2016-06-16 10:21:00

Nuntii Latini


Die decimo sexto anno bismillesimo decimo sexto

Maria Magdalena in rebus sacris Apostolis aequabitur
Maria Magdalena in rebus sacris maioris aestimabitur, nam memoria eius liturgica, quae die vicecimo secundo mensis Iulii celebari solet, postero tempore in tota Ecclesia Romana Catholica dies festus agetur. … Papa decreto suo diei tertii mensis Iunii, quod titulo „Apostola Apostolorum“ inscribitur, statuit, ut ea gradu saltem suae memoriae in calendario sanctorum tributae Apostolis aequaretur.

„Novae normae episcopos tuentur“
Considerationes admoverunt Litterae Apostolicae a Summo Pontifice Francisco die Saturni praeterito motu proprio datae, quibus Papa statuit, ut episcopus tunc etiam officium suum amitti posset, cum officiis ad liberos iuvenesque ab abusu protegendos non, sicut oporteret, perfungeretur. Tremuntne nunc episcopi ubique terrarum? Minime, Carolus Scicluna dixit. Qui quinquaginta septem annos natus in insula Malitensi archiepiscopus est et multos simul annos ad abusus in Ecclesia patratos in Congregatione pro Doctrina Fidei se applicavit.    

Übersetzung:

16. Juni 2016

Maria Magdalena wird liturgisch den Aposteln gleichgestellt
Maria Magdalena wird liturgisch aufgewertet: Ihr „gebotener Gedenktag“ am 22. Juli wird künftig in der ganzen römisch-katholischen Kirche als „Fest“ eingestuft. … Mit einem Dekret vom 3. Juni namens „Apostola Apostolorum„ hat der Papst entschieden, sie – zumindest was den Rang ihres Gedenkens im Heiligenkalender betrifft – den Aposteln gleichzustellen. (rv 10.06.2016)

Motu Proprio: „Neue Prozedur gibt Bischöfen auch Garantien“
Es hat einige Aufmerksamkeit erregt: das Motu Proprio von Franziskus vom letzten Samstag. Damit legt der Papst fest, dass ein Bischof auch dann seines Amtes enthoben werden kann, wenn er seinen Amtspflichten beim Schutz von Kindern und Jugendlichen vor Missbrauch nicht genügend nachgekommen ist. Zittern jetzt überall in der Welt die Bischöfe? Nein, sagt Charles Scicluna. Der 57-Jährige ist Erzbischof auf der Insel Malta und hat sich zugleich jahrelang an der vatikanischen Glaubenskongregation mit kirchlichen Missbrauchsfällen beschäftigt. (rv 10.06.2016)








All the contents on this site are copyrighted ©.