2016-10-06 15:39:00

Nuntii Latini


Die sexto mensis Octrobris bismillesimo decimo sexto

„Franciscus Papa motum oecumenismi accelerat“
Postquam Summus Pontifex Ioannes Paulus II ante decem septem annos Georgiam petivit, Franciscus Papa hanc regionem visitat. Oportere ut Papa suum gaudium sapientiamque suam spiritualem in regionem afferret, legata Georgiae ad Santam Sedem missa, Tamara Grdzelidze nomine, dixit monens autem de nimiis expectationibus de dialogo cum Ecclesia Orthodoxa huius regionis instruendo insimul vero omnia, quae Franciscus Papa hac in provincia conaretur, laudans, cum studium eius oecumenismi bono esset exemplo, nam christianos omnium traditionum inserere conaretur Litteris Encyclicis „Laudato Si“ id demonstrantibus. Praeterea summopere nisus est, ut quidam orthodoxi et catholici unirentur.

Stephanus von Kempis et pars theodisca honorati sunt
Stephanus von Kempis, quadraginta sex annos natus et per multos annos emissionum theodiscarum diunarius in sede Stationis Radiophonicae Vaticanae, Iovis die (feria quinta) a Secretariatu Pontificii Commissionis de Communicationibus Socialibus honoratus est. Qui vicem partis theodiscae stationis radiphonicae gerens pro toto diunariorum collegio insigne „Equitis Ordinis Sancti Silvestri Papae“ recepit. Emissiones theodiscae una veterrimarum Stationis Radiophonicae sunt anni millesimo nongentesimo tricesimo fundatae.

Übersetzung:

6. Oktober 2016

Botschafterin: „Franziskus bringt Ökumene voran“
17 Jahre nach dem Besuch von Papst Johannes Paul II. kommt nun Papst Franziskus nach Georgien. Der Papst solle seine Freude und spirituelle Weisheit ins Land tragen, sagt die Botschafterin Georgiens am Heiligen Stuhl, Tamara Grdzelidze. Sie warnt zwar vor übertriebenen Erwartungen in Bezug auf den ökumenischen Dialog mit der orthodoxen Kirche des Landes, gleichzeitig lobt sie das Engagement Franziskus' auf diesem Gebiet. Er gehe in seinem Engagement für die Ökumene mit gutem Beispiel voran, er versuche Christen aller Traditionen an Bord zu holen, das habe sich etwa mit seiner Enzyklika Laudato Si‘. Zudem habe er enorme Anstrengungen unternommen, orthodoxe und katholische Vertreter zusammenzubringen. (rv 30.9.2016)

Ehrung für Kollege von Kempis und die deutsche Abteilung
Stefan von Kempis (46), langjähriger Redakteur im deutschsprachigen Programm von Radio Vatikan, hat an diesem Donnerstag eine Auszeichnung durch das vatikanische Kommunikationssekretariat entgegengenommen. Der Vize-Verantwortliche der deutschen Sprachabteilung des Senders empfing den päpstlichen Silvesterorden („Cavaliere dell´Ordine di San Silvestro Papa“) stellvertretend für die Redaktion. Das deutsche Sprachprogramm ist eines der ältesten des 1931 gegründeten Senders. (rv)








All the contents on this site are copyrighted ©.