Lettera Enciclica "Deus Caritas Est" di Benedetto XVI - versione integrale in Latino
BENEDICTI PP. XVI SUMMI PONTIFICIS LITTERAE ENCYCLICAE DEUS CARITAS EST EPISCOPIS
PRESBYTERIS ET DIACONIS VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS
LAICIS DE CHRISTIANO AMORE
PROOEMIUM 1. « DEUS CARITAS EST, et, qui manet
in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet » (1 Io 4, 16). Haec Primae
Epistulae Ioannis voces singulari quidem perspicuitate veluti fidei christianae
centrum aperiunt: christianam Dei imaginem atque etiam congruentem hominis imaginem
eiusque itineris. Praeterea eodem hoc in versiculo nobis concedit Ioannes compendiariam,
ut ita dicamus, christianae vitae formulam: « Et nos cognovimus et credidimus caritati
quam habet Deus in nobis ». Nos Dei caritati credidimus — sic praecipuam
vitae suae electionem declarare potest christianus. Ad initium, cum quis christianus
fit, nulla est ethica voluntas neque magna quaedam opinio, verumtamen congressio datur
cum eventu quodam, cum Persona quae novum vitae finem imponit eodemque tempore certam
progressionem. Suo in Evangelio iam notaverat Ioannes hunc eventum hisce verbis: «
Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit
in eum... habeat vitam aeternam » (3, 16). Cum medio puncto amoris suscepit christiana
fides id quod fidei Israel fuerat nucleus simulque eidem nucleo novam addidit altitudinem
atque amplitudinem. Credens enim Israelita cotidie vocibus precatur Libri Deuteronomii,
ubi includi is novit suae vitae nucleum: « Audi, Israel: Dominus Deus noster, Deus
unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota
fortitudine tua » (6, 4-5). In unicum aliquod praescriptum coniunxit Iesus amoris
Dei mandatum cum amoris proximi praecepto, quod quidem continetur in Libro Levitico:
« Diliges proximum tuum sicut te ipsum » (19, 18; cfr Mc 12, 29-31). Quoniam
prior nos Deus dilexit (cfr 1 Io 4, 10), nunc non est iam tantum « praeceptum
» amor, verum est responsio erga amoris donum, quo Deus nobis occurrit. In orbe,
ubi cum Dei nomine nonnumquam etiam vindicta quin immo officium odii et violentiae
coniunguntur, hic nuntius magnum habet in praesentia pondus atque certam quandam significationem.
Hac de causa in his Nostris primis Encyclicis Litteris de amore cupimus loqui quo
Deus nos replet quique a nobis cum aliis communicari debet. Sic harum Encyclicarum
Litterarum duae magnae demonstrantur partes, quae inter se arte nectuntur. Earum prima
pars prae se magis indolem speculativam fert, quandoquidem in ea — Nostri Pontificatus
initio — quaedam de Dei amore praecipua extollere volumus, quem ipse arcana gratuitaque
ratione homini praebet, una cum intrinseco vinculo illius Amoris cum humani amoris
natura. Altera pars certiorem habet speciem, quoniam amoris in proximum mandati ecclesiale
exercitium tractat. Argumentum peramplum exhibetur; attamen longior quaedam tractatio
propositum excedit harum Litterarum Encyclicarum. Nostra est voluntas in quibusdam
praecipuis elementis perstare, sic ut in mundo renovata quaedam operositatis vis excitetur
uti amori Dei humanum responsum.PARS PRIMA AMORIS UNITAS IN CREATIONE ET SALUTIS
HISTORIALoquelae quaestio 2. Dei amor nobis quaestio est de vita principalis
atque interrogationes fert decretorias quid sit Deus quidque simus nos. Hac de re
nos ante omnia vocabulorum impedit difficultas. Verbum enim « amoris » nostra aetate
factum est unum ex maxime adhibitis vocabulis et etiam pessime tractatis, cui videlicet
interpretationes addimus prorsus inter se adversantes. Etiamsi harum Litterarum Encyclicarum
argumentum in ipsam intelligentiam atque usum amoris dirigitur apud Sacras Litteras
et Ecclesiae Traditionem, non possumus tamen simpliciter recedere a significatione
quam idem verbum varias apud culturas et in hodierno sermone obtinet. In primis
meminimus Nos latissimae verborum provinciae quam occupat vox « amoris »: de amore
patriae agitur, sicut et de amore in proprium vitae munus, de amore inter amicos,
de amore erga proprium opus, de amore inter parentes filiosque, inter fratres ac familiares,
de amore in proximum deque amore in Deum. Hac profecto in significationum multitudine
tamen excellit amor inter virum ac mulierem, ubi corpus animaque inseparabiles concurrunt
et ubi etiam promissio felicitatis hominibus recluditur quae recusari videtur non
posse, perinde ac amoris per excellentiam imago perfecta, ad quam primo intuitu cetera
universa amoris genera deflorescunt. Hinc oritur quaesitum: omnesne amoris hae formae
tandem consociantur et amor ille, etiam ipsa in varietate propriarum demonstrationum,
denique unicus et solus est, an contra eodem uno vocabulo utimur ad res prorsus diversas
significandas?« Eros » et « agape » – diversitas et unitas 3.
Amori inter virum ac mulierem, qui non ex cogitatione nascitur neque ex sola voluntate
verum certo quodam modo homini imponitur, Graecia antiqua nomen tribuit eros.
Iam in antecessum fatemur Vetus Testamentum Graecum bis tantum, Novum contra Testamentum
numquam vocabulum eros adhibere: tribus enim ex vocibus Graecis ad amorem spectantibus
— eros, philia (amicitiae amor) et agape — Novi Testamenti scripta
concedunt quoddam fere privilegium extremo nomini, quod in Graeca lingua potius ad
marginem remittebatur. Quod amicitiae ad amorem (philia) attinet, is repetitur
et in Ioannis Evangelio altiorem accipit significationem, quatenus necessitudinem
inter Iesum eiusque discipulos declarat. Haec exclusio verbi eros atque simul
novus amoris prospectus qui per vocem exprimitur agape eo usque quasi exclusam
sine dubitatione in christianae vitae novitate aliquid necessarium omnino ad amorem
comprehendendum designat. In censura christiani nominis quae ad ab illuminismi tempore
profecta processit maiore usque vehementia, haec novitas modo plane negativo est aestimata.
Ad mentem Friderici Nietzsche christiana religio dicitur venenum bibendum dedisse
ipsi eros, qui licet non inde moreretur, impulsum accepit ut in vitium corrumperetur.1
Ita philosophus Germanicus communem late diffusam sententiam testabatur: nonne suis
mandatis atque vetitis Ecclesia rem vitae pulcherrimam fortasse reddit nobis amaram?
Nonne fortasse nuntios prohibitionis attollit Ecclesia ibi omnino ubi laetitia nobis
a Creatore praeparata felicitatem nobis praebet quae praegustare nos etiam sinit aliquid
de Divina natura? 4. Num ita revera sese res habent? Delevit revera christiana
religio amorem — eros? Respiciamus mundum ante aetatem christianam. Certissime
congruentes cum aliis culturis, viderunt Graeci in illo eros ante omnia aliquam
ebrietatem, nempe rationis ipsius oppressionem per « divinum furorem » qui hominem
ad ipsius vitae limitem abripit et, quod sic potestate quadam divina percutitur, quam
maximam beatitudinem facit ut ipse experiatur. Reliquae omnes inter caelum terramque
potestates sic videntur minoris cuiusdam momenti: « Omnia vincit amor », ait in
Bucolicis Vergilius atque addit: « et nos cedamus amori ».2 In religionibus
habitus hic in fertilitatis cultus inductus est, ad quos etiam « sacra » pertinebat
prostitutio quae florebat multis in templis. Sic celebrabatur eros veluti divina
quaedam vis, tamquam communio cum divina natura. Huic religionis formae, quae uti
validissima invitatio dissidet a fide in unicum Deum, Vetus Testamentum firmissime
est adversatum, quam tamquam religionis perversitatem oppugnavit. Hinc vero minime
eros repudiavit in se, sed quasi bellum indixit eius eversioni deletoriae, quoniam
falsa divinizatio eros, quae hic contingit, destituit eum dignitate, eripit
ei humanitatem. Nam in templo meretrices, quae ebrietatem Divini concedere debent,
non tractantur uti homines ac personae, sed adsunt tantummodo uti instrumenta ad «
furorem divinum » excitandum: non sunt ipsae revera deae, verum humanae personae,
quibus alii abutuntur. Hanc ob rem eros ebrius et immoderatus non est ascensio,
« exstasis » adversus naturam Divinam, sed prolapsus hominisque dignitatis imminutio.
Sic manifestum evadit eros indigere disciplina et purificatione ut homini concedat
non alicuius momenti voluptatem, sed quandam culminis vitae praegustationem, illius
nempe beatitudinis quam tota nostra natura appetit. 5. Duae quidem res manifesto
oriuntur in hac celeri contemplatione ipsius imaginis eros in historia atque
hoc praesenti tempore. Ante omnia inter amorem et Divinum existit quaedam quasi necessitudo:
infinitatem enim aeternitatemque promittit amor — rem scilicet maiorem et aliam omnino
atque cotidianam vitae nostrae condicionem. Eodem autem tempore perspectum est viam
hunc ad finem in eo simpliciter non consistere quod quis se sinat instinctu vinci.
Necessariae purificationes sunt et maturationes quae per abdicationis quoque tramitem
progrediuntur. Hoc non est repudiatio ipsius eros neque eius « venenatio »,
sed sanatio propter veram illius magnitudinem. Hoc pendet in primis ab ipsa hominis
constitutione qui corpore constat atque anima. Homo revera sui ipsius proprius evadit,
quotiens corpus et anima penitus coniunguntur; haec eros concertatio revera
evincitur, cum haec efficitur coniunctio. Si vero solus spiritus homo esse studet
cupitque carnem reicere veluti hereditatem ut ita dicamus tantum animalis propriam,
tunc dignitatem suam tam spiritus quam corpus amittunt. At si altera ex parte ille
spiritum repudiat iudicatque materiam, nempe corpus, tamquam unicam veritatem, aequabiliter
suam perdit magnitudinem. Per iocum Epicureus Gassendi salutatione illa Cartesium
appellavit: « O Anima! ». Cui Cartesius respondit: « O Caro! ».3 Verumtamen
neque solus spiritus neque corpus solum amat: homo enim est, persona videlicet, quae
uti creatura composita amat, ad quam pertinent corpus et anima. Tunc tantum, cum in
unum quiddam ambo revera coalescunt, plene sui ipsius fit homo. Uno hoc modo amor
— eros — veram ad suam maturescere valet magnitudinem. Non raro hodie christianis
praeteritis obicitur quod corporeae veritatis fuerint adversarii; reapse in hanc partem
proclivitates semper fuerunt. Verumtamen corporis extollendi via, cuius hodie sumus
ipsi testes, prorsus decipit. Deiectus enim eros merum ad « sexum » merx aliqua
evadit, « res » nuda quam emi licet vendique, homo immo vero ipse fit mercimonia.
Re vera non est haec omnino magna illa hominis affirmatio proprio de corpore. Ille
contra nunc corpus aestimat atque sexum tamquam materiam dumtaxat sui ipsius quam
iudicio quodam adhibet et penitus lucratur. Haec tamen pars est quae ei non sicut
provincia libertatis videtur, sed aliquid potius quod suo modo reddere ille simul
conatur iucundum et innocens. Reapse consistimus hic ante corporis humani depravationem
quod non amplius totum ingreditur vitae nostrae libertatem, quod non iam viva demonstratio
est totius summae vitae nostrae, at in regionem abicitur dumtaxat biologicam. Quae
videtur corporis esse honoratio cito transire potest in odium naturae corporalis.
Ex contrario hominem semper iudicavit christiana fides tamquam ens unum et duplex,
in quo spiritus et materies mutuo miscentur, dum ita profecto alterutrum novam experitur
nobilitatem. Sic est: studet eros attollere nos « in exstasi » versus divinum,
extra nos perducere nos ipsos; verum hanc ob rem poscit ascensionis cursum et abnegationum,
purgationum ac sanationum. 6. Quomodo fingere nobis in re possumus hoc ascensionis
et purificationis iter? Quo pacto amor vivi valet, ut eius humana divinaque promissio
plane compleatur? Primam magni ponderis indicationem reperire possumus in Cantico
Canticorum, videlicet uno Veteris Testamenti librorum, bene cognito a mysticis.
Secundum hodie vigentem interpretationem carmina hunc in Librum inclusa primitus fuerunt
cantus amoris, fortasse principio dedicati Hebraeorum nuptiarum celebritati, ubi coniugalis
efferendus erat amor. His in adiunctis plurimum id ipsum docet quod per eundem librum
duae diversae voces « amorem » indicantes deteguntur. Ante omnia vocabulum habemus
« dodim » — pluralis forma qua amor adhuc incertus profertur, nempe in condicione
generalis cuiusdam inquisitionis. Huic autem vocabulo deinceps sufficitur verbum «
ahabà », quod in Veteris Testamenti interpretatione Graeca vox similis sonitus
« agape » substituit, quae, prout iam vidimus, indicium proprium amoris est
facta pro biblica rerum conceptione. Contra amorem indefinitum et adhuc inquirentem,
hoc verbum experimentum exprimit amoris qui nunc vere fit alterius hominis inventio,
excedendo indolem personalem, ad proprium commodum proclivem, quae antea manifesto
dominabatur. Nunc alterius hominis curatio fit amor et sollicitudo pro eo. Non se
ipsum amplius quaerit, immersionem in felicitatis ebrietatem; verum amati hominis
quaerit bonum: abdicatio evadit quae ad sacrificium parata est quin immo illud conquirit. Partem
amoris efficit progredientis ad altiora stadia, ad suas extremas purificationes, ut
manentem statum inquirat et quidem duplici intellectu: sensu exsclusionis — « sola
praesto est unica haec persona » — atque sensu « sempiternae condicionis ». Summam
enim vitae complectitur amor omni quidem in ipsius aspectu, etiam temporis. Non aliter
se res habere potest, quoniam promissum eius spectat ad rem definitam: prospicit in
aeternitatem amor. Ita, amor est « exstasis », attamen non aliqua exstasis veluti
tempore ebrietatis, sed exstasis uti iter, tamquam stabilis exodus de persona in se
ipsa clausa adversus propriam liberationem in dono sui ipsius, atque omnino sic versus
novam sui detectionem, quin immo versus Dei inventionem: « Quicumque quaesierit animam
suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam
» (Lc 17, 33), ait Iesus — cuius afirmatio apud Evangelia reperitur pluribus
in variationibus (cfr Mt 10, 39; 16, 25; Mc 8, 35; Lc 9, 24;
Io 12, 25). Sic iter proprium suum describit Iesus quod per crucem ad resurrectionem
illum perducit: est iter grani frumenti quod decidit in terram ac perit et sic multum
profert fructum. Ab sui personalis sacrificii ipso principio atque amoris qui in illo
suam attingit perfectionem proficiscens, his verbis ipse describit etiam amoris essentiam
et hominum in universum vitae. 7. Deliberationes nostrae, initio potius philosophicae,
de amoris essentia per interiorem vim ad fidem usque biblicam nos nunc perduxerunt.
Principio enim quaestio est posita utrum variae, immo contrariae, vocabuli amoris
significationes subaudiant quandam altiorem unitatem an contra manere debeant solutae,
una iuxta aliam. Ante omnia tamen quaestio emersit habeatne nuntius amoris nobis a
Sacris Bibliis adlatus nec non ab Ecclesiae Traditione aliquid commune cum universali
hominum amoris experientia an fortasse illi potius opponatur. Huius rei causa incidimus
duas in principales voces quae sunt: eros uti titulus amoris « mundani » significandi
atque agape tamquam amoris declaratio qui fide nititur eaque conformatur. Hi
duo conceptus crebro inter se opponuntur ut « ascendens » amor et amor « descendens
». Aliae quoque praesto sunt similes definitiones, verbi gratia distinctio inter amorem
possesivum atque amorem oblativum (amorem concupiscentiae — amorem benevolentiae),
cui interdum etiam amor subiungitur qui ad propriam spectat utilitatem. In philosophica
atque theologica disceptatione haec discrimina saepius ad extremum deducebantur, usquedum
inter se opponebantur: amor proprie christianus esse dicebatur descendens, oblativus,
id est agape; cultura autem non christiana, praesertim Graeca, amore signabatur
ascendente, cupido et possessivo, qui nempe est eros. Si quis autem voluerit
hanc oppositionem ad ultima producere, christianae rei essentia separabitur a principalibus
vitae rationibus ipsorum hominum atque in se iam alium orbem constituit, qui fortasse
mirabilis erit, at penitus ab ipsa summa vitae humanae segregatus. Re quidem vera
eros et agape — amor ascendens atque amor descendens — non se sinunt umquam
inter se seiungi. Quo enim plus etiam aliis modis rectam unitatem reperiunt in una
amoris veritate, eo sane plus vera amoris natura in universum completur. Etiamsi principio
ipse eros in primis est studiosus, ascendens — quod fascinum ex magna felicitatis
pollicitatione procedit — appropinquans deinde alteri, minus usque interrogabit de
se atque beatitatem alterius plus usque inquiret, magis semper de illo sollicitabitur,
sese donabit atque cupiet « pro altero se esse ». Sic tempus agape in eum inseritur;
alioquin eros decidit perditque suam ipsius naturam. Aliunde vero homo non
potest vivere tantummodo de amore oblativo, descendente. Non valet semper solum donare,
etiam recipere debet. Quicumque amorem donare vult, illum tamquam donum ipse recipiat
oportet. Quemadmodum ipse ait Dominus — profecto fieri potest homo fons et origo unde
aquae vivae flumina erumpunt (cfr Io 7, 37-38). At ut talis fiat ipse fons,
ipse usque denuo bibat oportet ex primigeno illo et primo fonte qui est Iesus Christus,
cuius ex transfixo corde amor Dei scaturit (cfr Io 19, 34). Viderunt Patres
Ecclesiae variis modis figuratam, in Iacob scalae narratione, hanc coniunctionem inseparabilem
inter ascensionem et descensionem, inter eros qui Deum conquirit et agape
qui receptum transmittit donum. In illo biblico scripto narratur patriarcha Iacob
in somno vidisse supra petram, quae illi fuit uti pulvinus, scalam quae ad caelum
usque pertingebat, per quam ascendebant descendebantque Dei angeli (cfr Gn
28, 12; Io 1, 51). Percellit maxime animum interpretatio quam Pontifex Gregorius
Magnus sua in Regula Pastorali huius facit visionis. Dicit enim ille: in contemplatione
radices agere debet pastor bonus. Hoc dumtaxat modo valebit ipse aliorum intra se
suscipere necessitates, ita ut ipsius propriae evadant: « Per pietatis viscera
in se infirmitatem caeterorum transferat ».4 Hoc loco se refert sanctus
Gregorius ad sanctum Paulum qui sublime abripitur summa in Dei arcana sicque descendens
omnia omnibus fieri potest (cfr 2 Cor 12, 2-4; 1 Cor 9, 22). Exemplum
praeterea Moysis indicat qui in sacrum tabernaculum denuo semper ingreditur cum Deo
colloquens ut sic, a Deo recedens, utilis suo populo esse possit. « Intus in contemplationem
rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur ».5 8. Primam ita repperimus
responsionem, adhuc potius universalem, duabus superius positis quaestionibus: « amor
» denique unica res est, variis quamvis cum aspectibus; unus interdum vel alius aspectus
magis emergere potest. Ubi vero duo eius aspectus penitus inter se seiunguntur, nascitur
ridicula quaedam imago vel utcumque est forma reductiva amoris. Et in summa vidimus
etiam biblicam fidem non efficere quendam mundum parallelum vel mundum illi primigenio
eventui humano contrarium qui amor est, sed totum suscipere hominem eiusque adiuvare
amoris inquisitionem ut is purificetur eodemque tempore novi aspectus ei aperiantur.
Haec biblicae fidei novitas duobus ante omnia commonstratur in locis, qui digni sunt
ut extollantur: videlicet in Dei imagine et imagine hominis.De biblicae fidei novitate 9.
De nova imagine Dei in primis agitur. In culturis quae circa Sacra Biblia versantur,
dei deorumque imagines, usque ad finem, parum perspicuae et inter se perstant discrepantes.
Biblica autem progrediente fide, magis usque id fit manifestum univocumque, quod praecipua
Israel precatio, Shema scilicet, his verbis summatim
prestringit: « Audi Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est » (Dt 6, 4).
Unus est Deus, qui caelum terramque creavit ideoque omnium hominum quoque est Deus.
Duo in hac disceptatione sunt singularia, omnes ceteros deos non esse Deum et omnes
item res, in quibus vivimus, a Deo manare, ab Eo esse creatas. Creandi certe notio
etiam alibi reperitur, sed hic tantummodo prorsus patet non quemlibet deum, at unum
verum Deum, ipsum omnium rerum esse factorem; quae ex eius creandi Verbi potentia
oriuntur. Id significat eius creaturam ei esse caram, quandoquidem eam ipse voluit,
eam ipse « fecit ». Magni momenti sic altera exstat pars: Deus hic hominem amat. Divina
potentia, quam Aristoteles, Graeca philosophia attingente fastigium, meditando intellegere
studuit, certe omnium hominum est quiddam desiderandum et amandum — quia amatur, haec
deitas mundum movet 6 —, sed nulla re indiget ipsa et non diligit, solummodo
diligitur. Enimvero unus Deus, in quo Israel credit, personaliter amat. Eius amor
praeterea electivus est amor: inter omnes gentes ipse Israel eligit eumque amat —
ut hoc vero ipso modo humanitas universa sanetur. Ipse amat, et amor hic eius sine
dubio veluti eros designari potest, qui tamen est etiam et prorsus agape.7 Osee
potissimum et Ezechiel prophetae per audaces amatorias imagines hanc Dei in eius populum
cupiditatem significarunt. Dei cum Israel necessitudo sponsalium coniugiique imaginibus
collustratur; quapropter idolatria adulterium est et prostitutio. Quod cum ita sit
— quemadmodum significavimus — re cultus attinguntur fertilitatis et eros abusus,
sed eodem tempore inter Israel et Deum fidelitatis vinculum describitur. Dei Israelisque
amoris narratio in eo penitus sistit quod ipse Torah ei tradit, Israel scilicet
germanam hominis naturam recludit atque veri humanismi iter demonstrat. Historia haec
in eo nititur quod homo, in Deo uno fidem servando, experitur se esse a Deo ipsum
amatum et in veritate laetitiam, in iustitia detegere — quae in Deo laetitia eius
fit essentialis felicitas: « Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super
terram ... Mihi autem adhaerere Deo bonum est » (Ps 73 [72], 25.28). 10.
Dei in hominem eros — quemadmodum diximus — eadem opera est prorsus agape.
Non modo quia gratuito omnibus ex partibus donabitur, nullo antecedente merito, sed
etiam quia amor est qui ignoscit. Osee potissimum agape modum nobis ostendit
in Dei erga hominem amore, qui multum adspectui gratuitatis antecellit. Israel « adulterium
» patravit, Foedus fregit; debet eum iudicare Deus et repudiare. Hoc autem ipso loco
demonstratur Deum esse Deum, non hominem: « Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel?
... Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. Non faciam furorem
irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio
tui Sanctus » (Os 11, 8-9). Flagrans Dei amor in populum suum — in hominem
— ignoscens est simul amor. Sic est is magnus ut contra se ipsum vertat Deum, eius
amorem contra eius iustitiam. Christianus, in hoc, Crucis mysterium per speciem adumbrari
intellegit: sic Deus hominem diligit, ut, se ipsum efficiens hominem, usque ad mortem
eum sequatur atque hoc modo iustitiam et amorem conciliat. Philosophicus adspectus
itemque historicus-religiosus in hac Sacrorum Bibliorum ratione revelandus in eo nititur
quod ex una parte nos ante imaginem ponimur Dei, stricte quidem metaphisicam: absolute
est Deus omnium rerum primigenius fons; sed hoc omnium rerum creandarum principium
— Logos, primordialis ratio — est eadem opera amans quiddam, veri amoris impetu
praeditum. Hoc modo eros summe extollitur, sed eodem tempore ita purificatur
ut cum agape misceatur. Quocirca intellegere possumus Canticum Canticorum
in Sacrae Scripturae canonem receptum, esse explicatum ex eo quod canticis his amoris
demum Dei necessitudo significatur cum homine vicissimque hominis cum Deo. Hac ratione
Canticum Canticorum factum est, tam in Christianis quam in Iudaicis litteris,
cognitionis ac mysticae experientiae scaturigo, in qua biblicae fidei essentia manifestatur:
ita sane, est hominis cum Deo consociatio — somnium scilicet hominis primigenium —,
at haec consociatio non debet una simul fundi, in oceano videlicet Divini sine nomine
mergi; est coniunctio quaedam quae amorem gignit, in quo ambo — Deus et homo — sui
ipsorum manent atque tamen plene unum fiunt: « Qui adhaeret Domino, unus Spiritus
est » cum eo (1 Cor 6, 17), ait sanctus Paulus. 11. Biblicae fidei prima
res nova, sicut perspeximus, Dei est imago; altera, cum ea essentialiter coniuncta,
in hominis imagine reperitur. Biblica creationis narratio de primi hominis solitudine
disserit, scilicet Adami, cui adiumentum Deus addere vult. Nihil autem ex rebus creatis
auxilium illud homini afferre potest, quo ipse indiget, licet omnibus bestiis agri
cunctisque volatilibus nomen dederit, in suae vitae ambitum ea ingerens. Tunc ex hominis
costa mulierem fingit Deus. Nunc Adamus, cuius indiget, auxilium reperit: « Haec nunc
os ex ossibus meis et caro de carne mea! » (Gn 2, 23). Ex his rebus narratis
opinationes quaedam intellegi possunt, quae exempli gratia etiam in fabula exstant,
quam Plato refert, ubi primigenius homo globosus erat, eo quod completus in se suisque
rebus sufficienter praeditus ipse erat. Sed suam propter superbiam a Iove bipertitus
est, sic nunc alteram dimidiam partem desiderat et ad eam decurrit, ut suam integritatem
reperiat.8 In Sacrarum Scripturarum narratione de poena non fit mentio;
at quod homo quodammodo est imperfectus, ex constitutione itineratur, alteram suae
integritatis complentem partem inventurus, cogitatio scilicet procul dubio adest illa,
ad quam ipse solummodo cum altero sexu per communionem potest esse « perfectus ».
Sic biblica narratio de Adamo prophetia concluditur: « Quam ob rem relinquet vir patrem
suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam » (Gn 2, 24). Duae
hic reperiuntur maioris momenti notiones: eros in ipsius natura hominis est
quasi defixus; Adamus aliquid exquirit atque « relinquet patrem suum et matrem » mulierem
inquisiturus. Sua in unitate tantum humanitatis integritatem fingunt, « una caro »
fiunt. Non minus praestat altera notio: in cursu quodam, qui in creatione nititur,
ad matrimonium committit eros hominem, ad vinculum scilicet quoddam, singulariter
definiteque signatum. Sic et sic tantum suus intimus finis ad effectum adducitur.
Ad unius Dei imaginem monogamicum coniugium respondet. Matrimonium, quod in amore
unico ac definito fundatur, imaginem efficit Dei necessitudinis cum eius populo ac
vicissim: ratio qua Deus amat mensura fit humani amoris. Artum hoc inter eros
et coniugium in Bibliis Sacris vinculum fere in litteris extra ea similitudinem non
reperit.Christus Iesus – Dei incarnatus amor 12. Etiamsi adhuc usque Vetus
Testamentum plerumque tractavimus, intima tamen duorum Foederum coagmentatio veluti
una christianae fidei Scriptura est patefacta. Vera Novi Testamenti novitas haud in
novis opinationibus sistit, sed in ipsa Christi effigie, qui cogitationibus praebet
carnem et sanguinem — inauditum realismum. In Vetere iam Testamento biblica novitas
non tantum exsistit ex abstractis notionibus, sed ex Dei inopinata opera et quodammodo
inaudita oritur. Ratio haec agendi Dei dramatis formam nunc acquirit, eo quod in Iesu
Christo ipse Deus « ovem amissam » persequitur, humanitatem videlicet dolentem atque
deperditam. Cum Iesus suis in similitudinibus de pastore disserit, qui ad amissam
ovem vadit, de muliere drachmam quaerente, de patre qui prodigo filio occurrit eumque
amplexatur, id non in verba tantum recidit, sed eius essentiae et actionis rationem
explanat. Eius per crucem in morte illud completur per quod contra se vertit Deus,
in quo ipse se tradit, hominem sublevaturus eumque servaturus — amor hic in forma
sua extrema adest. Visus in Christi latus perfossum conversus, de quo apud Ioannem
fit mentio (cfr 19, 37), illud comprehendit ex quo hae Litterae Encyclicae initium
sumpserunt: « Deus caritas est » (1 Io 4, 8). Ibi nempe veritas haec spectari
potest. A quo initio capto, definiatur oportet quid sit amor. Ex hoc visu sumens initium,
videndi amandique semitam reperit christianus. 13. Iesus huic oblationis actui
perpetuam per constitutam in Novissima Cena Eucharistiam tribuit praesentiam. Antecapit
ipse suam mortem resurrectionemque, iam illa hora suis discipulis in pane et vino
se ipsum tradens, suum corpus suumque sanguinem tamquam novum manna (cfr Io 6,
31-33). Si vero antiqui somniaverunt, ad extremum verum hominis cibum — id quo homo
vivit — esse Logos, aeternam sapientiam, nunc hic Logos nobis vere factus
est alimentum — veluti amor. Eucharistia in actu oblationis Iesu nos trahit. Non recipimus
nos solummodo immobiliter Logos incarnatum, sed in eius oblationis motum involvimur.
Coniugii imago inter Deum et Israel illa efficitur ratione, quae antea concipi non
potuit: quod antea fuit pro Deo stare, fit nunc, per Iesu donationem communicatam,
eius corporis et sanguinis participatio, fit coniunctio. Sacramenti « mystica » indoles
quae in Dei erga nos demissione nititur alia prorsus est res et sublimius perducit
quam quaevis mystica hominis elevatio efficere possit. 14. Nunc autem alia pars
est consideranda: Sacramenti « mystica » natura socialem rationem secum fert, quandoquidem
in sacramentali communione ego cum Domino una simul cum ceteris communicantibus coniungor:
« Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur
», effatur sanctus Paulus (1 Cor 10, 17). Cum Christo coniunctio est eadem
opera cum ceteris omnibus consociatio, quibus ipse se tradit. Christum pro me uno
habere non possum; ad eum pertinere possum solummodo cum iis omnibus coniunctus, qui
ipsius facti sunt fientve. A memet ipso extrahit me communio ad eum, et sic etiam
ad unitatem cum omnibus christianis ducit. « Unum corpus » efficimur, in exsistentiam
unam fusi. Amor in Deum et in proximum amor nunc vere coniunguntur: incarnatus Deus
omnes ad se nos trahit. Ex hoc intellegitur quo pacto agape Eucharistiae facta
sit etiam nomen: in ea Dei agape ad nos corporaliter accedit ut in nobis ac
per nos suam operam producat. Ex hoc tantum fundamento christologico-sacramentali
sumpto initio, recte doctrina Iesu de amore intellegi potest. Transitus, quem ipse
efficit, a Lege Prophetisque ad duplex amoris mandatum erga Deum ac proximum, fidei
scilicet omnis exsistentia, quae deinde ex hoc mandato, medium locum occupante, oritur,
non est simpliciter res moralis quae exinde sui iuris prope fidem in Christum eamque
per ritum in Sacramento expressam esse possit: fides, cultus et ethos, veluti
res unica inter se miscentur, quae Dei agape convenienda significatur. Sueta
cultus ethicaeque oppositio simpliciter hic procidit. In « cultu » ipso, in eucharistica
communione amari vicissimque reliquos amare continentur. Eucharistia, quae in amorem
re effectum non transfertur, in se ipsa in particulas est redacta. Vicissim — sicut
subtilius erit considerandum — amoris « mandatum » effici potest solummodo quia postulatio
non est tantum: amor « mandari » potest quoniam antea donatur. 15. Ex hoc posito
principio praecipuae Iesu parabolae sunt intellegendae. Epulo ille dives (cfr Lc
16, 19-31) ex supplicii loco implorat ut sui fratres certiores de illa re fiant, quae
ei eveniat, qui impudenter pauperem ignoraverit in necessitate versantem. Iesus, ut
ita dicamus, talem auxilii clamorem excipit, quem refert ut nos cauti simus, ut ad
rectam semitam nos reducat. Boni Samaritani parabola (cfr Lc 10, 25-37) duas
magni ponderis explanat res. Dum vero « proximi » notio iam tum ad populares alienigenasque
in solo Israelitico commorantes ideoque ad participem alicuius regionis populique
communitatem praecipue referebatur, nunc fines hi tolluntur. Quicumque me indiget
et ego eum iuvare possum, mihi est proximus. Proximi notio universa complectitur,
attamen concreta manet. Quamvis ad omnes homines pertineat, ad significationem non
contrahitur incerti et indefiniti cuiusdam amoris, qui parum officii secum fert, sed
meam postulat operam, re hic et nunc praestandam. Usque est Ecclesiae munus inter
propinquitatem et longinquitatem interpretari rursus hoc vinculum, quae suorum membrorum
re exigendam vitam habeat ob oculos. Memoretur tandem hic peculiarem in modum oportet
novissimi Iudicii insignis parabola (cfr Mt 25, 31-46), in qua amor de humanae
vitae bono vel non bono definitivae deliberationis fit norma. Personam induit Iesus
indigentium: videlicet esurientium, sitientium, alienigenarum, nudorum, aegrotorum,
in vinculis detentorum. « Quamdiu fecistis uni de his fratibus meis minimis, mihi
fecistis » (Mt 25, 40). Amor Dei itemque amor proximi inter se commiscentur:
in minimis ipsum Iesum et in Iesu Deum invenimus. Amor Dei proximique amor 16.
Omnibus his de amoris essentia eiusque in biblica fide significatione considerationibus
absolutis, duplex superest interrogatio de nostra agendi ratione: amarine potest Deus,
quamvis is non videatur? Rursus: amorine imperari potest? Adversus duplex amoris mandatum
duplicia contra dicuntur, quae in his interrogationibus insunt. Nemo Deum umquam vidit
— quomodo eum amare possumus? Atque porro: amori imperari non potest; est tandem quaedam
animi affectio, quae adesse aut non adesse potest, sed ex voluntate gigni non potest.
Sacra Scriptura primam hanc obiectionem roborare videtur, cum dicit: « Si quis dixerit:
« Diligo Deum », et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem
suum, quem videt, Deum, quem non videt non potest diligere » (1 Io 4, 20).
Sed sententia haec minime autumat Dei amorem quiddam esse impossibile; contra, in
toto modo memoratae Primae Epistulae Ioannis contextu, talis amor manifeste
requiritur. Inter Dei amorem ac amorem proximi artum vinculum confirmatur. Alter ad
alterum sic se stricte refert ut Dei amoris affirmatio fiat mendacium, si homo a proximo
se subducat, vel etiam eum oderit. Ioannis sententia hoc sensu potius intellegi debet:
in proximum amor iter est ad Deum quoque inveniendum atque qui ab oculis proximum
amovet, coram Deo etiam fit caecus. 17. Reapse, nemo umquam Deum vidit sicut ipse
est. Attamen Deus nobis haud est prorsus invisibilis, non est nobis simpliciter inaccessibilis.
Deus primus nos dilexit, sic asseverat memorata Ioannis Epistula (cfr 4, 10)
atque amor hic Dei nobis apparuit, visibilis factus est eo quod « Filium suum unigenitum
misit Deus in mundum, ut vivamus per eum » (1 Io 4, 9). Visibilis factus est
Deus: in Iesu Patrem nos videre possumus (cfr Io 14, 9). Multifarie revera
videri potest Deus. In amoris historia, quae in Sacris Bibliis narratur, ipse nobis
obviam venit, nos acquirere studet — usque ad Novissimam Cenam, usque ad Cor in cruce
perforatum, usque ad Resuscitati visus magnaque opera, quibus ipse per actus Apostolorum
Ecclesiae nascentis iter direxit. Etiam in Ecclesiae subsequentibus annalibus haud
absens Dominus deprehenditur: usque denuo nobis occurrit — per homines in quibus ipse
conspicitur; suum per Verbum, Sacramenta, potissimum Eucharistiam. In Ecclesiae liturgia,
in eius precatione, in viva credentium communitate, Dei amorem experimur nos, eius
praesentiam percipimus atque hoc modo in cotidiano vitae cursu eam etiam agnoscere
discimus. Primus ipse nos dilexit ac primus nos diligere pergit; idcirco per amorem
nos respondere possumus. Non imperat nobis animi affectum Deus, quem in nobis excitare
non possumus. Ipse nos diligit idemque efficit ut suum amorem perspiciamus experiamurque,
atque ex hoc « primum » Dei tamquam responsio etiam in nobis oriri potest amor. Hoc
in conveniendi processu non esse tantum animi affectum amorem palam demonstratur.
Animi affectiones accedunt eaeque recedunt. Affectio mira potest esse initialis scintilla,
sed non totum amorem complectitur. In principio de purificationum maturationumque
processu disseruimus, quarum ope eros plane efficitur sui ipsius, amor fit
plene significante verbo. Ad amoris maturitatem pertinet omnes hominis virtutes complecti
et includere, ut ita dicamus, hominem tota in eius integritate. Cum Dei amoris visibiles
significationes conveniuntur, laetitiae sensus in nobis excitari potest, quae ex eo
oritur quod amamur. Sed hic occursus nostram etiam voluntatem intellectumque involvit.
Vivens Deus agnitus via est qua ad amorem pervenitur, atque assensus nostrae voluntatis
eius voluntati coniungit intellectum, voluntatem et affectionem in amoris actu, omnia
complectente. Processus autem hic continenter progreditur: amor numquam « finitur
» et completur; in vitae decursu mutatur, maturescit ideoque sibi ipse fidelis manet.
Idem velle atque idem nolle,9 quibus verbis antiqui germanum amoris
sensum definiebant: cum alter alteri assimulatur, id volendi cogitandique perducit
ad communitatem. Inter Deum hominemque amoris historia in eo nempe stat quod haec
voluntatis communio in cogitationis affectionisque communione adolescit, atque sic
nostra et Dei voluntas magis ac magis idem expetit: Dei voluntas mihi iam non est
extraria voluntas, quam mihi extrinsecus mandata praecipiunt, sed mea eadem est voluntas,
eo quod ex experientia Deus re vera « interior intimo meo » 10 est quam
ego. In Deo tum crescit deditio et Deus nostrum fit gaudium (cfr Ps 73 [72],
23-28). 18. Exstare sic potest proximi amor, quem Sacra Scriptura, Iesus enuntiarunt.
Is quidem sibi vult me in Deo et cum Deo amare etiam personam quae mihi non probatur
vel quam non novi. Id effici solummodo potest intime Deo conveniendo, ubi haec congressio
facta est voluntatis communio atque usque ad animi affectionem pervenit. Tunc non
modo meis oculis meisque affectionibus, sed ad Iesu Christi mensuram alteram personam
respicere disco. Eius amicus meus est amicus. Praeter externam alterius speciem eius
interiorem exspectationem amoris actus, observantiae, conspicio, quae non solum quaedam
per instituta ad illud propositum destinata ei ostendo ac ministro, eundem accipiens,
necessitate aliqua politica coactus. Christi oculis inspicio ac alteri plus quam extrinsecus
necessaria tribuere possum: tribuere ei possum amoris contuitum, quo ille indiget.
Hic reciproca ac necessaria actio inter Dei amorem ac amorem proximi manifestatur,
cuius apud Primam Ioannis Epistulam instanter fit mentio. Si quidem cum Deo
consuetudo mea in vita omnino deest, in altero semper alterum solummodo cerno, sed
in eo divinam imaginem agnoscere nequeo. Sin autem mea in vita omnibus ex partibus
alterum observandum non curo, cum « pius » tantum esse et « religiosa officia » complere
velim, tum vero cum Deo etiam necessitudo arescit. Tum autem haec consuetudo tantummodo
« recta » est, sed absque amore. Mea solum proximi conveniendi promptitudo, ut ei
amor significetur, coram Deo quoque me sensibilem reddit. Tantum proximi famulatus
id patefacit mihi quod Deus pro me efficit et significat quo pacto me ipse amet. Sancti
— verbi gratia beatam Matrem Teresiam Calcuttensem cogitemus — ex Domino eucharistico
convento suam proximi usque de integro amandi vim hauserunt, atque vicissim hic occursus
suam realem virtutem altitudinemque ex eorum famulatu pro aliis obtinuit. Amor Dei
proximique amor seiungi non possunt; unum est mandatum. At uterque amore fruitur,
qui ex Deo manat, qui primus nos dilexit. De « mandato » sic non agitur externo, quod
iubet quae fieri non possunt, sed de amoris experientia, intrinsecus data, atque amor
hic, sua ex natura, cum aliis ultro est communicandus. Amor per amorem adolescit.
Amor « divinus » est, quoniam ex Deo procedit isque nos cum Deo coniungit et hoc in
unitatis processu in quiddam veluti « Nos » convertit, quod nostras partitiones praetergreditur
et efficit ut unum fiamus, ita ut postremo Deus sit « omnia in omnibus » (1 Cor
15, 28).PARS SECUNDA CARITAS – EXERCITATIO AMORIS IN ECCLESIA VELUTI «
COMMUNITATE AMORIS »Ecclesiae caritas tamquam amoris trinitarii patefactio 19.
« Immo vero vides Trinitatem, si caritatem vides », scripsit sanctus Augustinus.11
In cogitationibus quae praecesserunt, oculos nostros defigere potuimus in Crucifixo
(cfr Io 19, 37; Zach 12, 10), agnoscentes Patris consilium qui, amore
permotus (cfr Io 3, 16), in mundum misit unigenitum Filium hominem ut redimeret.
In cruce emoriens Iesus — quemadmodum evangelista refert — « emisit spiritum » (cfr
Io 19, 30), praenuntium illius Spiritus Sancti doni quod post resurrectionem ipse
erat tributurus (cfr Io 20, 22). Sic futurum erat ut promissio « aquae vivae
fluminum » compleretur, quae propter effusum Spiritum fluctura erant ex credentium
cordibus (cfr Io 7, 38-39). Est enim Spiritus interior illa potestas quae eorum
corda cum Christi corde conciliat eosque permovet ut fratres et illi ament, sicut
ipse eos amavit cum pedes discipulorum abluturus (cfr Io 13, 1-13) sese inclinavisset
et in primis cum suam vitam pro omnibus donasset (cfr 13, 1; 15, 13). Vis etiam
Spiritus est quae ecclesialis Communitatis cor immutat, ut per orbem testis sit Patris
amoris, qui hominum genus suo in Filio unicam familiam efficere cupit. Omnis Ecclesiae
opera amoris est declaratio qui totum hominis bonum conquirit: eius nempe evangelizationem
quaerit per Verbum ac Sacramenta, quod opus totiens suis in actibus historicis fuit
revera heroicum; progressionem eius inquirit variis etiam in vitae industriaeque humanae
condicionibus. Quapropter ministerium amor est quod Ecclesia exsequitur ut perpetuo
doloribus ac necessitatibus, etiam corporeis, hominum occurrat. Et in hac ratione,
in caritatis ministerio, immorari cupimus per alteram hanc Encyclicarum Litterarum
partem.Caritas Ecclesiae officium 20. Amor proximi in amore Dei insitus
officium est praesertim cuiusque fidelis, at est etiam officium totius communitatis
ecclesialis, et hoc quibuscumque in eius gradibus: a communitate locali ad Ecclesiam
particularem, immo ad Ecclesiam universalem in eius integritate. Ecclesia quoque tamquam
communitas amorem exsequi debet. Ex quo sequitur amorem egere etiam ordinatione uti
praeparatione ad ministerium commune intenta. Talis officii conscientia habuit momentum
decretorium in Ecclesia ab eius primordiis: « Omnes autem, qui crediderant, erant
pariter et habebant omnia communia, et possessiones et substantias vendebant et dividebant
illas omnibus, prout cuique opus erat » (Act 2, 44-45). Lucas hoc nobis narrat
referens quandam speciem notionis Ecclesiae, cuius suprema inter elementa ipse recenset
perseverantiam in « doctrina apostolorum », « communicatione » (koinonia),
« fractione panis » et « orationibus » (cfr Act 2, 42). Elementum « communicationis
» (koinonia), initio hic non declaratur, ad rem perducitur versiculis supra
memoratis: ipsa nempe consistit in eo quod credentes omnia habent communia et inter
eos discrimen iam non est inter divites et pauperes (cfr etiam Act 4, 32-37).
Adolescente Ecclesia, haec absoluta forma communionis materialis re vera servari non
poterat. Essentia tamen eius intima mansit: intra credentium communitatem nullum esse
debet paupertatis genus eo quod bona ad dignam vitam agendam necessaria cuidam negantur. 21.
Necessarius gressus in difficili investigatione solutionum ad fundamentale hoc principium
ecclesiale exsequendum manifestus fit in electione illa septem virorum, quae diaconalis
muneris initium fuit (cfr Act 6, 5-6). Reapse in Ecclesia prisca, cum res quotidie
viduis dividerentur, orta est inaequalitas inter coetus tam Hebraicae quam linguae
Graecae. Apostoli, quibus ante omnia commissa erant « orationes » (Eucharistia et
Liturgia) et « ministerium Verbi », nimis gravatos se senserunt « ministerio mensarum
»; ipsimet igitur decreverunt servare sibi praecipuum opus, et ad alterum munus, pariter
necessarium in Ecclesia, coetum septem virorum constituere. Attamen hic coetus non
debebat tantummodo technicum ministerium distributionis implere: debebant esse viri
« pleni Spiritu et sapientia » (cfr Act 6, 1-6). Hoc significat ministerium
sociale, quod ipsos explere oportebat, fuisse omnino concretum, sed eodem tempore
illud sine dubio spiritale exstitisse quoque ministerium; eorum officium erat igitur
officium vere spiritale, quod essentiale munus Ecclesiae perficiebat, nempe officium
amoris in proximum rite ordinatum. Per constitutionem huius coetus Septem, « diaconia
» — ministerium scilicet amoris proximi communiter et ordinate peractum — iam instaurata
erat in fundamentali ipsius Ecclesiae structura. 22. Annorum decursu ac progrediente
Ecclesiae diffusione, caritatis est exercitatio confirmata uti una ex eius provinciis
essentialibus, una cum Sacramentorum administratione et praedicatione Verbi: exercere
caritatem erga viduas et pupillos, captivos, aegrotos et omne genus indigentes pertinet
ad eius essentiam sicut ipsum Sacramentorum ministerium et Evangelii praedicatio.
Ecclesia neglegere non potest caritatis exercitium sicut Sacramenta et Verbum derelinquere
nequit. Exempla quaedam sufficiant ad hoc demonstrandum. Iustinus martyr († c. 155)
describit, in contextu dominicalis christianorum celebrationis, etiam eorum navitatem
caritatis, coniunctam cum ipsa Eucharistia uti tali. Divites stipes suas pro viribus
offerunt, quas quisque iudicat; iis ipse Episcopus pupillos et viduas deinde sustentat
eosque qui, morbo aliisque causis afflicti, in necessitate versantur, sicut captivos
quoque et peregrinos.12 Tertullianus, praeclarus scriptor christianus (†
post 220), narravit quomodo admirationem gentilium suscitaret sollicitudo christianorum
erga omne genus indigentes.13 Cum Ignatius Antiochenus († c. 107) Ecclesiam
Romanam definit illam esse quae « praesidet in caritate (agape) »,14
hac definitione existimari ille potest quodammodo etiam veram caritatis navitatem
suam significare statuisse. 23. Hoc in rerum contextu utile forsitan est agere
de primigenis structuris iuridicis respicientibus caritatis Ecclesiae actionem. Medio
IV saeculo in Aegypto oritur « diaconia » uti vocant; singulis in monasteriis
ipsa est institutio responsalis pro universo opere assistentiae, nempe pro caritatis
ministerio. Ab his primordiis evolvitur in Aegypto usque ad VI saeculum societas quaedam
omnimodo iuris potestate praedita, cui civiles auctoritates concredunt etiam partem
frumenti pro publica distributione. In Aegypto non solum quodque monasterium, sed
etiam omnis dioecesis habuit denique suam diaconiam — institutionem quae exinde
evolvitur sive in oriente sive in occidente. Papa Gregorius Magnus († 604) memorat
diaconiam Neapolitanam. Ad Romam quod attinet, diaconiae documentis confirmantur
solum ab VII et VIII saeculo; antea tamen, et quidem a primordiis, ministerium subveniendi
pauperibus et patientibus, secundum principia vitae christianae de quibus in Actibus
Apostolorum, erat necessaria pars Romanae Ecclesiae. Hoc munus pervivide explevit
ipse diaconus Laurentius († 258). Luctuosa eius martyrii descriptio sancto Ambrosio
(† 397) iam nota erat et in suo nucleo certe nobis ostendit authenticam Sancti imaginem.
Ipsi, cui commissa erat cura pauperum Romae, concessum est aliquid temporis, post
comprehensionem Summi Pontificis eiusque confratrum, ut thesauros Ecclesiae colligeret
eosque civilibus auctoritatibus traderet. Laurentius distribuit liberam pecuniam pauperibus
eosque deinde magistratibus exhibuit tamquam verum Ecclesiae thesaurum.15
Quomodocumque historica iudicetur probabilitas huius singularis eventus, Laurentius
in memoria Ecclesiae praesens tenetur uti magnus fautor ecclesialis caritatis. 24.
Ex recordatione Iuliani Apostatae imperatoris († 363) iterum erui potest quam essentialis
fuerit apud primorum saeculorum Ecclesiam caritas ordinate exercita. Puer sex annos
natus, Iulianus interfuit homicidio patris sui, fratris aliorumque familiarum a custodibus
palatii imperialis patrato; hanc barbariem ipse imputavit — iure an iniuria — Constantio
imperatori, qui se fingebat magnum esse christianum. Qua de re ipse christianam fidem
semper detractam habuit. Imperator factus, decrevit cultum paganum restaurare, antiquam
Romanam religionem, sed simul eam reformare ita ut reapse fieri posset vis trahens
imperii. Hoc sub prospectu largiter se inspiravit christiana religione. Hierarchiam
metropolitarum instauravit et sacerdotum. Sacerdotes amorem erga Deum et proximum
curare tenebantur. In quadam sua epistula 16 scripsit hoc unum christianae
religionis, quod eius permovit animum, exercitium fuisse caritatis in Ecclesia. Fuit
ergo significans aspectus erga novum eius paganum cultum quo actioni caritatis Ecclesiae
parem admovit operam suae religionis. « Galilaei » — ita ipse asserebat — hoc modo
suam popularem consecuti erant auram. Illi itaque non tantum imitandi, immo etiam
superandi erant. Hoc igitur pacto confessus imperator est caritatem veluti decretoriam
notam christianae communitatis Ecclesiae esse.25. Ex nostris deliberationibus hoc
loco colliguntur duo essentialia argumenta: a) Intima Ecclesiae natura triplici
exprimitur munere: praedicatione Verbi Dei (kerygma-martyria), celebratione
Sacramentorum (leiturgia), ministerio caritatis (diakonia). Munia sunt
quae vicissim se praesupponunt et invicem seiungi nequeunt. Caritas non est pro Ecclesia
veluti species operis assistentiae socialis quae aliis etiam relinqui posset, sed
pertinet ad eius naturam, est irrenuntiabilis expressio propriae ipsius essentiae.17 b)
Ecclesia est familia Dei in mundo. In hac familia nemo debet esse qui patitur ob egestatem.
Eodem tamen tempore caritas – agape transcendit limites Ecclesiae; parabola
boni Samaritani manet veluti ratio mensurae, imponit amorem universalem qui prolabitur
ad indigentem « fortuito » inventum (cfr Lc 10, 31), quisquis est. Firma manente
hac praecepti amoris universalitate, adest tamen exigentia specifice ecclesialis —
ea nempe quod in ipsa Ecclesia uti familia nullum membrum ob egestatem patiatur. Hoc
sensu viget declaratio Epistulae ad Galatas: « Ergo dum tempus habemus, operemur
bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei » (6, 10).Iustitia et caritas 26.
A saeculo XIX adversus caritatis Ecclesiae opera obiectio efferbuit, quae insistenter
dein evoluta est praesertim praeceptis marxistis innixa. Pauperes dicebantur operibus
caritatis non egere, sed contra iustitia. Opera caritatis — eleemosynae — reapse esse
pro divitibus modus quo se subtraherent a restauranda iustitia et suae consulerent
conscientiae, contendentes suas sententias et pauperum iura laedentes. Potius quam
hodiernae vitae conditiones per singula caritatis opera sustentarentur, necesse putabatur
instituere ordinem iustum, in quo quisque suam reciperet partem ex bonis mundi ita
ut caritatis operibus non amplius egeret. Huius argumenti quiddam verum est, fateri
oportet, quiddam autem erroneum. Verum illud est quod fundamentalis norma Civitatis
esse debet iustitiae persecutio et quod finis iusti ordinis socialis est unicuique
bonorum communium partem spondere, principio subsidiarietatis. Hoc semper aperte quoque
proposuit christiana doctrina de Civitate atque doctrina socialis Ecclesiae. Quaestio
iusti ordinis communitatis sub aspectu historico ingressa est novam in condicionem
post constitutam industrialem societatem saeculi XIX. Ortus industriae modernae delevit
veteras structuras sociales et prae multitudine operariorum radicitus evocavit mutatam
compositionem societatis, intra quam relatio inter pecuniam et opus navatum decretoria
facta est quaestio — quaestio quae sub hac forma antea erat ignorata. Structurae productionis
et pecunia novam potestatem constituebant, quae, paucorum manibus commissa, agminibus
operariorum afferebat iurium privationem, cui obsistere conveniebat. 27. Iustum
est agnoscere Ecclesiae curatores solummodo lente percepisse quaestionem novae societatis
structurae novo proponi modo. Attamen non defuerunt praecursores: quos inter, exempli
gratia, recensetur Episcopus Moguntinus Ketteler († 1877). Veluti responsio specificis
necessitatibus orti sunt circuli, associationes, sodalicia, foederationes ac praesertim
novae Congregationes religiosae, quae saeculo XIX aggressae sunt opus ad confligendam
paupertatem, morbos et deficientes condiciones in provincia educationis. Anno MDCCCXCI
apparuit magisterium pontificium exhibens Litteras Encyclicas Rerum novarum
Leonis XIII. Quas secutae sunt, anno MCMXXXI, Litterae Encyclicae Pii XI Quadragesimo
anno. Beatus Pontifex Ioannes XXIII, anno MCMLXI, edidit Encyclicas Litteras
Mater et Magistra; deinde Paulus VI in Litteris Encyclicis Populorum progressio
(anno MCMLXVII) atque in Epistula apostolica Octogesima adveniens (anno MCMLXXI)
firmiter aggressus est quaestionem socialem, quae interea exardescebat maxime in America
Latina. Insignis Decessor Noster Ioannes Paulus II reliquit nobis trilogiam Litterarum
Encyclicarum de re sociali: Laborem exercens (MCMLXXXI), Sollicitudo rei
socialis (MCMLXXXVII) ac denique Centesimus annus (MCMXCI). Ita conferens
condiciones et quaestiones semper novas catholica doctrina socialis constanter
evolvebatur, quae anno MMIV congruenti modo exposita est in Compendio socialis
Ecclesiae doctrinae a Pontificio Consilio pro Iustitia et Pace apparato.
Marxismus tam in revolutione mundiali quam in eius praeparatione indicaverat solutionem
quaestionis socialis: per revolutionem et sequentem bonorum aequationem — ita tali
asseverabatur in doctrina — omnia repente in diversam et meliorem rationem verti debebant.
Somnium hoc evanuit. Difficili in condicione in qua hodie versamur quoque ob oeconomiae
globalizationem, Ecclesiae doctrina socialis facta est fundamentale signum, quod valida
proponit lineamenta ultra eam: quae quidem — prae rerum progressione — in dialogo
agitanda sunt cum omnibus qui de homine eiusque mundo veram adhibent curam. 28.
Ad accuratius definiendam congruentiam inter necessarium studium pro iustitia et ministerium
caritatis, ratio habeatur oportet de duabus praecipuis in re condicionibus: a)
Iustus societatis et Civitatis ordo fundamentale munus est rei politicae. Civitas
quae non regitur iustitia, in magnam latronum manum redigitur, sicut dixit quondam
Augustinus: « Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia
».18 Ad substantialem structuram christianismi distinctio pertinet inter
ea quae sunt Caesaris et ea quae sunt Dei (cfr Mt 22, 21), distinctio scilicet
inter Civitatem et Ecclesiam vel, ut tenet Concilium Vaticanum II, rerum temporalium
autonomia.19 Civitas non debet religionem imponere, sed protegere eius
libertatem nec non pacem inter variarum religionum asseclas; Ecclesia, sua ex parte,
veluti sociale testimonium christianae fidei, sui iuris est et fide innixa vivit suam
rationem communitariam, quam Civitas observare tenetur. Duae provinciae sunt distinctae,
attamen mutuo se semper sociant. Iustitia est finis et ideo etiam intrinseca cuiusque
politicae mensura. Politica est plus quam simplex ars technica qua publicae ordinationes
definiuntur: fons eius et finis reperiuntur nempe in iustitia, quae est ethicae indolis.
Ita Civitas reapse facere non potest quin se interroget: quomodo hic et nunc iustitia
est exsequenda? Sed haec interrogatio aliam secumfert maioris ponderis: quid est iustitia?
Quaestio haec rationem practicam respicit; sed ut recte operari possit, ratio magis
in dies est purificanda, quoniam eius obcaecatio ethica, proficiscens ex dominio lucri
et potentiae, quae eam offuscat, periculum est quod numquam omnino profligari potest. Hoc
sub aspectu, res politica et fides conectuntur. Fides haud dubie propriam suam habet
naturam, tamquam occursum cum Deo viventi — occursum qui aditum nobis dat ad novos
prospectus extra proprium rationis ambitum. Sed simul ea est vis purificans eandem
rationem. Procedens ex Dei consideratione, liberat eam ab eius obcaecationibus ideoque
adiuvat eam ad meliorem sese reddendam. Fides rationi tribuit ut melius compleat munus
suum meliusque hoc quod proprium est sibi intueatur. Hic reponitur catholica doctrina
socialis: quae non vult Ecclesiae potestatem inferre in Civitatem. Neque iis qui fidem
non participant imponere cupit prospectus et se gerendi modos huius proprios. Simpliciter
prodesse cupit ad rationem purificandam suumque adiumentum afferre ita ut quod iustum
habetur, hic et nunc agnosci ac postea ad rem perduci possit. Doctrina Ecclesiae
socialis argumentatur initium sumens a ratione et a naturali iure, id est ab eo quod
congruit naturae cuiusque personae humanae. Novitque bene non esse munus Ecclesiae
ut ipsamet huic doctrinae politico modo vigorem tribuat: consulere intendit formationi
conscientiae in re politica et contendere ut augescant sive perceptio verorum iustitiae
postulatorum, sive simul dispositio ad hoc modo agendum, etiam cum hoc contrarium
est singulorum lucri. Hoc quidem significat aedificationem iustae ordinationis socialis
et civilis, qua unicuique dabitur id quod ad ipsum pertinet, maximum esse munus quod
singulae generationes oppetere debent. Cum agatur de munere politico, hoc nequit esse
immediatum Ecclesiae negotium. At cum simul primarium hominis sit munus, Ecclesia,
per mentis purificationem et ethicam institutionem, officium habet suam conferendi
specificam industriam, ut iustitiae postulata intellegi et in ambitu politico perfici
possint. Ecclesia non potest nec debet sibi assumere politicam contentionem ut
societatem quam iustissimam efficiat. Non potest nec debet locum Civitatis proprium
occupare. Sed non potest nec debet quoque discedere a studio iustitiam reperiendi.
Ingredi debet, per viam rationabilis argumentationis, atque spiritales suscitare vires,
sine quibus iustitia, quae semper quoque renuntiationes expetit, nec sese extollere
nec progredi valet. Iusta societas non potest esse opus Ecclesiae, sed a politicis
illud procurari oportet. Attamen illius magnopere interest pro iustitia operari ut
et mens aperiatur et voluntas boni postulationibus. b) Amor — caritas
— semper necessarius erit, in societate etiam admodum iusta. Nulla habetur iusta
ordinatio civilis quae superfluum reddere possit ministerium amoris. Si quis de amore
vult se subtrahere, prolabitur ad se ab homine velut homine eximendum. Semper dolor
aderit in eo qui solacio indiget et auxilio. Semper aderit solitudo. Semper aderunt
quoque condiciones materialis necessitatis, in quibus opus erit auxilium ferre intuitu
veri erga proximum amoris.20 Civitas quae omnibus providere vult, quae
omnia in se amplectitur, efficitur denique burocratica instantia quae praestare nequit
necessarium illud quo homo patiens — omnis homo — indiget: nempe benevola personali
deditione. Non agitur de Civitate quae omnia constituat ac dominetur, sed potius de
Civitate quae liberaliter agnoscat et foveat secundum subsidiarietatis principium
incepta quae oriuntur ex variis socialibus viribus et in quibus coniunguntur libera
voluntas et proximitas hominibus auxilio indigentibus. Ecclesia una est ex his viventibus
virtutibus: in ipsa palpitat amoris vis a Christi Spiritu suscitata. Amor hic hominibus
non solum materiale praebet adiumentum, sed etiam refectionem et curam animae, auxilium
saepe magis necessarium quam fulcimen materiale. Affirmatio, secundum quam iustae
structurae opera caritatis superflua reddunt, revera abscondit materiale hominis conceptum:
praesumptam scilicet opinionem secundum quam homo vivere potest « in pane solo » (Mt
4, 4; cfr Dt 8, 3) — persuasionem quae hominem humiliat et reapse id ignorat
quod est specifice humanum. 29. Hoc modo aptius nunc determinare possumus, in vita
Ecclesiae, nexum inter officium de honesta Civitatis societatisque institutione, una
ex parte, et navitatem caritativam ordinatam, altera ex parte. Demonstratum est formationem
iustarum structurarum non statim Ecclesiae esse officium, sed ad ordinem politicum
pertinere, ad ambitum scilicet rationis sui ipsius consciae. Ecclesiae in hoc est
officium intermedium, quatenus ad rationis purificationem tribuere debet adque virium
moralium instaurationem, sine quibus nec iustae suscitantur structurae, neque istae
diu operari possunt. Proximum operandi officium pro iusto in societate ordine pertinet
tamen laicos ad fideles. Tamquam Civitatis participes vocantur ut in primis vitam
publicam communicent. Propterea renuntiare eis non licet « multiplici et diversae
actuositati oeconomicae, sociali, legislativae, administrativae et culturali ad
bonum commune organice et ex instituto promovendum ».21 Laici fideles
hanc ob rem opus est socialem rite ut conforment vitam, eius legitimam observantes
autonomiam atque ceteris cum civibus communiter operantes propria secundum officia
et sua ex conscientia.22 Tametsi propria ecclesialis caritatis incepta
numquam cum Civitatis industria misceri possunt, certum nihilominus manet debere caritatem
totam fidelium laicorum pervadere vitam ac proinde politicam similiter eorum operam
quae tamquam « socialis caritas » 23 impletur. Caritas institutiones
Ecclesiae suum tamen opus proprium constituunt, munus ei omnino consentaneum,
quo ipsa non veluti in latere cooperatur, sed uti subiectum recta via responsale agit,
id efficiens quod eius respondet naturae. Numquam Ecclesia a caritatis exercitatione
liberari potest tamquam navitatis credentium communiter ordinatae et, altera ex parte,
numquam condicio accidet in qua necessaria non sit caritas uniuscuiusque christiani,
quandoquidem, praeter iustitiam ipsam, indiget et indigebit semper homo amore.Ministerii
caritatis hodiernis in socialibus adiunctis
structurae multiplices 30.
Antequam peculiarem definiamus indolem navitatis caritativae Ecclesiae in hominis
commodum, velimus nunc oculos in generalem conicere condicionem illius certaminis
pro iustitia et amore in huius temporis mundo. a) Instrumenta communicationis
universalis hodie nostram terram minorem reddiderunt, coniungendo velociter et sensibiliter
homines et culturas prorsus diversas. Si istud « simul stamus » nonnumquam etiam gignit
dissensiones atque contentiones, nihilominus quod nunc multo propius hominum necessitates
cognoscimus, ante omnia secum incitationem adfert ut eorum condicionum participes
simus atque difficultatum. Singulis diebus conscii sumus quantum in orbe homines patiantur,
magnae quamvis factae sint in provincia scientiarum et technicae artis progressiones,
ob multiformem tum materialem tum spiritualem miseriam. Hoc nostrum tempus novam igitur
postulat dispositionem ad proximo indigenti occurrendum. Iam Concilium Oecumenicum
Vaticanum II id in luce claris verbis posuit: « Quae actiones et opera praesenti tempore,
communicationis instrumentis expeditioribus factis, distantia inter homines quodammodo
evicta [...], actio caritativa hodie omnes omnino homines et universas necessitates
complecti potest et debet ».24 Altera ex parte — quod est elementum
provocatorium eodemque tempore adhortationis plenum ipsius processus globalizationis
— praesens tempus ad nostrum usum innumerabilia ministrat instrumenta ad adiumentum
praestandum fratribus egentibus humanitarium, et inter ea nostrae aetatis rationes
ad cibum et vestimenta distribuenda, veluti etiam ad offerendam habitationem et hospitalitatem.
Superatis communitatum nationalium finibus, sollicitudo de proximo hoc modo ad suos
prospectus amplificandos tendit usque in mundum universum. Concilium Oecumenicum Vaticanum
II merito animadvertit: « Inter signa nostri temporis speciali notatu dignus est crebrescens
ille et ineluctabilis sensus solidarietatis omnium populorum ».25 Civitatis
instituta et associationes humanitariae inceptis ad hoc propositum directis aliis
favent per subsidia vel deminutiones tributorum, aliis reddendo disponibiles ingentes
copias. Hoc modo solidarietas a societate civili expressa significanter actionem superat
singulorum. b) Hac in condicione ortae sunt ac creverunt, inter instituta
civilia et ecclesiastica, numerosae novae formae operae consociatae quae fructuosae
comparuerunt. Ecclesiae actiones, manifestae quidem suo in opere atque fidelitate
ipsi officio amoris testificandi, christiano modo etiam animare poterunt civiles actiones,
dum communem mutuam ordinationem fovebunt quae non poterit ministerii caritatis non
adiuvare efficaciam.26 Pariter formatae sunt, hoc in rerum contextu, multiplices
consociationes cum propositis caritatis et humanitatis, quae operam dant ut coram
quaestionibus socialibus et politicis praesentibus solutiones congruas attingant sub
humanitatis ratione. Magni momenti nostro tempore sunt ortus et diffusio variarum
formarum voluntariatus, quae in se ministeriorum multiplicitatem suscipiunt.27
Velimus hic peculiarem vocem aestimationis gratique animi dirigere ad eos omnes qui,
diversa sub forma, illam participant navitatem. Eiusmodi iam diffusum opus iuvenibus
constituit scholam quandam vitae quae ad solidarietatem educat, ad promptitudinem
non simpliciter aliquid offerendi, sed se ipsos. Adversae culturae mortis, quae exempli
gratia in medicamentis stupefactivis exprimitur, amor sic opponitur qui se ipsum non
quaerit, sed omnino in disponibilitate ad « se ipsum amittendum » (cfr Lc 17,
33 et par.) pro proximo tamquam cultura vitae se patefacit. Etiam in Ecclesia
catholica et in aliis Ecclesiis atque Communitatibus ecclesialibus novae sunt ortae
actuositatis caritativae formae, et antiquae formulae renovato cum impetu iterum apparuerunt.
Formae nempe sunt ubi fieri potest ut felix nexus inter evangelizationem et caritatis
opera instituatur. Cupimus hic confirmare apertis verbis quod magnus Decessor Noster
Ioannes Paulus II in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis protulit,28
paratam scilicet mentem et catholicae Ecclesiae voluntatem cum declararet ad consilia
communia cum Consociationibus caritativis istarum Ecclesiarum et Communitatum, quia
nos omnes movemur secundum eiusdem praecipuae rationis causam et ante oculos idem
habemus propositum: verum humanismum, qui in homine imaginem Dei agnoscit et adiuvare
eum vult ad vitam conformem illi dignitati ducendam. Litterae Encyclicae deinde
Ut unum sint hoc iterum extulerunt quod, ad mundi in melius progressionem, necessaria
est vox communis christianorum, eorum officium pro « iurium ac necessitatum omnium,
praesertim pauperum, iacentium, inermium, observantia ».29 Cupimus hic
gaudium Nostrum significare quia hoc desiderium amplam vocem resilientem toto in mundo
in multis inceptis invenit.Forma caritativae actuositatis Ecclesiae propria 31.
Variarum consociationum augmentum, quae opus suscipiunt pro homine in variis ipsius
necessitatibus, denique explanatur inde quod imperativus amor proximi a Creatore in
ipsa hominis natura est inscriptus. Eiusmodi incrementum, tamen, consectarium est
etiam praesentiae religionis christianae in mundo, quae semper hoc imperatum ex novo
excitat et capax reddit, saepe alte in historiae cursu obscuratum. Restauratio paganesimi,
ab imperatore Iuliano Apostata temptata, solum exemplum quoddam ad initium est similis
efficacitatis. Hac in notione vis christianesimi ultra fines expanditur fidei christianae.
Magni igitur momenti est ut navitas caritativa Ecclesiae totum suum conservet splendorem,
et ne in communi consociatione adiumentorum dissolvatur uti aliqua eorum forma fiat.
Sed quae sunt nunc elementa constitutiva quae essentiam caritatis christianae et ecclesialis
efficiunt? a) Secundum exemplar in parabola boni Samaritani exhibitum, caritas
christiana praesertim simpliciter responsio est ad id quod, determinata in condicione,
necessitatem constituit directam: esurientes satiandi sunt, nudi vestiendi, infirmi
in sanationis spe curandi, in carcere custoditi sunt visitandi, etc. Oportet associationes
caritativae Ecclesiae, iam ab illis quae sunt Caritatis (dioecesanae, nationalis,
internationalis) quod fieri potest faciant, ut prompta sint respondentia instrumenta
et praesertim viri et mulieres qui eiusmodi munus suscipiant. Quod ad ministerium
erga dolentes exercitatum spectat, necessaria est ante omnia praeparatio professionalis:
opus est ut auxiliatores formati sint ita ut rem iustam adimplendam modo iusto exsequantur,
suscipientes deinde missionem curationis prosequendae. Facultas professionalis prima
est fundamentalis necessitas, sed sola non sufficit. Agitur, revera, de personis humanis
et illae personae humanae semper pluribus rebus egent quam cura simpliciter technice
apta. Egent humanitate. Egent cordis attentione. Quotquot in caritatis Ecclesiae Institutionibus
elaborant, oportet ne emineant tantummodo recta exercitatione rei convenientis hoc
momento, sed se proximo cum cordis instigationibus dedant, ita ut iste eorum humanitatis
abundantiam experiatur. Hanc ob rem eiusmodi operatoribus, praeter praeparationem
professionalem, necessaria est, et ante omnia, « cordis formatio »: ii conducendi
sunt ad illum cum Deo in Christo occursum qui suscitet in ipsis amorem et eorum aperiat
cor erga alios, ita ut pro iis amor non praeceptum sit, ut dicitur, externum, sed
consectarium profluens de fide quae in caritate operatur (cfr Gal 5, 6). b)
Christiana navitas caritativa a factionibus et doctrinis seiuncta esse debet. Non
est instrumentum ad mundum mutandum secundum quandam doctrinam neque adstat in ministerio
mundanorum consiliorum, sed est effectio hic et nunc amoris quo homo semper indiget.
Tempus recens, praesertim a saeculo duodevicesimo, diversis modis philosophiae progressionis
regitur, cuius forma maxime radicalis est marxismus. Pars actionis marxistarum est
teoria de divitiarum deminutione: qui in condicione potestatis iniustae — ita asseverat
— hominem adiuvat operibus caritatis, se ipsum de facto exponit servitio erga illam
rationem iniustitiae, quam reddit primo aspectu, saltem ad certum gradum, tolerabilem.
Hoc modo potentia revolutionalis cohibetur, ideoque cursus in meliorem mundum intermittitur.
Quocirca caritati resistitur eaque immo impeditur veluti ratio servandi ipsius
status quo res sunt. Revera, haec est philosophia quaedam hominibus adversa. Homo
qui nunc vivit, Moloch destinatur futuri temporis — quod futurum tempus an
re accidere possit saltem dubium est. Reapse, humana conversio mundi promoveri non
potest recusando, ad tempus, ne uti homines nos geramus. Meliori mundo aliquid tribuitur
tantummodo si facimus nos bonum nunc atque in prima persona, toto cum animi impetu
et ubicumque possumus, rationibus propositisque factionum neglectis. Christiani propositum
— id est propositum boni Samaritani, propositum Iesu — « cor est quod videt ». Hoc
cor videt ubi opus sit amoris et congruo agit modo. Ut apparet, promptae voluntati
cuiusque hominis addenda sunt, quoties actuositas caritatis ab Ecclesia tamquam communis
suscipitur actio, rerum ordinatio ac providentia et cooperatio cum similibus institutionibus. c)
Caritas, praeterea, non debet esse instrumentum quoddam in via alicuius rei quae hodie
proselytismus nominatur. Gratuitus est amor; non exercetur ad proposita consequenda
aliena.30 Sed hoc non significat actuositatem caritativam debere, ut ita
dicamus, Deum et Christum seorsum relinquere. Agitur semper de toto homine. Saepe
Dei absentia causa est altissima doloris. Qui in nomine Ecclesiae caritatem exercitat,
numquam conabitur aliis fidem Ecclesiae iniungere. Ille novit amorem sua in purititate
gratuitateque optimam esse Dei testificationem in quem credimus et a quo ad amorem
sucitamur. Christianus novit quando tempus sit de Deo loquendi et quando iustum sit
de ipso tacere atque permittere ut amor ipse loquatur. Ille novit Deum esse caritatem
(cfr 1 Io 4, 8) et adesse quibusdam momentis quibus nulla alia res accidit
praeter amorem. Ille novit — ut ad quaestiones revertamur praecedentes — contemptionem
amoris contemptionem esse Dei hominisque atque conatum agendi sine Deo. Quapropter
optima defensio Dei hominisque in amore omnino consistit. Officium est Consociationum
caritativarum Ecclesiae istam conscientiam propriis in sociis confirmare, ut per eorum
actionem — sicut per eorum vocem, silentium eorumque exemplar — illi testes fiant
credibiles Christi.Actionis caritativae Ecclesiae curatores 32. Postremo
mentem Nostram adhuc convertere debemus ad iam significatos actuositatis caritativae
Ecclesiae curatores. In praeteritis cogitationibus clare ostendimus verum subiectum
diversarum Institutionum catholicarum, quae caritatis explent ministerium, ipsam esse
Ecclesiam — et omnibus quidem in gradibus, initio ab paroeciis sumpto, per Ecclesias
particulares, usque ad Ecclesiam universalem. Quam ob rem iustum omnino erat et necessarium
ut Noster Venerabilis Decessor Paulus VI Pontificium Consilium Cor unum conderet
veluti institutum Apostolicae Sedis unde dirigerentur et disponerentur institutiones
actionesque caritatis ab Ecclesia catholica provectae. Structurae deinde episcopali
Ecclesiae refertur factum quod in Ecclesiis particularibus Episcopi prout Apostolorum
successores primam auctoritatem exsecutionis prae se ferant, etiam praesenti tempore,
ilius consilii in Actibus Apostolorum (cfr 2, 42-44) significati: Ecclesia,
utpote familia Dei, hodie quoque perinde ac heri fieri debet locus mutui auxilii et,
eodem tempore, locus promptitudinis serviendi erga eos etiam qui extra illam auxilio
indigent. In ritu Ordinationis episcopalis, verus et proprius consecrationis actus
quibusdam praeparatur ad candidatum quaestionibus, in quibus praecipua significantur
elementa ipsius officii eique commemorantur munera eius futuri ministerii. Hoc in
rerum contextu ordinandus claris promittit verbis se benevolum et misericordem erga
pauperes fore, in nomine Domini, omnesque consolatione indigentes et adiumento.31
Codex Iuris Canonici in canonibus ad ministerium episcopale spectantibus, expressis
verbis de caritate veluti peculiari regione actuositatis episcopalis non agit, sed
tantummodo in universum de munere Episcopi loquitur, cuius est omnia apostolatus opera,
servata uniuscuiusque propria indole, suo moderamine coordinare.32 Verumtamen
Directorium pastoralis Episcoporum ministerii recens investigavit altius et subtilius
officium caritatis tamquam intrinsecum totius Ecclesiae opus et Episcopi propria in
dioecesi 33 et inculcavit caritatis exercitationem actum esse Ecclesiae
ut talis atque, prout ministerium Verbi Sacramentorumque, participem esse essentiae
primitivorum eius operum.34 33. Quod attinet ad curatores qui in gradu
exsecutionis operam caritatis in Ecclesia factitant, essentia iam dicta est: illi
se movere non debent secundum doctrinas de meliore reddendo mundo, sed fide se dirigi
sinunt quae per caritatem operatur (cfr Gal 5, 6). Oportet ante omnia personae
sint caritate Christi permotae, personae quarum cor Christus sua caritate cepit, suscitans
in ipsis erga proximum caritatem. Norma inspirans eorum agendi modum affirmatio debet
esse vigens in Epistula Secunda ad Corinthios: « Caritas Christi urget nos
» (5, 14). Conscientia in ipso Deum se pro nobis usque ad mortem dedisse, nos ducere
debet ne pro nobis ipsis vivamus, sed pro ipso et cum ipso pro aliis. Qui Christum
diligit, Ecclesiam diligit et vult ut semper magis sit signum et instrumentum caritatis
quae ab eo emanat. Cooperator cuiuslibet caritativae Institutionis catholicae cum
Ecclesia vult operari et inde cum Episcopo, ut caritas Dei in mundum diffundatur.
Ille per suam participationem exercitationis caritatis Ecclesiae, testis esse vult
Dei et Christi et, hanc ob rem, bonum gratuito facere cupit hominibus. 34. Interior
patefactio ad catholicam Ecclesiae rationem necessario disponere debet cooperatorem
ut cum aliis Institutis ipse consentiat inserviens videlicet variis necessitatis formis;
id tamen evenire debet in observantia ipsius formae propriae illius ministerii quod
suis poposcit Christus a discipulis. Sanctus Paulus suo in hymno ad caritatem (cfr
1 Cor 13) nos docet caritatem semper maiorem esse simplici navitate: « Et si distribuero
in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem
autem non habuero, nihil mihi prodest » (v. 3). Hic hymnus esse debet Magna Carta
totius ministerii ecclesialis; in illo cunctae resumuntur cogitationes quas, in his
Litteris Encyclicis, de caritate sumus prosecuti. Actuositas exsecutiva non sufficit
si in ipsa amor in hominem non redditur comprehensibilis, amor qui occursu cum Christo
alitur. Intima personalis participatio necessitatum et dolorum proximi hoc modo fit
ut ego me cum eo participem: ne donum proximum humiliet, ei dandum est non tantummodo
aliquid mei, sed ipsemet ego, adstare debeo in dono veluti persona. 35. Haec recta
serviendi ratio humilem efficit actorem. Prae ceteris ipse haud se effert, licet tunc
misera sit eius condicio. Novissimum locum in mundo — scilicet crucem — occupavit
Christus, atque extrema hac humilitate nos tum redemit tum continenter adiuvat. Qui
iuvare valet, se quoque hoc ipso modo iuvari agnoscit; non ad eius meritum neque ad
gloriationis causam adscribitur eo quod iuvare is potest. Munus hoc gratia est. Quo
magis quispiam aliis operam dat, eo melius Christi verbum intellegit idque in se recipit:
« Servi inutiles sumus » (Lc 17, 10). Agnoscit enim is se non suam propter
praestantiam vel maiorem suam efficacitatem, sed quia id tamquam donum ei concedit
Dominus. Nonnumquam nimia necessitas et angustiae item operandi ad animi demissionis
temptationem obicere eum possunt. At tum vero id eum iuvare potest, quod tandem nempe
novit Domini manibus solummodo se esse instrumentum; immodicam sic sui amittet fiduciam
per se unum efficiendi mundi necessariam progressionem. Demisso animo quod facere
potest facit atque reliqua humiliter Domino committit. Deus mundum regit, non nos.
Ei nos, quod possumus, inservimus, usque dum vigorem nobis ministrat. Agere tamen
quantum in nobis est situm ex viribus quae nobis praesto sunt: hoc est officium quod
bonus Iesu Christi famulus servat, qui semper se actuosum exhibet: « Caritas enim
Christi urget nos » (2 Cor 5, 14). 36. Experti necessitatum magnitudinem,
una ex parte, hinc ad ideologiam nos compelli possumus, quae nunc id efficere praesumit,
quod orbis regimen ex parte Dei, ut videtur, non consequitur: ad omnes scilicet quaestiones
expediendas. Illinc inertiae sollicitatio fieri potest, cum cogitetur nihil utique
effici posse. His in rerum adiunctis, viva cum Christo coniunctio decretorium rectam
semitam tenendi praebet adiumentum: non in superbiam incidere, quae hominem spernit
ac nihil reapse aedificat, sed potius destruit, neque animi dimissioni concedere necesse
est, quae impedit quominus dirigat nos amor et ita homini inserviamus. Precatio veluti
instrumentum unde a Christo usque rursus vis hauritur, omnino certa hic fit necessitas.
Qui orat suum tempus non amittit, etiamsi condicio quaedam in discrimine versatur
atque ad agendum tantum compellere videtur. Adversus paupertatem vel etiam contra
proximi indigentiam contentionem non extenuat pietas. Beata Teresia Calcuttentis clarissimum
exhibet exemplum, quod tempus Deo in precatione dicatum non modo ipsi amoris in proximum
actioni non officit neque eius efficientiae, sed contra inexhausta eius est scaturigo.
Sua in epistula Quadragesimalis temporis, anno MCMXCVI, Beata sic suis laicis sociis
scripsit: « Intima nos hac cum Deo coniunctione in cotidiana nostra vita indigemus.
Quomodo eam adipisci possumus? Per precationem ». 37. Tempus venit confirmandi
precationis momentum coram nimia industria instantique saecularismo multorum christianorum
qui caritatis in opera incumbunt. Ut patet, qui precatur christianus Dei consilia
immutare vel quae Deus praevidit emendare non praesumit. Ipse potius studet, Iesu
Christi Patrem convenire ab eoque petere ut per sui Spiritus solacium in illo eiusque
opera adsit. Cum Deo personali conversatio eiusque voluntati deditio tantummodo impediunt
quominus prolabatur homo et eum a fanatici furoris terrorumque opinationibus avertunt.
Vere religiosa mens vitat ne Dei iudicem se praebeat homo, eundem insimulans egestatem
permittere, suis creaturis haud parcentem. At quicumque audet adversus Deum contendere
hominum extollendis commoditatibus, in quo ipse niti potest cum humana actio irrita
evadit? 38. Procul dubio de Deo propter dolores in mundo praesentes, conqueri potest
Iob, qui intellegi probarique, ut videtur, nequeunt. Sic ille suo de dolore effatur:
« Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius?
[...] Ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi. Num
multa fortitudine contendet mecum? [...] Et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans
eum timore sollicitor. Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me » (23,
3.5-6.15-16). Non datur saepe nobis copia rationem cognoscendi, qua suum brachium
inhibit Deus potius quam agat. Ceterum ne ipse quidem obstat quominus nos, sicut Iesus
in cruce, clamemus: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mt
27, 46). Consistere nos oporteat hac cum interrogatione eius ante vultum et orantes
colloqui: « Usquequo, Domine, sanctus et verus » (Apc 6, 10) cunctaris? Sanctus
Augustinus ipse nostro huic dolori responsionem fidei praebet: « Si comprehendis,
non est Deus ».35 Nos interpellantes, Deum lacessere nolumus, neque in
eo errorem, debilitatem vel neglegentiam inesse innuere. Credens ipse eum esse impotentem
vel dormire (cfr 1 Reg 18, 27) cogitare non potest. Immo verum est clamorem
etiam nostrum, sicut in Iesu cruci affixi ore, esse extremum et modum perquam altum
ut fidem nostram de eius absoluta potestate confirmemus. Christiani namque, quamvis
prorsus non comprehendant et confundantur in mundo circumiacente, de Dei bonitate
eiusque in homines amore (cfr Tit 3, 4) credere pergunt. Ii, licet, quemadmodum
ceteri homines, gravissimis et orbis circumiacentis vicissitudinibus implicatis teneantur,
in illa certitudine firmi manent, Deum esse patrem eumque nos amare, etsi eius silentium
nos intellegere nequeamus. 39. Fides, spes et caritas coniunguntur. Patientiae
virtute re explicatur spes, quae in bono non deficit, ne ficte quidem exstante infelici
rerum exitu, atque in humilitatis virtute, quae Dei mysterium suscipit et ei etiam
in obscuritate confidit. Deum nobis ostendit fides, qui suum Filium tradidit pro nobis
atque in nobis victricem certitudinem concitat illud omnino esse verum: Deus caritas
est! Hac nimirum ratione ipsa nostram impatientiam nostraque dubia in certam spem
convertit, Deum mundum suis manibus tenere et eum praeter cunctas obscuritates vincere,
sicut per moventes imagines denique mirabilem in modum Apocalypsis demonstrat.
Fides, quae Dei amoris sibi fit conscia revelati usque ad Iesu cor in cruce perfossum,
amorem vicissim concitat. Lux est — unica tandem — quae renovato usque modo obscurum
orbem illuminat animumque ad vivendum et operandum addit. Amor esse potest nosque
eum colere possumus, quandoquidem Dei sumus ad imaginem creati. Amorem experiri sibi
vult efficere ut Dei lux in mundum ingrediatur, ecce ad illud has per Litteras Encyclicas
invitare velimus.CONCLUSIO40. Ad caelites denique convertimur ad omnesque a quibus
caritas in exemplum est exercitata. Tendit cogitatio nominatim ad Martinum Turonensem
(† 397), prius militem, deinde monachum atque episcopum: tamquam simulacrum demonstrat
ille necessarium momentum testificationis singularis caritatis. Ad urbis enim Ambianensis
ianuas dimidiam pallii sui Martinus partem cum paupere homine dividit: noctu vero
Iesus ipse in somnis eodem pallio vestitus ei comparet ut perpetuam efficacitatem
verbi evangelici confirmet: « Eram... nudus et operuistis me... Quamdiu fecistis uni
de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 36.40).36
Attamen in Ecclesiae annalibus quod alia caritatis testimonia adferri possunt! Praesertim
vero totus motus monasticus, iam inde suis a primis initiis cum sancto Antonio abbate
(† 356) immensum declarat caritatis ministerium erga proximum. In ipso congressu «
facie ad faciem » illo cum Deo qui Amor est, necessitatem animadvertit monachus instantem
ut totam suam vitam in adiumentum proximi praeter Deum ipsum transformet. Sic enim
magnae hospitalitatis structurae explicantur nec non refugii et curae quae iuxta coenobia
sunt ortae. Ita etiam permagna incepta defenduntur promotionis humanae formationisque
christianae, quae pauperrimis ante omnes destinabantur, quorum participes esse voluerunt
in primis monastici et mendicantes Ordines ac deinde variae virorum ac feminarum institutiones
religiosae totam per Ecclesiae historiam. Personae Sanctorum quales sunt: Franciscus
Assisiensis, Ignatius de Loyola, Ioannes a Deo, Camillus de Lellis, Vincentius de
Paul, Ludovica de Marillac, Iosephus B. Cottolengo, Ioannes Bosco, Aloisius Orione,
Teresia Calcuttensis — ut quorundam dumtaxat memorentur nomina — exemplaria caritatis
socialis permanent illustria omnibus bonae voluntatis hominibus. Intra historiam adsunt
sancti veri lucis portatores, quandoquidem viri ac feminae fidei sunt, spei et caritatis. 41.
Inter sanctos eminet Maria, Domini Mater, omnisque sanctimoniae speculum. In Lucae
Evangelio eam deprehendimus in ministerium caritatis incumbentem pro consobrina
Elisabeth, apud quam « quasi mensibus tribus » (1, 56) morabatur ut extremo gravitatis
tempore ei adsisteret. « Magnificat anima mea Dominum » (Lc 1, 46) dicit
huius visitationis tempore, iisque vocibus totae vitae suae propositum explicat: ne
videlicet sese in medio collocet, sed Deo locum cedat quem in precatione convenit
sicut etiam in proximi ministerio — tunc solummodo mundus bonus fit. Maria prorsus
antecellit eo quod se non vult magnam facere, sed Deum. Humilis est eaque nihil aliud
esse vult quam ancilla Domini (cfr Lc 1, 38.48). Novit ipsa, solummodo non
suam operam gerendo, at se agenti Deo prorsus dicando, mundi salutem se iuvare. Spei
est mulier: tantummodo quia Israel salutem praestolatur, quia Dei promissionibus credit,
accedere ad eam angelus potest eamque huius promissionis decretorium ad famulatum
vocaturus. Fidei ipsa est mulier: « Beata, quae credidit » (Lc 1, 45), ei dicit
Elisabeth. Magnificat illud — ut ita dicamus, eius animae quasi effigies —
Sacrae Scripturae filis plane contexitur, filis scilicet Verbi Dei. Sic manifestatur,
in Dei Verbo eam vere esse sua in domo, inde sponte exeuntem et illuc redeuntem. Per
Dei Verbum loquitur et cogitat; Dei Verbum eius fit verbum, atque eius verbum ex Dei
Verbo oritur. Ostenditur praeterea eius cogitationes Dei cogitationibus assimulari,
eius voluntatem una esse cum Dei voluntate. Cum Dei Verbo penitus imbuatur, Verbi
incarnati Mater fieri potest. Maria demum est mulier quae amat. Quomodo aliter fieri
posset? Quippe quae credat atque in fide Dei cogitationibus cogitet ac Dei voluntate
velit, nihil aliud potest esse ipsa quam mulier quae amat. Id nos percipimus in silentibus
actibus, quos infantiae narrationes evangelicae memorant. Id nos perspicimus eius
in lenitate, qua in Cana coniugum percipit necessitatem eamque Iesu exhibet. Id intellegimus
in humilitae, qua ipsa patitur se in vita Iesu publica neglegi, cum sciat nunc novam
familiam Filio esse instituendam suamque Matris horam tantum crucis tempore venturam,
quae vera Iesu est hora (cfr Io 2, 4; 13, 1). Tunc, digressis discipulis, ipsa
iuxta crucem stat (cfr Io 19, 25-27); quemadmodum postmodum Pentecostes tempore
circa eam apostoli sese conglogabunt Spiritum Sanctum exspectantes (cfr Act
1, 14). 42. Sanctorum ad vitam non modo attinent terrestris vitae narrationes,
sed eorum etiam vivere et in Deo post mortem operari. In Sanctis omnino patet: qui
se ad Deum dirigit ab hominibus non separatur, sed eis vere fit proximus. In nemine
id percipimus clarius quam in Maria. Crucifixi verbum ad discipulum — ad Ioannem scilicet
et per eum ad omnes Iesu discipulos: « Ecce mater tua » (Io 19, 27) — generationum
decursu usque de integro verum evadit. Maria facta est re omnium credentium Mater.
Ad bonitatem eius maternam itemque puritatem virgineamque pulchritudinem se omnium
temporum omniumque orbis locorum in necessitatibus ac exspectationibus, laetitiis
ac doloribus, solitudinibus et communicata societate dirigunt homines. Atque eius
bonitatis experiuntur donum, inexhaustum amorem experiuntur, quem imo ex corde ipsa
effundit. Quod grati animi apud omnes continentes cunctasque culturas reperiuntur
testificationes, hoc quasi amor ille purus agnoscitur, qui se ipse non requirit, sed
simpliciter bonum vult. Demonstrat fidelium pietas eodem tempore certam perceptionem
quo pacto talis amor fieri possit: longe intimam cum Deo per coniunctionem, per eius
pervasionem — quod sinit ut is, qui Dei amoris ex fonte bibit, scaturigo ipse fiat
ex quo « flumina ... fluent aquae vivae » (Io 7, 38). Maria, Virgo, Mater,
nobis ostendit quid amor sit undeque oriatur, unde usque renovatam vim depromat. Ipsi
Ecclesiam eiusque missionem, amori servientem, committimus:« Sancta Maria, Mater Dei, veram
mundo dedisti lucem, Iesum, Filium tuum – Dei Filium. Penitus te Deo vocanti
tradidisti atque ita scaturigo facta es bonitatis, quae ex eo manat. Iesum
nobis monstra. Ad eum nos dirige. Doce nos eum cognoscere eumque amare, ut nos
pariter evadere veri amoris possimus capaces atque sitienti coram mundo aquae
vitae reperiamur fontes. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Decembris,
in sollemnitate Natalis Domini, anno MMV, Pontificatus Nostri primo. BENEDICTUS
PP. XVI