2017-03-14 00:15:00

Nuntii Latini


Die decimo quarto mensis martii anno bismillesimo decimo septimo

Papa confessionem sacramentalem recipiet
Apud Papam peccata sacramentaliter confiteri – hoc iterum fieri poterit hebdomada proxima in Basilica Vaticana. Liturgia poenitentiali tempore postmeridiano die decimo septimo mensis Martii locum habente Franciscus papa ipse confessiones sacramentales aliquorum fidelium recipiet, ut officium liturgicum Vaticanum notum fecit. Liturgia poententialis iam pluries in Basilica Vaticana celebrata est. Superioribus annis Franciscus Papa ipse sacramentaliter confessus est, antequam hoc sacramantum administravit. Christifideles, quorum interest, huic liturgiae interesse possunt. Praeter Papam alii quoque presbyteri confessionem sacramentalem recipient.

Coniuges ad meditationes contulerunt
Peritus ille Evanglistae Matthaei, Pater Fratrum Minorum Iulius Michelini nomine, sacras exercitationes quadragesimales Summi Pontificis et Curiae Romanae Ariciae, pago in Montibus Albanis sito, moderari solet. Sed dum sextam suam meditationem facit, quidam coniuges ratione obliqua locuti sunt. Maria Teresa Zattoni et Gilbertus Gillini plures abhinc annos matrimonium feliciter coniuncti sunt Patre Michelini animos eorum curante. Expostionem, ut Summo Pontici et administris Curiae Romanae dixit, Sacrarum Scripturarum „non tantum sacris ministris et theologis“ reservari, verum etiam coniuges et familias facultatem ad multa conferendi.

Übersetzung:

14. März 2017

Papst hört Beichte
Beichten beim Papst – das ist kommende Woche im Petersdom wieder möglich. Bei dem Bußgottesdienst am Nachmittag des 17. März nimmt Franziskus persönlich einigen Gläubigen die Beichte ab, wie das liturgische Büro des Vatikan ankündigte. Die Bußfeier in der Petersbasilika fand schon einige Male statt; in den Vorjahren hatte Franziskus auch selbst gebeichtet, bevor er das Sakrament spendete. Der Gottesdienst steht allen interessierten Gläubigen offen; neben dem Papst nehmen auch noch weitere Priester die Beichte ab. (rv 10.3.2017)

Ehepaar half bei Meditation mit
Eigentlich hält der Matthäus-Experte Franziskanerpater Giulio Michelini die Fastenexerzitien für den Papst und die römische Kurie in Ariccia, einem Dorf in den Albaner Bergen. Doch in seinem sechsten Beitrag kam jetzt indirekt auch ein Ehepaar zu Wort. Mariateresa Zattoni und Gilberto Gillini sind seit mehreren Jahren glücklich verheiratet, und ihr Seelsorger ist Pater Michelini. Wie er dem Papst und den Mitarbeitern der Kurie sagte, sei die Exegese der Heiligen Schrift „nicht nur den Geweihten und Theologen“ vorbehalten. Auch die Ehepaare und Familien hätten die Möglichkeit, viel beizutragen. (rv 9.3.2017)








All the contents on this site are copyrighted ©.