2016-12-13 00:05:00

Nuntii Latini


Die decimo tertio mensis Decembris anno bismillesimo decimo sexto

Institutio sacerdotalis “renovata, instaurata et ad res primarias ordinata“
Institutio sacerdotalis “renovanda, instauranda et ad res primarias ordinanda est. Congregatio pro Clericis die Iovis (seu feria quinta) novas normas de sacerdotibus instituendis publici iuris fecit. In quodam documento vix ex nonagina paginis constante rationes fundamentales institutionis sacerdotalis constituuntur. Id, quod ad minores tuendos attinet, in sacerdotibus instituendis “maxime est respiciendum”. Haec est una ex normarum institutionis fundamentalis, quibus normae iam latae ad effectum ducuntur. Institutio sacerdotalis enititur, ut mulieres sacerdotibus instituendis operam adiuctricem praestent.

Laicismus ad extremam formam adductus nocet
„Res publica saecularis bona res est – melior quam res publica ad quandam confessionem pertinens, quia hae plerumque ad malum exitum dirigunt.“ Hoc Papa Franciscus percontatus ab actis hebdomadalibus Belgicis „Tertio“ dixit … . Separationem rem publicam inter et Ecclesiam communitati politicae prodesse, attamen totum contra esse, cum laicismus in quadam re publica oriretur. „Laicismus ianuam ad ea, quae omnia transcendunt, claudit, id est dupplicem transcendentiam sive ad alium hominem sive ad Deum - vel ad ea, quae nos excedunt. Ad naturam hominis pertinet ad modum transcendentem sese aperire.“ Humanus cultus aut quaedam ratio politica, qui negat hominem sese ad modum transcendentem aperire, ultimatim hominem negat.

Übersetzung:

13. Dezember 2016

Priesterausbildung: „Belebt, erneuert und neu zentriert“
Die Priesterausbildung muss „belebt, erneuert und neu zentriert“ werden: Die Kleruskongregation hat an diesem Donnerstag eine neue für Priester veröffentlicht. Unter dem Titel „Das Geschenk der priesterlichen Berufung“ werden auf knapp 90 Seiten die Rahmenbedingungen für die Ausbildung festgelegt. … Der Frage nach dem Schutz Minderjähriger muss bei der Priesterausbildung „größte Aufmerksamkeit“ geschenkt werden. Das ist eine der aktualisierten Regelungen, wie sie in der neuen Rahmenordnung vorgelegt wird. Für wichtig hält die Ausbildungsordnung auch die Einbeziehung von Frauen in die Priesterausbildung. (rv 8.12.2016)

Radikaler Laizismus tut nicht gut
„Ein weltlicher Staat ist eine gute Sache – besser als ein konfessioneller Staat, denn mit denen nimmt es meist ein übles Ende.“ Das sagte Papst Franziskus in einem Interview mit der belgischen katholischen Wochenzeitschrift „Tertio … . Die Trennung von Staat und Kirche in einem Gemeinwesen sei „gesund“; anders verhalte es sich allerdings, wenn sich in einem Staat „Laizismus“ breitmache. „Laizismus verschließt die Tür vor der Transzendenz, der doppelten Transzendenz: nämlich der gegenüber den anderen und der gegenüber Gott – oder dem, was uns übersteigt. Die Öffnung zur Transzendenz gehört zum Wesen des Menschen.“ Eine Kultur oder ein politisches System, das nicht „diese Öffnung des Menschen zur Transzendenz“ respektiere, respektiere letztlich den Menschen selbst nicht. (rv 7.12.2016)








All the contents on this site are copyrighted ©.