Summorum Pontificum
cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia Divinae Maiestati cultum
dignum offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et «ad utilitatem totius Ecclesiae
Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium servandum
est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum universali Ecclesia
non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter
acceptos ab apostolica et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores
vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius
legi credendi respondet».
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt,
nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus
ac culturae a Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae populis transmittendos
curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii quam Officii Divini formam, uti in
Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos quoque et moniales maxime
fovit, qui sub Regula sancti Benedicti militantes, ubique simul cum Evangelii annuntiatione
illam quoque saluberrimam Regulae sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei
nihil praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum morem Romanum non
solum fidem et pietatem sed et culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique
liturgiam latinam variis suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis
permultos Sanctos in vita spirituali stimulasse atque tot populos in religionis virtute
roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus
efficacius expleret, plures alii Romani Pontifices decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem
impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V, qui magno cum studio pastorali, Concilio
Tridentino exhortante, totum Ecclesiae cultum innovavit, librorum liturgicorum emendatorum
et «ad normam Patrum instauratorum» editionem curavit eosque Ecclesiae latinae usui
dedit. Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale Romanum, quod
in romana urbe succrevit, atque succedentibus saeculis gradatim formas assumpsit,
quae cum illa in generationibus recentioribus vigente magnam habent similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices Romani sunt persecuti,
cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque liturgicos determinaverunt,
ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo ampliorem iam complexi sunt redintegrationem».
Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII, sanctus Pius X, Benedictus
XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium
Vaticanum II desiderium expressit, ut debita observantia et reverentia erga cultum
divinum denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae aetatis aptaretur. Quo desiderio
motus, Decessor noster Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos instauratos et
partim innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique terrarum permultas
in linguas vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus libenter
recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem typicam Missalis Romani recognovit.
Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium liturgicum [...] rursus,
dignitate splendidum et concinnitate» appareret.
Aliquibus autem in regionibus
haud pauci fideles antecedentibus formis liturgicis, quae eorum culturam et spiritum
tam profunde imbuerant, tanto amore et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut
Summus Pontifex Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984
speciali Indulto “Quattuor abhinc annos”, a Congregatione pro Cultu Divino exarato,
facultatem concessit utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem
1988 Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis “Ecclesia Dei” Motu proprio datis,
Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late et generose in favorem omnium fidelium
id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore
Nostro Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus Cardinalibus
in Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006 habito, omnibus mature perpensis,
invocato Spiritu Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS
quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio
“Legis orandi” Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale autem Romanum a S. Pio
V promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti extraordinaria expressio
eiusdem “Legis orandi” Ecclesiae et ob venerabilem et antiquum eius usum debito gaudeat
honore. Hae duae expressiones “legis orandi” Ecclesiae, minime vero inducent in divisionem
“legis credendi” Ecclesiae; sunt enim duo usus unici ritus romani.
Proinde
Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani a B. Ioanne XXIII anno
1962 promulgatam et numquam abrogatam, uti formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae,
celebrare licet. Conditiones vero a documentis antecedentibus “Quattuor abhinc annos”
et “Ecclesia Dei” pro usu huius Missalis statutae, substituuntur ut sequitur:
Art.
2. In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus ritus latini, sive
saecularis sive religiosus, uti potest aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII
anno 1962 edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970 promulgato,
et quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem secundum unum
alterumve Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec Ordinarii
sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae consecratae atque Societatum
vitae apostolicae iuris sive pontificii sive dioecesani quae in celebratione conventuali
seu “communitatis” in oratoriis propriis celebrationem sanctae Missae iuxta editionem
Missalis Romani anno 1962 promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si singula communitas
aut totum Institutum vel Societas tales celebrationes saepe vel plerumque vel permanenter
perficere vult, res a Superioribus maioribus ad normam iuris et secundum leges et
statuta particularia decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de
quibus supra in art. 2 admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles
qui sua sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni
liturgicae antecedenti adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum petitiones
ad celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani anno 1962 editi, libenter
suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur bonum horum fidelium cum ordinaria
paroeciae pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis 392, discordiam
vitando et totius Ecclesiae unitatem fovendo. § 2. Celebratio secundum Missale
B. Ioannis XXIII locum habere potest diebus ferialibus; dominicis autem et festis
una etiam celebratio huiusmodi fieri potest. § 3. Fidelibus seu sacerdotibus id
petentibus, parochus celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat etiam in
adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae aut celebrationes occasionales,
verbi gratia peregrinationes. § 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes,
idonei esse debent ac iure non impediti. § 5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales
nec conventuales, Rectoris ecclesiae est concedere licentiam de qua supra.
Art.
6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo, Lectiones proclamari
possunt etiam lingua vernacula, utendo editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art.
7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita a parocho non
obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum dioecesanum. Episcopus enixe rogatur
ut eorum optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi celebrationem providere non potest
res ad Pontificiam Commissionem “Ecclesia Dei” referatur.
Art. 8. Episcopus,
qui vult providere huiusmodi petitionibus christifidelium laicorum, sed ob varias
causas impeditur, rem Pontificiae Commissioni “Ecclesia Dei” committere potest, quae
ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis,
licentiam concedere potest utendi rituali antiquiore in administrandis sacramentis
Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis Infirmorum, bono animarum id suadente. §
2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis sacramentum utendo
Pontificali Romano antiquo, bono animarum id suadente. § 3. Fas est clericis in
sacris constitutis uti etiam Breviario Romano a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam personalem
ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam antiquiorem ritus romani erigere
aut rectorem vel cappellanum nominare, servatis de iure servandis. Art. 11. Pontificia
Commissio “Ecclesia Dei” a Ioanne Paulo II anno 1988 erecta, munus suum adimplere
pergit. Quae Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quae Romanus Pontifex
ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus
iam gaudet, auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de observantia et applicatione
harum dispositionum. Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio
datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima quarta Septembris
huius anni, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, servari iubemus, contrariis quibuslibet
rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis
Iulii, anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio. ***
1 Institutio
generalis Missalis Romani, Editio tertia, 2002, 3972 Ioannes Paulus Pp. II, Litt.
ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899. 3 Ibid. 4
S. Pius Pp. X, Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc duos annos (23 Octobris 1913):
AAS 5 (1913), 449-450; cfr Ioannes Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4
Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899. 5 Cfr Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap.
Motu proprio datae Ecclesia Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80 (1988), 1498.