2017-01-17 15:23:00

Nuntii Latini


Die decimo septimo ianuarii anno bismillesimo decimo septimo

Gilbertus Cardinalis Augostini de vita decessit
Cardinalis Curiae Romanae natione Helvetica, Gilbertus Augustini nomine, ex vita egressus est. Sedes Vaticana nuntiis divulgandis palam fecit eum nonaginta quattuor annos natum die Veneris (sexta) defungi. Franciscus Papa in quadam epistuala dolorem suum Cardinalis fratris (sororis) filiae communicavit. Cardinalis Augustini ab anno millesimo nongentesimo quarto usque ad annum nongentesimum nonagesimo octavo Supremo Signaturae Apostolicae Tribunali praesedit. Ante hoc munus Congregationis pro Clericis secretatrius fuerat. Quo munere dum fungitur, ad Constitutionem Apostolicam de Curia Romana, quae a verbis „Pastor Bonus“ incipit, et, quae post eam editae sunt et eis fulciuntur, normas particulares Curiae Romanae elaborandas multum valuit. Quo mortuo Collegium Cardinalium ex ducentis viginti sex sociis constat, inter quos centum viginti Summum Pontificem eligere, centum vero sex eum non eligere possunt. 

„Ecclesiae dubiis vestris opus est“
Franciscus Papa epistulam ad iuvenes ipse scripsit, qua eos cohortatus est, ut fortes menti, qua fieri solet, eis, qui res abicerent, adversarentur et ab habitu, quo res nullius esse momenti putarentur, recederent. Mundo studio iuvenum opus esse, ut orbis melior fieret, et Ecclesiam non fidei tantum iuvenum, verum etiam eorum dubiorum et reprehensionis indigere. 

Übersetzung:

17. Januar 2017

Kardinal Augostini gestoben
Der Schweizer Kurienkardinal Gilberto Agustoni ist tot. Wie der vatikanische Pressesaal bekannt gab, starb der 94-jährige an diesem Freitag. Papst Franziskus kondolierte in einem Schreiben an die Nichte des Kardinals. Agustoni leitete von 1994 bis 1998 das höchste Vatikangericht, die Apostolische Signatur. Vor dieser Berufung war er als Sekretär der Kleruskongregation tätig. Während dieser Zeit hatte er eine aktive Rolle bei der Ausformulierung der Apostolischen Konstitution zur Römischen Kurie „Pastor Bonus“ und in Folge auch der Geschäftsordnung der Römischen Kurie, die sich eng an diesem Text orientierte. Mit dem Tod des Kardinals besteht das Kardinalskollegium aus insgesamt 226 Mitgliedern, davon sind nach wie vor 120 Wähler und 106 Nicht-Wähler. (rv 14.01.2017)

„Kirche braucht auch eure Zweifel“
Franziskus hat einen persönlichen Brief an Jugendliche geschrieben. Darin lädt er sie dazu ein, mutig gegen die herrschende Wegwerfkultur anzugehen und der „Globalisierung der Gleichgültigkeit“ nicht das Feld zu überlassen. Die Welt brauche die Leidenschaft der jungen Menschen für eine bessere Welt, und die Kirche sei angewiesen nicht nur auf den Glauben der Jugendlichen, sondern auch auf ihre Zweifel und ihre Kritik. (rv 13.1.2017)








All the contents on this site are copyrighted ©.