopos Summo Pontifici adhaerentes magistratibus civilibus obstitisse, quominus illegitimae cuidam ordinationi interessent, "et expressisse, quid volerent, multiplici ratione repugnantes", ut ad verbum declaratum est. Sedem Apostolicam de his rebus "diversis fontibus" certiorem factam esse. "Quibus autem neclectis episcopi obligati sunt, ut ordinationem participarent."

E Civitate Vaticana: Cor Unum quadragtina annos exstitit
Pontificium Consilium "Cor Unum" quadragesimum "diem natalem" celebravit. Die decimo quinto anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo novum Pontificium Consilium, cuius est pro Sede Apostolica exterris gentibus adiuvandis incumbere, a Summo Pontifice Paulo VI conditum est. Hoc copiose memoravit praeses Consilii, Robertus Cardinalis Sarah nomine, in actis diurnis Vaticanis "L´Osservatore Romano". "Cor unum", inquit, "conditum est tempore, quo non pauci de modo in mundo nuntium christianum proclamandi cogitabant." Cor Unum tempore futuro eis quoque adhaerere, quae fides christiana doceret, in animo habere adiunxit. "Multa sunt incepta humana, sed ad has res quod attinet, instituta catholica hoc emolumento sunt: ad Deum animadvertunt, qui nos veram caritatem docuit, id est traditionem suiipsius." Ab anno millesimo nongentesimo quinto usque ad mensem Octobrem proximi anni Consilio praefecit ille Paulus Iosephus Cardinalis Cordes, doecesi metropolitana Paderbornensi ortus.

Ex Italia: Cassiodorus fortasse beatificabitur
Fieri potest, ut Cassiodorus, ille scriptor Romanus et vir politicus sexti saeculi, ad beatos brevi adnumeretur. Archiepiscopus Catacensis, Vincentius Bertolone nomine, causam beatificationis ei consentaneam instruit. Hoc notum factum est in illa urbe Bruttiana. Senator ille Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus ab anno quadragentesimo octogesimo quinto usque ad quinquagentesimum octogesimum vixit. Rem publicam Gotino Theodorico rege gessit et monasterium Squillacense condidit. Summus Pontifex Benedictus XVI die septimo mensis Octobris urbem Bruttianam visitabit.


Übersetzung:


19. Juli 2011

Vatikan/China: Lob des Widerstandes
Der Vatikan hat seine Haltung zu Bischofsweihen in China bekräftigt. Die Weihe vom vergangenen Donnerstag in der südchinesischen Diözese Shantou sei „ohne päpstlichen Auftrag erfolgt und daher nicht rechtmäßig“, heißt es in einer an diesem Samstag veröffentlichten Erklärung des Heiligen Stuhls. Der Papst bedaure zutiefst, wie die Kirche in China behandelt werde. Einige papsttreue Bischöfe hätten sich gegenüber den zivilen Autoritäten geweigert, an einer illegalen Weihehandlung teilzunehmen – „ihren Willen zum Ausdruck gebracht und dabei auch Formen des Widerstands geleistet“, so die Erklärung wörtlich. Der Vatikan sei darüber aus „verschiedenen Quellen“ informiert gewesen. „Dessen ungeachtet sind die Oberhirten verpflichtet worden, an der Weihe teilzunehmen.“ (rv 16.7.2011)

Vatikan: 40 Jahre Cor Unum
Das Päpstliche Hilfswerk Cor Unum feiert seinen 40. Geburtstag. Am 15. Juli 1971 wurde der neue Päpstliche Rat, der für die Auslandshilfen des Vatikans zuständig ist, von Papst Paul VI. gegründet. Daran erinnerte der Leiter des Rates, Kardinal Robert Sarah, mit einem großen Artikel in der Vatikanzeitung „Osservatore Romano“. Nach seiner Schilderung „fiel die Gründung von Cor Unum in eine Phase, in der sich viele Gedanken machten über die Art und Weise des christlichen Zeugnisses in der Welt“. Cor Unum wolle auch in nächster Zeit seiner christlichen Inspiration treu bleiben, so Kardinal Sarah: „Es gibt viele menschenfreundliche Initiativen, aber die katholischen Einrichtungen haben in diesem Bereich einen Pluspunkt: Sie weisen auf Gott hin, der uns die wahre Liebe gelehrt hat, nämlich die Selbsthingabe.“ Von 1995 an bis zum Oktober letzten Jahres wurde der Rat vom aus dem Erzbistum Paderborn stammenden heutigen Kardinal Paul Josef Cordes geleitet. (rv 15.7.2007)

Italien: Mögliche Seligsprechung Cassiodors
Cassiodor, ein römischer Schriftsteller und Politiker des sechsten Jahrhunderts, wird womöglich bald zu den Seligen der Kirche zählen. Der Erzbischof von Catanzaro, Vincenzo Bertolone, hat für ihn ein entsprechendes Seligsprechungsverfahren auf den Weg gebracht. Das wurde heute in der Stadt im süditalienischen Kalabrien bekannt. Der Senator Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus lebte von 485 bis 580; er machte seine politische Karriere unter dem ostgotischen König Theoderich und ist Gründer eines Klosters in Squillace. Papst Benedikt XVI. wird am 7. Oktober Kalabrien besuchen. (agi 14.7.2011)








All the contents on this site are copyrighted ©.