2017-04-18 00:15:00

Nuntii Latini


Die duodevicesimo mensis Aprilis anno bismillesimo decimo septimo

Discrimen Ecclesiae discrimen liturgiae secutum est
Discrimen, quo Ecclesia abhinc fere L annos laborat, pernicie quoque liturgiae exoritur. Hoc Praefectus Congregationis pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum in ephemeride „Studi Cattolici“, mense Aprili edito scripsit. “Concilium“, inquit, „minime in animo habebat instaurationem, qua efficeretur, ut a traditione dirumperetur, sed qua traditio altiore sensu reperiretur et roberaretur. Quae scripsit, ea occasione data dei, qua Litterae Apostolicae, quibus titulus “Summorum Pontificum” inscripitae sunt, decem annis antea motu proprio confectae sunt, edidit. Hoc in documento Bendictus XVI  Summi Pontificis munere tunc fugens anno MMVII quibusdam salvis condicionibus celebrationem Sanctae Missae in forma, qua ante Concilium Vaticanum II celebrata erat, concessit. Benedictus XVI de “forma extraordinaria Ritus Catholici” locutus est.

Indulgentiis lucrum facere erat fraus
Gehardus Ludovicus Cardinalis Müller, Praefectus Congregatinis pro Doctrina Fidei, interrogatus Martino Luthero assentatus est: Ecclesia aevi recentioris primordia indulgentiis lucrum faciendo „fidelibus fraudem fecit“. Lutherum excommunicando Ecclesiam peccavisse, quin eius desiderium respiceret. „Criticius distiguendum fuisset, quid vellet“, Müller dixit

Übersetzung:

18. April 2017

Die Krise der Kirche hat mit der Krise der Liturgie zu tun
Die Krise, die die Kirche seit etwa fünfzig Jahren durchmacht, hat auch mit einem „Zusammenbruch der Liturgie“ zu tun. Das schreibt der Präfekt der Sakramentenkongregation, Kardinal Robert Sarah, in einem Beitrag für die Aprilnummer der Zeitschrift „Studi Cattolici“. „Die wirkliche Absicht des Konzils bestand nicht darin, eine Reform anzustoßen, die zu einem Bruch mit der Tradition führen konnte, sondern die Tradition im tieferen Sinn wiederzufinden und zu bekräftigen“, so der Kardinal. Sein Aufsatz hat den zehnten Geburtstag des Motu Proprio „Summorum Pontificum“ zum Anlass. In diesem Text erlaubte der damalige Papst Benedikt XVI. 2007 unter Auflagen die Feier der Messe in ihrer vorkonziliaren Form. Benedikt sprach von der „außerordentlichen Form des (einen katholischen) Ritus“. (rv 13.4.2017)

Ablasshandel zur Lutherzeit war „Betrug“
Kardinal Gerhard Ludwig Müller gibt Martin Luther Recht: Der kirchliche Ablasshandel der frühen Neuzeit war „Betrug an den Gläubigen". Das sagte der Präfekt der römischen Glaubenskongregation in einem Interview. Die Kirche habe den Fehler gemacht, Luther zu exkommunizieren, ohne auf seine Anliegen eingegangen zu sein. „Man hätte kritischer unterscheiden müssen, was er eigentlich will“, so Müller. (kna)








All the contents on this site are copyrighted ©.